| DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Ait praetor: 'Si quis id quod tra- | 6.2.1.pr.1 |
| ditur ex iusta causa non a domino et nondum usucaptum petet, iudicium dabo.' Merito | 1.1 |
| praetor ait 'nondum usucaptum': nam si usucaptum est, habet ciuilem actionem nec de- | |
| siderat honorariam. Sed cur traditionis dumtaxat et usucapionis fecit mentionem, cum | 2.1 |
| satis multae sunt iuris partes, quibus dominium quis nancisceretur? ut puta legatum | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. uel mortis causa donationes factae: | 2.pr.1 |
| nam amissa possessione competit Publiciana, quia ad exemplum legatorum capiuntur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Sunt et aliae pleraeque. Ait praetor: | 3.1.1 |
| 'ex iusta causa petet.' qui igitur iustam causam traditionis habet, utitur Publiciana: et | |
| non solum emptori bonae fidei competit Publiciana, sed et aliis, ut puta ei cui dotis nomine | |
| tradita res est necdum usucapta: est enim iustissima causa, siue aestimata res in dotem | |
| data sit siue non. item si res ex causa iudicati sit tradita | 5 |
| Paulus libro non decimo ad edictum. uel soluendi causa | 4.pr.1 |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. uel ex causa noxae deditionis, siue | 5.1.1 |
| uera causa sit siue falsa. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Item si seruum ex causa noxali, quia | 6.1.1 |
| non defendebatur, iussu praetoris duxero et amisero possessionem, competit mihi publiciana. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Sed et si res adiudicata sit, Publi- | 7.1.1 |
| ciana actio competit. Si lis fuerit aestimata, similis est uenditioni: et ait Iulianus libro | |
| uicensimo secundo digestorum, si optulit reus aestimationem litis, Publicianam competere. | |
| Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso igno- | 2.1 |
| rans eum furere emit, posse usucapere: ergo et Publicianam habebit. Sed et si quis | 3.1 |
| ex lucratiuis causis rem accepit, habet Publicianam, quae etiam aduersus donatorem com- | |
| petit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit. Si a minore quis | 4.1 |
| emerit ignorans eum minorem esse, habet Publicianam. Sed et si permutatio facta sit, ea- | 5.1 |
| dem actio competit. Publiciana actio ad instar proprietatis, non ad instar possessionis | 6.1 |
| respicit. Si petenti mihi rem iusiurandum detuleris egoque iurauero rem meam esse, com- | 7.1 |
| petit Publiciana mihi, sed aduersus te dumtaxat: ei enim soli nocere debet iusiurandum, | |
| qui detulit. sed si possessori delatum erit iusiurandum et iurauerit rem petitoris non esse, | |
| aduersus eum solum petentem exceptione utetur, non ut et habeat actionem. In Publiciana | 8.1 |
| actione omnia eadem erunt, quae et in rei uindicatione diximus. Haec actio et heredi <et> | 9.1 |
| honorariis successoribus competit. Si ego non emero, sed seruus meus, habebo Publicia- | 10.1 |
| nam. idem est et si procurator meus uel tutor uel curator uel quis alius negotium meum | |
| gerens emerit. Praetor ait: 'qui bona fide emit.' non igitur omnis emptio proderit, sed ea, | 11.1 |
| quae bonam fidem habet: proinde hoc sufficit ne bonae fidei emptorem fuisse, quamuis | |
| non a domino emerim, licet ille callido consilio uendiderit: neque enim dolus uenditoris | |
| mihi nocebit. In hac actione non oberit mihi, si successor sum et dolo feci, cum is, in | 12.1 |
| cuius locum successi, bona fide emisset: nec proderit, si dolo careo, cum emptor, cui suc- | |
| cessi, dolo fecisset. Sed enim si seruus meus emit, dolus eius erit spectandus, non meus, | 13.1 |
| uel contra. Publiciana tempus emptionis continet, et ideo neque quod ante emptionem | 14.1 |
| neque quod postea dolo malo factum est in hac actione deduci Pomponio uidetur. Bonam | 15.1 |
