| LIBER SEPTIMUS | |
| DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR | |
| FRUATUR | |
| Paulus libro tertio ad Uitellium. Usus fructus est ius alienis rebus | 7.1.1.pr.1 |
| utendi fruendi salua rerum substantia. | |
| Celsus libro octauo decimo digestorum. Est enim usus | 2.pr.1 |
| fructus ius in corpore, quo sublato et ipsum tolli necesse est. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum uel aureorum. Omnium praediorum | 3.pr.1 |
| iure legati potest constitui usus fructus, ut heres iubeatur dare alicui usum fructum. dare | |
| autem intellegitur, si induxerit in fundum legatarium eumue patiatur uti frui. et sine testa- | |
| mento autem si quis uelit usum fructum constituere, pactionibus et stipulationibus id ef- | |
| ficere potest. Constitit autem usus fructus non tantum in fundo et aedibus, uerum etiam | 1.1 |
| in seruis et iumentis ceterisque rebus. Ne tamen in uniuersum inutiles essent proprietates | 2.1 |
| semper abscedente usu fructu, placuit certis modis extingui usum fructum et <ad> proprie- | |
| tatem reuerti. Quibus autem modis usus fructus et constitit et finitur, isdem modis etiam | 3.1 |
| nudus usus solet et constitui et finiri. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Usus fructus in multis casibus pars dominii | 4.pr.1 |
| est, et exstat, quod uel praesens uel ex die dari potest. | |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Usus fructus et ab initio pro parte | 5.pr.1 |
| indiuisa uel diuisa constitui et legitimo tempore similiter amitti eademque ratione per legem | |
| Falcidiam minui potest: reo quoque promittendi defuncto in partes hereditarias usus fructus | |
| obligatio diuiditur: et si ex communi praedio debeatur, uno ex sociis defendente pro parte | |
| defendentis fiet restitutio. | 5 |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Usus fructus pluribus modis con- | 6.pr.1 |
| stituitur: ut ecce, si legatus fuerit. sed et proprietas deducto usu fructu legari potest, ut | |
| apud heredem maneat usus fructus. Constituitur adhuc usus fructus et in iudicio familiae | 1.1 |
| herciscundae et communi diuidundo, si iudex alii proprietatem adiudicauerit, alii usum | |
| fructum. Adquiritur autem nobis usus fructus non solum per nosmet ipsos, sed | 2.1 |
| etiam per eas quoque personas, quas iur<i> nostro subiectas habemus. Nihil autem | |
| uetat seruo meo herede instituto legari proprietatem deducto usu fructu. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Usu fructu legato omnis | 7.pr.1 |
| fructus rei ad fructuarium pertinet. et aut rei soli aut rei mobilis usus fructus legatur. | |
| Rei soli, ut puta aedium, usu fructu legato quicumque reditus est, ad usufructuarium per- | 1.1 |
| tinet quaeque obuentiones sunt ex aedificiis, ex areis et ceteris, quaecumque aedium sunt. | |
| unde etiam mitti eum in possessionem uicinarum aedium causa damni infecti placuit, et | |
| iure dominii possessurum eas aedes, si perseueretur non caueri, nec quicquam amittere | |
| finito usu fructu. hac ratione Labeo scribit nec aedificium licere domino te inuito | 5 |
| altius tollere, sicut nec areae usu fructu legato potest in area aedificium poni: quam sen- | |
| tentiam puto ueram. Quoniam igitur omnis fructus rei ad eum pertinet, reficere quoque | 2.1 |
| eum aedes per arbitrum cogi Celsus scribit Celsus libro octauo decimo digesto- | |
| rum, hactenus tamen, ut sarta tecta habeat: si qua tamen uetustate corruissent, neutrum | |
| cogi reficere, sed si heres refecerit, passurum fructuarium uti. unde Celsus de modo sarta | |
| tecta habendi quaerit, si quae uetustate corruerunt reficere non cogitur: modica igitur re- | 5 |
| fectio ad eum pertinet, quoniam et alia onera adgnoscit usu fructu legato: ut | |
| puta stipendium uel tributum uel salarium uel alimenta ab ea re relicta. et ita Marcellus | |
| libro tertio decimo scribit. Cassius quoque scribit libro octauo iuris ciuilis fructuarium per | 3.1 |
| arbitrum cogi reficere, quemadmodum adserere cogitur arbores: et Aristo notat haec | |
| uera esse. Neratius autem libro quarto membranarum ait non posse fructuarium prohiberi, | |
