| DE REI UINDICATIONE | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Post actiones, quae de uniuersitate pro- | 6.1.1.pr.1 |
| positae sunt, subicitur actio singularum rerum petitionis. Quae specialis in rem | 1.1 |
| actio locum habet in omnibus rebus mobilibus, tam animalibus quam his quae anima ca- | |
| rent, et in his quae solo continentur. Per hanc autem actionem liberae personae, quae | 2.1 |
| sunt iuris nostri, ut puta liberi qui sunt in potestate, non petuntur: petuntur igitur aut | |
| praeiudiciis aut interdictis aut cognitione praetoria, et ita Pomponius libro trigensimo septimo: | |
| nisi forte, inquit, adiecta causa quis uindicet: si quis ita petit 'filium suum' uel 'in po- | |
| testate ex iure Romano', uidetur mihi et pomponius consentire recte eum egisse: ait enim | 5 |
| adiecta causa ex lege Quiritium uindicare posse. Per hanc autem actionem non solum | 3.1 |
| singulae res uindicabuntur, sed posse etiam gregem uindicari Pomponius libro lectionum | |
| uicensimo quinto scribit. idem et de armento et de equitio ceterisque, quae gregatim ha- | |
| bentur, dicendum est. sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita | |
| nostra non sint: grex enim, non singula corpora uindicabuntur. | 5 |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Sed si par numerus duorum inter- | 2.pr.1 |
| fuerit, neuter solidum gregem, sed ne partem dimidiam totius eius uindicabit. sed si ma- | |
| iorem numerum alter habeat, ut detracto alieno nihilo minus gregem uindicaturus sit, in | |
| restitutionem non ueniunt aliena capita. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Marcellus libro quarto digestorum | 3.pr.1 |
| scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis centum redemit totidem capita | |
| aliena ab eo, qui dominium eorum habebat uel aliena ab eo, qui bona fide ea possidebat: | |
| et haec utique gregis, inquit, uindicatione continebuntur. sed et si ea sola supersint capita, | |
| quae redempta sunt, adhuc eum posse gregem uindicare. Armamenta nauis singula erunt | 1.1 |
| uindicanda: scapha quoque separatim uindicabitur. Pomponius scribit, si quid quod eius- | 2.1 |
| dem naturae est ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possint, | |
| non totum, sed pro parte esse uindicandum. ut puta meum et tuum argentum in massam | |
| redactum est: erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis quod in massa ha- | |
| bemus uindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet. | 5 |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Quo quidem casu etiam communi | 4.pr.1 |
| diuidundo agi poterit: sed et furti et ad exhibendum tenebitur, qui dolo malo confunden- | |
| dum id argentum curauit: ita ut in ad exhibendum actione pretii ratio haberi debeat, in | |
| uindicatione uel communi diuidundo actione hoc amplius ferat, cuius argentum pretiosius | |
| fuerat. | 5 |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Idem Pomponius scribit: si frumen- | 5.pr.1 |
| tum duorum non uoluntate eorum confusum sit, competit singulis in rem actio in id, in | |
| quantum paret in illo aceruo suum cuiusque esse: quod si uoluntate eorum commixta sunt, | |
| tunc communicata uidebuntur et erit communi diuidundo actio. Idem scribit, si ex melle | 1.1 |
| meo, uino tuo factum sit mulsum, quosdam existimasse id quoque communicari: sed puto | |
| uerius, ut et ipse significat, eius potius esse qui fecit, quoniam suam speciem pristinam | |
| non continet. sed si plumbum cum argento mixtum sit, quia deduci possit, nec communi- | |
| cabitur nec communi diuidundo agetur, quia separari potest: agetur autem in rem actio. | 5 |
| sed si deduci, inquit, non possit, ut puta si aes et aurum mixtum fuerit, pro parte esse | |
| uindicandum: nec quaquam erit dicendum, quod in mulso dictum est, quia utraque materia | |
| etsi confusa manet tamen. Idem scribit, si equam meam equus tuus praegnatem fecerit, | 2.1 |
| non esse tuum, sed meum, quod natum est. De arbore, quae in alienum agrum translata | 3.1 |
| coaluit et radices immisit, Uarus et Nerua utilem in rem actionem dabant: nam si non- | |
| dum coaluit, mea esse non desinet. Cum in rem agatur, si de corpore conueniat, error | 4.1 |
| autem sit in uocabulo, recte actum esse uidetur. Si plures sint eiusdem nominis serui, | 5.1 |
| puta plures Erotes, nec appareat de quo actum sit, Pomponius dicit nullam fieri con- | |
| demnationem. | |
| Paulus libro sexto ad edictum. Si in rem aliquis agat, debet designare rem, | 6.pr.1 |
| ut utrum totam an partem et quotam petat: appellatio enim rei non genus, sed speciem | |
| significat. Octauenus ita definit, quod infectae quidem materiae pondus, signatae uero nu- | |
| merum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura | |
| continebitur. et si uestimenta nostra esse uel dari oportere nobis petamus, utrum numerum | 5 |
| eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum | |
| est cogi nos dicere, trita sint an noua. quamuis et in uasis occurrat difficultas, utrum | |