| autem fidem solius emptoris continet. Ut igitur Publiciana competat, haec debent concur- | 16.1 |
| rere, ut et bona fide quis emerit et ei res empta eo nomine sit tradita: ceterum ante tra- | |
| ditionem, quamuis bonae fidei quis emptor sit, experiri Publiciana non poterit. Iulianus | 17.1 |
| libro septimo digestorum scripsit traditionem rei emptae oportere bona fide fieri: ideoque | |
| si sciens alienam possessionem adprehendit, Publiciana eum experiri non posse, quia usu- | |
| capere non poterit. nec quisquam <putet> hoc nos existimare sufficere initio traditionis igno- | |
| rasse rem alienam, uti quis possit Publiciana experiri, sed oportere et tunc bona fide | 5 |
| emptorem esse. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. De pretio uero soluto nihil ex- | 8.pr.1 |
| primitur: unde potest coniectura capi, quasi nec sententia praetoris ea sit, ut requiratur, | |
| an solutum sit pretium. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Siue autem emptori res tradita est | 9.pr.1 |
| siue heredi emptoris, Publiciana competit actio. Si quis rem apud se depositam uel sibi | 1.1 |
| commodatam emerit uel pignori sibi datam, pro tradita erit accipienda, si post emptionem | |
| apud eum remansit. | |
| Sed et si praecessit traditio emptionem, idem erit dicendum. | 2.1 |
| Item si | 3.1 |
| hereditatem emero et traditam mihi rem hereditariam petere uelim, Neratius scribit esse | |
| Publicianam. Si duobus quis separatim uendiderit bona fide ementibus, uideamus, quis | 4.1 |
| magis Publiciana uti possit, utrum is cui priori res tradita est an is qui tantum emit. | |
| et Iulianus libro septimo digestorum scripsit, ut, si quidem ab eodem non domino emerint, | |
| potior sit cui priori res tradita est, quod si a diuersis non dominis, melior causa sit possi- | |
| dentis quam petentis. quae sententia uera est. Haec actio in his quae usucapi non pos- | 5.1 |
| sunt, puta furtiuis uel in seruo fugitiuo, locum non habet. Si seruus hereditarius ante | 6.1 |
| aditam hereditatem aliquam rem emerit et traditam sibi possessionem amiserit, recte heres | |
| Publiciana utitur, quasi ipse possedisset. municipes quoque, quorum seruo res tradita est, | |
| in eadem erunt condicione. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. siue peculiari nomine seruus emerit | 10.pr.1 |
| siue non. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Si ego emi et mea uoluntate | 11.pr.1 |
| alii res sit tradita, imperator Seuerus rescripsit Publicianam illi dandam. Si de usu fructu | 1.1 |
| agatur tradito, Publiciana datur: itemque seruitutibus urbanorum praediorum per tradi- | |
| tionem constitutis uel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquae | |
| ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat. | |
| Partus ancillae furtiuae, qui apud bonae fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem | 2.1 |
| petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est. sed heres furis hanc actionem | |
| non habet, quia uitiorum defuncti successor est. Interdum tamen, licet furtiua mater | 3.1 |
| distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit | |
| mihi in partu Publiciana, ut Iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtiuam | |
| matrem ignorem. Idem Iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, | 4.1 |
| si furtiua non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtiuam esse matrem igno- | |
| rabam: ex omnibus igitur ca<usis> Publicianam habebo. Idem est et si ex partu partus est | 5.1 |
| et si non natus, sed post mortem matris exsecto uentre eius extractus est, ut et Pomponius | |
| libro quadragensimo scripsit. Idem ait aedibus emptis, si fuerint dirutae, ea quae aedificio | 6.1 |