| quo minus reficiat, quia nec arare prohiberi potest aut colere: nec solum necessarias re- | |
| fectiones facturum, sed etiam uoluptatis causa ut tectoria et pauimenta et si- | 5 |
| milia facere, neque autem ampliare nec utile detrahere posse, | |
| Idem libro quadragensimo ad edictum. quamuis melius repositurus sit: quae | 8.pr.1 |
| sententia uera est. | |
| Idem libro septimo decimo ad Sabinum. Item si fundi usus fructus | 9.pr.1 |
| sit legatus, quidquid in fundo nascitur, quidquid inde percipi potest, ipsius fructus est, sic | |
| tamen ut boni uiri arbitratu fruatur. nam et Celsus libro octauo decimo digestorum scribit | |
| cogi eum posse recte colere. Et si apes in eo fundo sint, earum quoque usus fructus | 1.1 |
| ad eum pertinet. Sed si lapidicinas habeat et lapidem caedere uelit uel cretifodinas habeat | 2.1 |
| uel harenas, omnibus his usurum Sabinus ait quasi bonum patrem familias: quam senten- | |
| tiam puto ueram. Sed si haec metalla post usum fructum legatum sint inuenta, cum totius | 3.1 |
| agri relinquatur usus fructus, non partium, contin<e>ntur legato. Huic uicinus trac- | 4.1 |
| tatus est, qui solet in eo quod accessit tractari: et placuit alluuionis quoque usum fructum | |
| ad fructuarium pertinere. sed si insula iuxta fundum in flumine nata sit, eius usum fructum | |
| ad fructuarium non pertinere Pegasus scribit, licet proprietati accedat: esse enim ueluti | |
| proprium fundum, cuius usu<s> fructus ad te non pertineat. quae sententia non est sine ra- | 5 |
| tione: nam ubi latitet incrementum, et usus fructus augetur, ubi autem apparet separatum, | |
| fructuario non accedit. Aucupiorum quoque et uenationum reditum Cassius ait libro octauo | 5.1 |
| iuris ciuilis ad fructuarium pertinere: ergo et piscationum. Seminarii autem fructum | 6.1 |
| puto ad fructuarium pertinere ita tamen, ut et uendere ei et seminare liceat: debet tamen | |
| conserendi agri causa seminarium paratum semper renouare quasi instrumentum agri, ut | |
| finito usu fructu domino restituatur. Instrumenti autem fructum habere debet: uendendi | 7.1 |
| tamen facultatem non habet. nam et si fundi usus fructus fuerit legatus et sit ager, unde | |
| palo in fundum, cuius usus fructus legatus est, solebat pater familias uti, uel salice uel | |
| harundine, puto fructuarium hactenus uti posse, ne ex eo uendat, nisi forte salicti | |
| ei uel siluae palaris uel harundineti usus fructus sit legatus: tunc enim et uendere potest. | 5 |
| nam et Trebatius scribit siluam caeduam et harundinetum posse fructuarium caedere, sicut | |
| pater familias caedebat, et uendere, licet pater familias non solebat uendere, sed ipse uti: | |
| ad modum enim referendum est, non ad qualitatem utendi. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Ex silua caedua pedamenta et | 10.pr.1 |
| ramos ex arbore usufructuarium sumpturum: ex non caedua in uineam sumpturum, dum | |
| ne fundum deteriorem faciat. | |
| Paulus libro secundo epitomatorum Alfeni digestorum. Sed si gran- | 11.pr.1 |
| des arbores essent, non posse eas caedere. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Arboribus | 12.pr.1 |
| euolsis uel ui uentorum deiectis usque ad usum suum et uillae posse usufructuarium ferre | |
| Labeo ait: nec materia eum pro ligno usurum, si habeat unde utatur ligno. quam senten- | |
| tiam puto ueram: alioquin et si totus ager sit hunc casum passus, omnes arbores auferret | |
| fructuarius: materiam tamen ipsum succidere quantum ad uillae refectionem putat posse: | 5 |
| quemadmodum calcem, inquit, coquere uel harenam fodere aliudue quid aedificio necessarium | |
| sumere. Nauis usu fructu legato nauigandum mittendam puto, licet naufragii | 1.1 |
| periculum immineat: nauis etenim ad hoc paratur, ut nauiget. Usu- | 2.1 |
| fructuarius uel ipse frui ea re uel alii fruendam concedere uel locare uel uendere potest: | |
| nam et qui locat, utitur et qui uendit, utitur. sed et si alii precario concedat uel donet, puto | |
| eum uti atque ideo retinere usum fructum, et hoc Cassius et Pegasus responderunt | |