| lancem dumtaxat dici oporteat an etiam, quadrata uel rutunda, uel pura an caelata sint, | |
| quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est nec ita coartanda res est: licet in pe- | |
| tendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: | 10 |
| sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: ueluti 'qui ex illa hereditate | |
| est', 'qui ex illa natus est'. item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Si is, qui optulit se fundi uindicationi, dam- | 7.pr.1 |
| natus est, nihilo minus a possessore recte petitur, sicut Pedius ait. | |
| Idem libro duodecimo ad edictum. Pomponius libro trigensimo sexto probat, | 8.pr.1 |
| si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem tu et Lucius Titius possideatis, non | |
| ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a Titio, qui non sit dominus, totum semissem. | |
| aliter atque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te et | |
| a Titio partes fundi petere me debere: quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario | 5 |
| in his aliquam partem meam esse: et ideo te quoque a Titio quadrantem petere debere. | |
| quae distinctio neque in re mobili neque in hereditatis petition<e> locum habet: nunquam | |
| enim pro diuiso possideri potest. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Officium autem iudicis in hac actione | 9.pr.1 |
| in hoc erit, ut iudex inspiciat, an reus possideat: nec ad rem pertinebit, ex qua causa pos- | |
| sideat: ubi enim probaui rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non | |
| obiecit aliquam exceptionem. quidam tamen, ut Pegasus, eam solam possessionem puta- | |
| uerunt hanc actionem complecti, quae locum habet in interdicto uti possidetis uel utrubi. | 5 |
| denique ait ab eo, apud quem deposita est uel commodata uel qui conduxerit aut qui lega- | |
| torum seruandorum causa uel dotis uentrisue nomine in possessione esset uel cui damni | |
| infecti nomine non cauebatur, quia hi omnes non possident, uindicari non posse. puto | |
| autem ab omnibus, qui tenent et habent restituendi facultatem, peti posse. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Si res mobilis petita sit, ubi | 10.pr.1 |
| restitui debeat, scilicet si praesens non sit? et non malum est, <si> bonae fidei possessor sit | |
| is cum quo agitur, aut ibi restitui ubi res sit aut ubi agitur: sed sumptibus petitoris, qui | |
| extra cibaria in iter uel nauigationem faciendi sunt. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Nisi si malit petitor suis impensis | 11.pr.1 |
| et periculo ibi, ubi iudicatur, rem restitui, tunc enim de restitutione cum satisdatione | |
| cauebitur. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Si uero malae fidei sit possessor, | 12.pr.1 |
| qui in alio loco eam rem nactus sit, idem statui debet: si uero ab eo loco, ubi lis con- | |
| testata est, eam subtractam alio transtulerit, illic restituere debet, unde subtraxit, sump- | |
| tibus suis. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Non solum autem rem restitui, | 13.pr.1 |
| uerum et si deterior res sit facta, rationem iudex habere debebit: finge enim debilitatum | |
| hominem uel uerberatum uel uulneratum restitui: utique ratio per iudicem habebitur, | |
| quanto deterior sit factus. quamquam et legis Aquiliae actione conueniri possessor possit: | |
| unde quaeritur an non alias iudex aestimare damnum debeat, quam si remittatur actio legis | 5 |
| Aquiliae. et Labeo putat cauere petitorem oportere lege Aquilia non acturum, quae sen- | |
| tentia uera est. | |
| Paulus libro uicensimo ad edictum. Quod si malit actor potius legis Aqui- | 14.pr.1 |
| liae actione uti, absoluendus est possessor. itaque electio actori danda est, non ut triplum, | |
| sed duplum consequatur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Item si uerberatum tradidit, | 15.pr.1 |
| Labeo ait etiam iniuriarum competere actionem petitori. Si quis rem ex necessitate distraxit, | 1.1 |
| fortassis huic officio iudicis succurretur, ut pretium dumtaxat debeat restituere. nam et si | |
| fructus perceptos distraxit, ne corrumpantur, aeque non amplius quam pretium praestabit. | |
| Item si forte ager fuit qui petitus est et militibus adsignatus est modico honoris gratia | 2.1 |
| possessori dato, an hoc restituere debeat? et puto praestaturum. Si seruus petitus uel | 3.1 |
| animal aliud demortuum sit sine dolo malo et culpa possessoris, pretium non esse praestan- | |
| dum plerique aiunt: sed est uerius, si forte distracturus erat petitor si accepisset, moram | |
| passo debere praestari: nam si ei restituisset, distraxisset et pretium esset lucratus. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Utique autem etiam mortuo | 16.pr.1 |
| homine necessaria est sententia propter fructus et partus et stipulationem de euictione: non | |
| enim post litem contestatam utique et fatum possessor praestare debet. Culpa non intel- | 1.1 |