| accesserunt huiusmodi actione petenda. Quod tamen per alluuionem fundo accessit, simile | 7.1 |
| fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus Publiciana peti non potest, non hoc petetur, si | |
| autem potest, et ad partem, quae per alluuionem accessit: et ita Pomponius scribit. Idem | 8.1 |
| adicit et si statuae emptae partes recisae petantur, similem actionem proficere. Idem scribit, | 9.1 |
| si aream emero et insulam in ea aedificauero, recte me Publiciana usurum. Item, inquit, | 10.1 |
| si insulam emi et ad aream ea peruenit, aeque potero uti Publiciana. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Cum sponsus sponsae seruum do- | 12.pr.1 |
| nasset eumque in dotem accepisset ante usucapionem, rescriptum est a diuo Pio diuortio | |
| facto restituendum esse seruum: nam ualuisse donationem inter sponsum et sponsam. da- | |
| bitur ergo et possidenti exceptio et amissa possessione Publiciana, siue extraneus siue | |
| donator possideat. Is cui ex Trebelliano hereditas restituta est, etiamsi non fuerit nactus | 1.1 |
| possessionem, uti potest Publiciana. In uectigalibus et in aliis praediis, quae usucapi non | 2.1 |
| possunt, Publiciana competit, si forte bona fide mihi tradita est. Idem est et si superficia- | 3.1 |
| riam insulam a non domino bona fide emero. Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio | 4.1 |
| alienari prohibeat, eo casu Publiciana non competit, quia his casibus neminem praetor tue- | |
| tur, ne contra leges faciat. Publiciana actione etiam de infante seruo nondum anniculo | 5.1 |
| uti possumus. | |
| Si pro parte quis rem petere uult, Publiciana actione uti potest. | 6.1 |
| Sed | 7.1 |
| etiam is, qui momento possedit, recte hac actione experiretur. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Quaecumque sunt iustae causae | 13.pr.1 |
| adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum rerum | |
| persequendarum gratia haec actio. Interdum quibusdam nec ex iustis possessionibus com- | 1.1 |
| petit Publicianum iudicium: namque pigneraticiae et precariae possessiones iustae sunt, sed | |
| ex his non solet competere tale iudicium, illa scilicet ratione, quia neque creditor neque is | |
| qui precario rogauit eo animo nanciscitur possessionem, ut credat se dominum esse. Qui | 2.1 |
| na pupillo emit, probare debet tutore auctore lege non prohibente se emisse. sed et si de- | |
| ceptus falso tutore auctore emerit, bona fide emisse uidetur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Papinianus libro sexto quaestio- | 14.pr.1 |
| num scribit: si quis prohibuit uel denuntiauit ex causa uenditionis tradi rem, quae ipsius | |
| uoluntate a procuratore fuerat distracta, et is nihilo minus tradiderit, emptorem tuebitur | |
| praetor. siue possideat siue petat rem. sed quod iudicio empti procurator emptori prae- | |
| stiterit, contrario iudicio mandati consequetur: potest enim fieri, ut emptori res auferatur | 5 |
| ab eo, qui uenire mandauit, quia per ignorantiam non est usus exceptione, quam debuit | |
| opponere, ueluti: 'si non auctor meus ex uoluntate tua uendidit'. | |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si seruus meus, cum in fuga sit, rem | 15.pr.1 |
| a non domino emat, Publiciana mihi competere debet, licet possessionem rei traditae per | |
| eum nactus non sim. | |
| Papiniani libro decimo quaestionum Paulus notat: Exceptio iusti dominii | 16.pr.1 |
| Publicianae obicienda est. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Publiciana actio non ideo comparata | 17.pr.1 |
| est, ut res domino auferatur: eiusque rei argumentum est prim<o> aequitas, deinde exceptio | |
| 'si ea res possessoris non sit': sed ut is, qui bona fide emit possessionemque eius ex ea | |
| causa nactus est, potius rem habeat. |