| legitur, si nauem petitam tempore nauigationis trans mare misit, licet ea perierit: nisi si | |
| minus idoneis hominibus eam commisit. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Iulianus libro sexto digestorum | 17.pr.1 |
| scribit, si hominem, qui Maeuii erat, emero a Titio, deinde cum eum Maeuius a me peteret, | |
| eundem uendidero eumque emptor occiderit, aequum esse me pretium Maeuio restituere. | |
| Idem Iulianus eodem libro scribit, si moram fecerit in homine reddendo possessor et homo | 1.1 |
| mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei iudicatae tempus spectandam esse. idem | |
| Iulianus ait non solum fructus, sed etiam omnem causam praestandam: et ideo et partum | |
| uenire in restitutionem et partuum fructus. usque adeo autem et causae ueniunt, ut Iulia- | |
| nus libro septimo scribit, si per eum seruum possessor adquisierit actionem legis Aquiliae, | 5 |
| restituere cogendum. quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere et aliquis hominem | |
| iniuria occiderit, aut pretium hominis aut actiones suas praestare cogetur, utrum eorum | |
| uoluerit actor. sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet: | |
| lucrum enim ex eo homine, qui in lite esse coeperit, facere non debet. sed fructus eius | |
| temporis, quo tempore possessus est ab eo qui euicerit, restituere non debet: sed quod | 10 |
| dicit de actione legis Aquiliae, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia | |
| plenum ius incipit habere. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Si post acceptum iudicium pos- | 18.pr.1 |
| sessor uso hominem cepit, debet eum tradere eoque nomine de dolo cauere: periculum est | |
| enim ne eum uel pignerauerit uel manumiserit. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Ipsi quoque reo cauendum esse | 19.pr.1 |
| Labeo dicit 'his rebus recte praestari', si forte fundi nomine damni infecti cauit. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Praeterea restituere debet pos- | 20.pr.1 |
| sessor et quae post acceptum iudicium per eum non ex re sua adquisiuit: in quo here- | |
| ditates quoque legataque, quae per eum seruum obuenerunt, continentur. nec enim sufficit | |
| corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat pe- | |
| titor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo iudicium accipiebatur, restitutus illi homo | 5 |
| fuisset. itaque partus ancillae restitui debet, quamuis postea editus sit, quam matrem eius, | |
| post acceptum scilicet iudicium, possessor usuceperit: quo casu etiam de partu, sicut de | |
| matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Si a bonae fidei possessore fu- | 21.pr.1 |
| gerit seruus, requiremus, an talis fuerit, ut et custodiri debuerit. nam si integrae opinionis | |
| uidebatur, ut non debuerit custodiri, absoluendus est possessor, ut tamen, si interea eum | |
| usuceperat, actionibus suis cedat petitori et fructus eius temporis quo possedit praestet. | |
| quod si nondum eum usucepit, absoluendum eum sine cautionibus, ut nihil caueat petitori | 5 |
| de persequenda ea re: quo minus enim petitor eam rem persequi potest, quamuis interim, | |
| dum in fuga sit, usucapiat? nec iniquum id esse Pomponius libro trigensimo nono ad | |
| edictum scribit. si uero custodiendus fuit, etiam ipsius nomine damnari debebit, ut tamen, | |
| si usu eum non cepit, actor ei actionibus suis cedat. Iulianus autem in his casibus, ubi | |
| propter fugam serui possessor absoluitur, etsi non cogitur cauere de persequenda re, tamen | 10 |
| cauere debere possessorem, si rem nanctus fuerit, ut eam restituat, idque Pomponius libro | |
| trigensimo quarto uariarum lectionum probat: quod uerius est. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Quod si dolo possessoris fugerit, | 22.pr.1 |
| damnandum eum, quasi possideret. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. In rem actio competit ei, qui | 23.pr.1 |
| aut iure gentium aut iure ciuili dominium adquisiit. Loca sacra, item religiosa quasi nostra | 1.1 |
| in rem actione peti non possunt. Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius | 2.1 |
| fieret, ueluti si quis statuae suae bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam | |
| uel fundum, uel candelabro sigillum, aut mensae pedem, dominum eius totius rei effici | |
| uereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt. Sed et id, quod in | 3.1 |
| charta mea scribitur aut in tabula pingitur, statim meum fit: licet de pictura quidam con- | |
| tra senserint propter pretium picturae: sed necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non | |
| potest. In omnibus igitur istis, in quibus mea res per praeualentiam alienam rem trahit | 4.1 |
| meamque efficit, si eam rem uindicem, per exceptionem doli mali cogar pretium eius quod | |
| accesserit dare. Item quaecumque aliis iuncta siue adiecta accessionis loco cedunt, ea | 5.1 |
| quamdiu cohaerent dominus uindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut se- | |
| parentur et tunc uindicentur: scilicet excepto eo, quod Cassius de ferruminatione scribit. | |
| dicit enim, si statuae suae ferrumination<e> iunctum bracchium sit, unitate maioris partis | |
| consumi et quod semel alienum factum sit, etiamsi inde abruptum sit, redire ad priorem | 5 |
| dominum non posse. non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem | |
| materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit. ideoque in omnibus his casibus, | |
| in quibus neque ad exhibendum neque in rem locum habet, in factum actio necessaria est. | |
| at in his corporibus, quae ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere | |
| suam propriam speciem, ut singuli homines, singulae oues: ideoque posse me gregem | 10 |
| uindicare, quamuis aries tuus sit immixtus: sed et te arietem uindicare posse. quod non | |
| idem in cohaerentibus corporibus eueniret: nam si statuae meae bracchium alienae statuae | |
| addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur. | |
| Tignum alienum aedibus iunctum nec uindicari potest propter legem duodecim tabularum, | 6.1 |
| nec eo nomine ad exhibendum agi nisi aduersus eum, qui sciens alienum iunxit aedibus: | |
| sed est actio antiqua de tigno iuncto, quae in duplum ex lege duodecim tabularum descendit. | |
| Item si quis ex alienis cementis in solo suo aedificauerit, domum quidem uindicare poterit, | 7.1 |
| cementa autem resoluta prior dominus uindicabit, etiam si post tempus usucapionis disso- | |
| lutum sit aedificium postquam a bonae fidei emptore possessum sit: nec enim singula | |
| cementa usucapiuntur, si domus per temporis spatium nostra fiat. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Is qui destinauit rem petere | 24.pr.1 |
| animaduertere debet, an aliquo interdicto possit nancisci possessionem, quia longe commo- | |
| dius est ipsum possidere et aduersarium ad onera petitoris compellere quam alio possi- | |
| dente petere. | |
| Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Is qui se optulit rei defensioni | 25.pr.1 |
| sine causa, cum non possideret nec dolo fecisset, quo minus possideret: si actor ignoret, | |
| non est absoluendus, ut Marcellus ait: quae sententia uera est. sed hoc post litem con- | |
| testatam: ceterum ante iudicium acceptum non decipit actorem qui se negat possidere, | |
| cum uere non possideret: nec uidetur se liti optulisse qui discessit. | 5 |
| Paulus libro secundo ad Plautium. Nam si actor scit, tunc is non ab alio, | 26.pr.1 |
| sed a se decipitur: et ideo reus absoluitur. | |
| Idem libro uicensimo primo ad edictum. Sin autem cum a Titio petere uel- | 27.pr.1 |
| lem, aliquis dixerit se possidere et ideo liti se optulit, et hoc ipsum in re agenda testatione | |
| probauero, omnimodo condemnandus est. Possidere autem aliquis debet utique et litis con- | 1.1 |
| testatae tempore et quo res iudicatur. quod si litis contestationis tempore possedit, cum | |
| autem res iudicatur sine dolo malo amisit possessionem, absoluendus est possessor. item | |
| si litis contestatae tempore non possedit, quo autem iudicatur possidet, probanda est Pro- | |
| culi sententia, ut omnimodo condemnetur: ergo et fructuum nomine ex quo coepit possi- | 5 |
| dere damnabitur. Si homo petitus dolo possessoris deterior factus sit, deinde sine culpa eius | 2.1 |
| ex alia causa mortuus sit, aestimatio non fiet eius, quod deteriorem eum fecerat, quia nihil | |
| interest petitoris: sed haec quantum ad in rem actionem: legis autem Aquiliae actio durat. | |
| Sed et is, qui ante litem contestatam dolo desiit rem possidere, tenetur in rem actione: | 3.1 |
| idque ex senatus consulto colligi potest, quo cautum est, ut diximus, ut dolus praeteritus | |
| in hereditatis petitionem ueniat: cum enim in hereditatis petitione, quae et ipsa in rem est, | |
| dolus praeteritus fertur, non est absurdum per consequentias et in speciali in rem actione | |
| dolum praeteritum deduci. Si per filium aut per seruum pater uel dominus possideat et | 4.1 |
| is sine culpa patris dominiue rei iudicandae tempore absit: uel tempus dandum uel cauen- | |
| dum est de possessione restituenda. In rem petitam si possessor ante litem contestatam | 5.1 |
| sumptus fecit, per doli mali exceptionem ratio eorum haberi debet, si perseueret actor pe- | |
| tere rem suam non redditis sumptibus. idem est etiam, si noxali iudicio seruum defendit | |
| et damnatus praestitit pecuniam, aut in area quae fuit petitoris per errorem insulam aedi- | |
| ficauit: nisi tamen paratus sit petitor pati tollere eum aedificium. quod et in area uxori | 5 |
| donata per iudicem, qui de dote cognoscit, faciendum dixerunt. sed si puerum meum, cum | |
| possideres, erudisses, non idem obseruandum Proculus existimat, quia neque carere seruo | |
| meo debeam nec potest remedium idem adhiberi, quod in area diximus: | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. forte quod pictorem aut libra- | 28.pr.1 |
| rium docueris. dicitur non aliter officio iudicis aestimationem haberi posse, | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. nisi si uenalem eum | 29.pr.1 |
| habeas et plus ex pretio eius consecuturus sis propter artificium, | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. aut si ante denuntiatum sit | 30.pr.1 |
| actori, ut impensam solueret, et eo dissimulante posita sit doli mali exceptio. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Ceterum cum de fructibus serui | 31.pr.1 |
| petiti quaeritur, non tantum pubertas eius spectanda est, quia etiam impuberis aliquae | |
| operae esse possunt. improbe tamen desiderabit petitor fructus aestimari, qui ex artificio | |
| eius percipi potuerunt, quod artificium sumptibus possessoris didicit. | |
| Modestinus libro octauo differentiarum. Quod si artificem fecerit, post ui- | 32.pr.1 |
| censimum quintum annum eius, qui artificium consecutus est, impensae factae poterunt | |
| pensari. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Fructus non modo percepti, sed | 33.pr.1 |
| et qui percipi honeste potuerunt aestimandi sunt: et ideo si dolo aut culpa possessoris res | |
| petita perierit, ueriorem putat Pomponius Trebatii opinionem putantis eo usque fructuum | |
| rationem habendam, quo usque haberetur, si non perisset, id est ad rei iudicandae tempus: | |
| quod et Iuliano placet. hac ratione si nudae proprietatis dominus petierit et inter moras | 5 |
| usus fructus amissus sit, ex eo tempore, quo ad proprietatem usus fructus reuersus est, | |
| ratio fructuum habetur. | |
| Iulianus libro septimo digestorum. Idem est et si per alluuionem pars fundo | 34.pr.1 |
| accesserit. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Et ex diuerso si petitor lite con- | 35.pr.1 |
| testata usum fructum legauerit, ex eo tempore, ex quo discessit a proprietate, fructuum | |
| rationem non habendam quidam recte putant. Ubi autem alienum fundum peti<i> et iudex | 1.1 |
| sententia declarauit meum esse, debet etiam de fructibus possessorem condemnare: eodem | |
| enim errore et de fructibus condemnaturum: non debere enim lucro possessoris cedere | |
| fructus, cum uictus sit: alioquin, ut Mauricianus ait, nec rem arbitrabitur iudex mihi | |
| restitui. et quare habeat quod non esset habiturus possessor, si statim possessionem resti- | 5 |
| tuisset? Petitor possessori de euictione cauere non cogitur rei nomine, cuius aestimationem | 2.1 |
| accepit: sibi enim possessor imputare debet, qui non restituit rem. Eorum quoque, quae | 3.1 |
| sine interitu diuidi non possunt, partem petere posse constat. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Qui petitorio iudicio utitur, ne | 36.pr.1 |
| frustra experiatur, requirere debet, an is, cum quo instituat actionem, possessor sit uel dolo | |
| desiit possidere. Qui in rem conuenitur, etiam culpae nomine condemnatur. culpae autem | 1.1 |
| reus est possessor, qui per insidiosa loca seruum misit, si is periit, et qui seruum a se | |
| petitum in harena esse concessit, et is mortuus sit: sed et qui fugitiuum a se petitum | |
| non custodit, si is fugit, et qui nauem a se petitam aduerso tempore nauigatum misit, si | |
| ea naufragio perempta est. | 5 |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Iulianus libro octauo digesto- | 37.pr.1 |
| rum scribit: si in aliena area aedificassem, cuius bonae fidei quidem emptor fui, uerum eo | |
| tempore aedificaui, quo iam sciebam alienam, uideamus, an nihil mihi exceptio prosit: nisi | |
| forte quis dicat prodesse de damno sollicito. puto autem huic exceptionem non prodesse: | |
| nec enim debuit iam alienam certus aedificium ponere: sed hoc ei concedendum est, ut | 5 |
| sine dispendio domini areae tollat aedificium quod posuit. | |
| Celsus libro tertio digestorum. In fundo alieno, quem imprudens emeras, | 38.pr.1 |
| aedificasti aut conseruisti, deinde euincitur: bonus iudex uarie ex personis causisque con- | |
| stituet. finge et dominum eadem facturum fuisse: reddat impensam, ut fundum recipiat, | |
| usque eo dumtaxat, quo pretiosior factus est, et si plus pretio fundi accessit, solum quod | |
| impensum est. finge pauperem, qui, si reddere id cogatur, laribus sepulchris auitis caren- | 5 |
| dum habeat: sufficit tibi permitti tollere ex his rebus quae possis, dum ita ne deterior | |
| sit fundus, quam si initio non foret aedificatum. constituimus uero, ut, si paratus est do- | |
| minus tantum dare, quantum habiturus est possessor his rebus ablatis, fiat ei potestas: | |
| neque malitiis indulgendum est, si tectorium puta, quod induxeris, picturasque corradere | |
| uelis, nihil laturus nisi ut officias. finge eam personam esse domini, quae receptum fundum | 10 |
| mox uenditura sit: nisi reddit, quantum prima parte reddi oportere diximus, eo deducto | |
| tu condemnandus es. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Redemptores, qui suis cementis | 39.pr.1 |
| aedificant, statim cementa faciunt eorum, in quorum solo aedificant. Iulianus | 1.1 |
| recte scribit libro duodecimo digestorum mulierem, quae intercedens fundum pignori dedit, | |
| quamuis a creditore distractum posse in rem actione petere: | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. quia nullum pignus creditor | 40.pr.1 |
| uendidisse uidetur. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Si quis hac lege emerit, ut, si | 41.pr.1 |
| alius meliorem condicionem attulerit, recedatur ab emptione, post allatam condicionem iam | |
| non potest in rem actione uti. sed et si cui in diem addictus sit fundus, antequam adiectio | |
| sit facta, uti in rem actione potest: postea non poterit. Si seruus mihi uel filius familias | 1.1 |
| fundum uendidit et tradidit habens liberam peculii administrationem, in rem actione uti | |
| potero. sed et si domini uoluntate domini rem tradat, idem erit dicendum: quemadmodum | |
| cum procurator uoluntate domini uendidit uel tradidit, in rem actionem mihi praestabit. | |
| Paulus libro uicensimo sexto ad edictum. Si in rem actum sit, quamuis | 42.pr.1 |
| heres possessoris, si non persona defuncti commissum sit, omnimodo in damnationem ueniet. | |
| Idem libro uigensimo septimo ad edictum. Quae religiosis adhaerent, reli- | 43.pr.1 |
| giosa sunt et idcirco nec lapides inaedificati postquam remoti sunt uindicari possunt: in | |
| factum autem actione petitori extra ordinem subuenitur, ut is, qui hoc fecit, restituere eos | |
| compellatur. sed si alieni sine uoluntate domini inaedificati fuerint et nondum functo mo- | |
| numento in hoc detracti erunt, ut alibi reponerentur, poterunt a domino uindicari. quod | 5 |
| si in hoc detracti erunt, ut reponerentur, similiter dominum eos repetere posse constat. | |
| Gaius libro uicensimo nono ad edictum prouinciale. Fructus pendentes pars | 44.pr.1 |
| fundi uidentur. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Si homo sit, qui post con- | 45.pr.1 |
| uentionem restituitur, si quidem a bonae fidei possessore, puto cauendum esse de dolo | |
| solo, debere ceteros etiam de culpa sua: inter quos erit et bonae fidei possessor post litem | |
| contestatam. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Eius rei, quae per in rem actionem pe- | 46.pr.1 |
| tita tanti aestimata est, quanti in litem actor iurauerit, dominium statim ad possessorem | |
| pertinet: transegisse enim cum eo et decidisse uideor eo pretio, quod ipse constituit. | |
| Idem libro septimo decimo ad Plautium. Haec si res praesens sit: si ab- | 47.pr.1 |
| sens, tunc cum possessionem eius possessor nactus sit ex uoluntate actoris: et ideo non | |
| est alienum non aliter litem aestimari a iudice, quam si cauerit actor, quod per se non fiat | |
| possessionem eius rei non traditum iri. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Sumptus in praedium, quod alie- | 48.pr.1 |
| num esse apparuit, a bona fide possessore facti neque ab eo qui praedium donauit neque | |
| a domino peti possunt, uerum exceptione doli posita per officium iudicis aequitatis ratione | |
| seruantur, scilicet si fructuum ante litem contestatam perceptorum summam excedant: etenim | |
| admissa compensatione superfluum sumptum meliore praedio facto dominus restituere cogitur. | 5 |
| Celsus libro octauo decimo digestorum. Solum partem esse aedium | 49.pr.1 |
| existimo nec alioquin subiacere uti mare nauibus. Meum est, quod ex re mea superest, | 1.1 |
| cuius uindicandi ius habeo. | |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Si ager ex emptionis causa | 50.pr.1 |
| ad aliquem pertineat, non recte hac actione agi poterit, antequam traditus sit ager tuncque | |
| possessio amissa sit. Sed heres de eo quod hereditati obuenerit recte aget, etiamsi pos- | 1.1 |
| sessionem eius adhuc non habuerit. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Si in rem actum sit et in | 51.pr.1 |
| heredem possessoris iudicium datum sit, culpa quoque et dolus malus heredis in hoc iudi- | |
| cium uenit. | |
| Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum. Cum autem fundi pos- | 52.pr.1 |
| sessor ante litem contestatam dolo malo fundum possidere desiit, heredes eius in rem qui- | |
| dem actionem suscipere cogendi non sunt, sed in factum actio aduersus eos reddi debebit, | |
| per quam restituere cogantur, quanto locupletes ex ea re facti fuerunt. | |
| Pomponius libro trigensimo primo ad Sabinum. Si fundi possessor eum ex- | 53.pr.1 |
| coluisset seuissetue et postea fundus euincatur, consita tollere non potest. | |
| Ulpianus libro sexto opinionum. Inter officium aduocationis et | 54.pr.1 |
| rei suae defensionem multum <inter>est: nec propterea quis, si postea cognouerit rem ad se | |
| pertinere, quod alii eam uindicanti tunc ignorans suam esse adsistebat, dominium suum | |
| amisit. | |
| Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum. Si possessor fundi ante | 55.pr.1 |
| iudicium acceptum duobus heredibus relictis decesserit et ab altero ex his, qui totum fun- | |
| dum possidebat, totus petitus fuerit, quin in solidum condemnari debeat, dubitari non oportet. | |
| Idem libro septuagensimo octauo digestorum. Uindicatio non ut gregis, ita | 56.pr.1 |
| et peculii recepta est, sed res singulas is, cui legatum peculium est, petet. | |
| Alfenus libro sexto digestorum. Is a quo fundus petitus erat ab alio | 57.pr.1 |
| eiusdem fundi nomine conuentus est: quaerebatur, si alterutri eorum iussu iudicis fundum | |
| restituisset et postea secundum alterum petitorem res iudicaretur, quemadmodum non du- | |
| plex damnum traheret. respondi, uter prior iudex iudicaret, eum oportere ita fundum peti- | |
| tori restitui iubere, ut possessori caueret uel satisdaret, si alter fundum euicisset, eum | 5 |
| praestare. | |
| Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. A quo seruus petebatur | 58.pr.1 |
| et eiusdem serui nomine cum eo furti agebatur, quaerebat, si utroque iudicio condemnatus | |
| esset, quid se facere oporteret. si prius seruus ab eo euictus esset, respondit, non oportere | |
| iudicem cogere, ut eum traderet, nisi ei satisdatum esset, quod pro eo homine iudicium | |
| accepisset, si quid ob eam rem datum esset, id recte praestari. sed si prius de furto iu- | 5 |
| dicium factum esset et hominem noxae dedisset, deinde de ipso homine secundum petito- | |
| rem iudicium factum esset, non debere ob eam rem iudicem, quod hominem non traderet, | |
| litem aestimare, quoniam nihil eius culpa neque dolo contigisset, quo minus hominem traderet. | |
| Iulianus libro sexto ex Minicio. Habitator in aliena aedificia fenestras et | 59.pr.1 |
| ostia imposuit, eadem post annum dominus aedificiorum dempsit: quaero, is qui imposuerat | |
| possetne ea uindicare. respondit posse: nam quae alienis aedificiis conexa essent, ea quam- | |
| diu iuncta manerent, eorundem aedificiorum esse, simul atque inde dempta essent, continuo | |
| in pristinam causam reuerti. | 5 |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Quod infans uel | 60.pr.1 |
| furiosus possessor perdidit uel corrupit, impunitum est. | |
| Iulianus libro sexto ex Minicio. Minicius interrogatus, si quis nauem suam | 61.pr.1 |
| aliena materia refecisset, num nihilo minus eiusdem nauis maneret. respondit manere. sed | |
| si in aedificanda ea idem fecisset, non posse Iulianus notat: nam proprietas totius nauis | |
| carinae causam sequitur. | |
| Papinianus libro sexto quaestionum. Si nauis a malae | 62.pr.1 |
| fidei possessore petatur, et fructus aestimandi sunt, ut in taberna et area quae locari so- | |
| lent. quod non est ei contrarium, quod de pecunia deposita, quam heres no<n> attingit, | |
| usuras praestare non cogitur: nam etsi maxime uectura sicut usura non natura peruenit, | |
| sed iure percipitur, tamen ideo uectura desiderari potest, quoniam periculum nauis posses- | 5 |
| sor petitori praestare non debet, cum pecunia periculo dantis faeneretur. Generaliter | 1.1 |
| autem cum de fructibus aestimandis quaeritur, constat animaduerti debere, non an malae | |
| fidei possessor frui<tu>s sit, sed an petitor frui potuerit, si ei possidere licuisset. quam sen- | |
| tentiam Iulianus quoque probat. | |
| Idem libro duodecimo quaestionum. Si culpa, non fraude quis possessionem | 63.pr.1 |
| amiserit, quoniam pati debet aestimationem, audiendus erit a iudice, si desideret, ut ad- | |
| uersarius actione sua cedat: cum tamen praetor auxilium quandoque laturus sit quolibet | |
| alio possidente, nulla captione adficietur. ipso quoque, qui litis aestimationem perceperit, | |
| possidente debet adiuuari: nec facile audiendus erit ille, si uelit postea pecuniam, quam | 5 |
| ex sententia iudicis periculo iudicati recepit, restituere. | |
| Idem libro uicensimo quaestionum. Cum in rem agitur, eorum quoque no- | 64.pr.1 |
| mine, quae usui non fructui sunt, restitui fructus certum est. | |
| Idem libro secundo responsorum. Emptor praedium, quod a non domino | 65.pr.1 |
| emit, exceptione doli posita non aliter restituere domino cogetur, quam si pecuniam cre- | |
| ditori eius solutam, qui pignori datum praedium habuit, usurarumque medii temporis super- | |
| fluum reciperauerit, scilicet si minus in fructibus ante litem perceptis fuit: nam eos usuris | |
| nouis dumtaxat compensari sumptuum in praedium factorum exemplo aequum est. Ancillam, | 1.1 |
| quae non in dotem data, sed in peculium filiae concessa est, peculio filiae non legato man- | |
| cipium hereditarium esse conuenit. si tamen pater dotis ac peculii contemplatione filiam | |
| exheredauit et ea ratione reddita nihil ei testamento reliquit aut eo minus legauit, filiam | |
| defensio tuebitur uoluntatis. | 5 |
| Paulus libro secundo quaestionum. Non ideo minus recte quid nostrum | 66.pr.1 |
| esse uindicabimus, quod abire a nobis dominium speratur, si condicio legati uel libertatis | |
| extiterit. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. A tutore pupilli domum | 67.pr.1 |
| mercatus ad eius refectionem fabrum induxit: is pecuniam inuenit: quaeritur ad quem per- | |
| tineat. respondi, si non thensauri fuerunt, sed pecunia forte perdita uel per errorem ab eo | |
| ad quem pertinebat non ablata, nihilo minus eius eam esse, cuius fuerat. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum. Qui restituere iussus | 68.pr.1 |
| iudici non paret contendens non posse restituere, si quidem habeat rem, manu militari | |
| officio iudicis ab eo possessio transfertur et fructuum dumtaxat omnisque causae nomine | |
| condemnatio fit. si uero non potest restituere, si quidem dolo fecit quo minus possit, is | |
| quantum aduersarius in litem sine ulla taxatione in infinitum iurauerit, damnandus est. si | 5 |
| uero nec potest restituere nec dolo fecit quo minus possit, non pluris quam quanti res est, | |
| id est quanti aduersarii interfuit, condemnandus est. haec sententia generalis est et ad | |
| omnia siue interdicta, siue actiones in rem siue in personam sunt, ex quibus arbitratu iudicis | |
| quid restituitur, locum habet. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Is qui dolo fecit quo minus pos- | 69.pr.1 |
| sideret hoc quoque nomine punitur, quod actor cauere ei non debet actiones, quas eius | |
| rei nomine habeat, se ei praestaturum. | |
| Pomponius libro uicensimo nono ad Sabinum. Nec quasi Publicianam qui- | 70.pr.1 |
| dem actionem ei dandam placuit, ne in potestate cuiusque sit per rapinam ab inuito do- | |
| mino rem iusto pretio comparare. | |
| Paulus libro tertio decimo ad Sabinum. Quod si possessor quidem dolo | 71.pr.1 |
| fecit, actor uero iurare non uult, sed quanti res sit aduersarium condemnari maluit, mos | |
| ei gerendus est. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Si a Titio fundum emeris Sem- | 72.pr.1 |
| pronii et tibi traditus sit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem | |
| alii uendiderit et tradiderit, aequius est, ut tu potior sis. nam et si ipse uenditor eam rem | |
| a te peteret, exceptione eum summoueres. sed et si ipse possideret et tu peteres, aduersus | |
| exceptionem dominii replicatione utereris. | 5 |
| Idem libro septimo decimo ad edictum. In speciali actione non cogitur | 73.pr.1 |
| possessor dicere, pro qua parte eius sit: hoc enim petitoris munus est, non possessoris: | |
| quod et in Publiciana obseruatur. Superficiario, | 1.1 |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. id est qui in alieno solo su- | 74.pr.1 |
| perficiem ita habet, ut certam pensionem praestet, | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. praetor causa cognita in rem | 75.pr.1 |
| actionem pollicetur. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Quae de tota re uindicanda | 76.pr.1 |
| dicta sunt, eadem et de parte intellegenda sunt, officioque iudicis continetur pro modo partis | |
| ea quoque restitui iubere, quae simul cum ipsa parte restitui debent. Incertae partis uin- | 1.1 |
| dicatio datur, si iusta causa interueniat. iusta autem causa esse potest, si forte legi Fal- | |
| cidiae locus sit in testamento, propter incertam detractionem ex legatis, quae uix apud | |
| iudicem examinatur: iustam enim habet ignorantiam legatarius, cui homo legatus est, quo- | |
| tam partem uindicare debeat: itaque talis dabitur actio. eadem et de ceteris rebus in- | 5 |
| tellegemus. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Quaedam mulier fundum non | 77.pr.1 |
| marito donauit per epistulam et eundem fundum ab eo conduxit: posse defendi in rem ei | |
| competere, quasi per ipsam adquisierit possessionem ueluti per colonam. proponebatur, | |
| quod etiam in eo agro qui donabatur fuisset, cum epistula emitteretur: quae res sufficiebat | |
| ad traditam possessionem, licet conductio non interuenisset. | 5 |
| Labeo libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Si eius | 78.pr.1 |
| fundi, quem alienum possideres, fructum non coegisti, nihil eius fundi fructuum nomine te | |
| dare oportet. Paulus. Immo quaeritur: huius fructus idcirco factus, est, quod is eum suo | |
| nomine perceperit? perceptionem fructus accipere debemus non si perfecti collecti, sed | |
| etiam coepti ita percipi, ut terra continere se fructus desierint: ueluti si oliuae uuae lectae, | 5 |
| nondum autem uinum oleum ab aliquo factum sit: statim enim ipse accepisse fructum | |
| existimandus est. | |
| Idem libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si hominem a me pe- | 79.pr.1 |
| tieris et is post litem contestatam mortuus sit, fructus quoad is uixerit aestimari oportet. | |
| Paulus. Ita id uerum esse puto, si non prius is homo in eam ualetudinem inciderit, propter | |
| quam operae eius inutiles factae sunt: nam ne si uixisset quidem in ea ualetudine, fructus | |
| eius temporis nomine aestimari conueniret. | 5 |
| Furius Anthianus libro primo edictum. In rem actionem pati non | 80.pr.1 |
| compellimur, quia licet alicui dicere se non possidere, ita ut, si possit aduersarius conuin- | |
| cere rem ab aduersario possideri, transferat ad se possessionem per iudicem, licet suam | |
| esse non adprobauerit. |