| et Pomponius libro quinto ex Sabino probat. non solum autem si ego locauero, retineo | 5 |
| usum fructum, se<d> et si alius negotium meum gerens locauerit usum fructum, Iulianus libro | |
| trigensimo quinto scripsit retinere me usum fructum. quid tamen si non locauero, sed | |
| absente et ignorante me negotium meum gerens utatur quis et fruatur? nihilo minus re- | |
| tineo usum fructum (quod et Pomponius libro quinto probat) per hoc, quod negotiorum | |
| gestorum actionem adquisiui. De illo Pomponius dubitat, si fugitiuus, in quo meus | 3.1 |
| usus fructus est, stipuletur aliquid ex re mea uel per traditionem accipiat: an per hoc | |
| ipsum, quasi utar, retineam usum fructum? magisque admittit retinere. nam saepe etiamsi | |
| praesentibus seruis non utamur, tamen usum fructum retinemus: ut puta aegrotant<e> seruo | |
| uel infant<e>, cuius operae nullae sunt, uel defectae senectutis homin<e>: nam et si agrum are- | 5 |
| mus, licet tam sterilis sit, ut nullus fructus nascatur, retinemus usum fructum. Iulianus | |
| tamen libro trigensimo quinto digestorum scribit. etiamsi non stipuletur quid seruus fugi- | |
| tiuus, retineri tamen usum fructum: nam qua ratione, inquit, retinetur a proprietario | |
| possessio, etiamsi in fuga seruus sit, pari ratione etiam usus fructus retinetur. Idem | 4.1 |
| tractat: quid si quis possessionem eius nactus sit, an, quemadmodum a proprietario possi- | |
| deri desinit, ita etiam usus fructus amittatur? et primo quidem ait posse dici amitti usum | |
| fructum, sed licet amittatur, tamen dicendum, quod intra constitutum tempus ex re fructuarii | |
| stipulatus est, fructuario adquiri potest. per quod colligi posse dici, ne quidem si possi- | 5 |
| deatur ab alio, amitti usum fructum, si modo mihi aliquid stipuletur, paruique referre, ab | |
| herede possideatur uel ab alio, cui hereditas uendita sit uel cui proprietas legata sit, an a | |
| praedone: sufficere enim ad retinendum usum fructum esse affectum retinere uolentis et | |
| seruum nomine fructuarii aliquid facere: quae sententia habet rationem. Iulianus | 5.1 |
| libro trigensimo quinto digestorum tractat, si fur decerpserit uel desecuerit fructus maturos | |
| pendentes, cui condictione teneatur, domino fundi an fructuario? et putat, quoniam fructus | |
| non fiunt fructuarii, nisi ab eo percipiantur, licet ab alio terra separentur, magis proprie- | |
| tario condictionem competere, fructuario autem furti actionem, quoniam interfuit eius fructus | 5 |
| non esse ablatos. Marcellus autem mouetur, eo, quod, si postea fructus istos nactus fuerit | |
| fructuarius, fortassis fiant eius: nam si fiunt, qua ratione hoc euenit? nisi ea, ut interim | |
| fierent proprietarii, mox adprehensi fructuarii efficientur, exemplo rei sub condicione legatae, | |
| quae interim heredis est, existente autem condicione ad legatarium transit. uerum est enim | |
| condictionem competere proprietario: cum autem in pendenti est dominium (ut ipse Iulianus | 10 |
| ait in fetu qui summittitur et in eo quod seruus fructuarius per traditionem accepit non- | |
| dum quidem pretio soluto, sed tamen ab eo satisfacto), dicendum est condictionem pendere | |
| magisque in pendenti esse dominium. | |
| Idem libro octauo decimo ad Sabinum. Si cuius rei usus fructus le- | 13.pr.1 |
| gatus erit, dominus potest in ea re satisdationem desiderare, ut officio iudicis hoc fiat: nam | |
| sicuti debet fructuarius uti frui, ita et proprietatis dominus securus esse debet de proprie- | |
| tate. haec autem ad omnem usum fructum pertinere Iulianus libro trigensimo octauo di- | |
| gestorum probat. si usus fructus legatus sit, non prius dandam actionem usufructuario, | 5 |
| quam satisdederit se boni uiri arbitratu usurum fruiturum: sed et si plures sint, a quibus | |
| usus fructus relictus est, singulis satisdari oportet. Cum igitur de usu fructu agitur, | 1.1 |
| non solum quod factum est arbitratur, sed etiam in futurum quemadmodum uti frui debet. | |
| De praeteritis autem damnis fructuarius etiam lege aquilia tenetur et interdicto quod ui | 2.1 |
| aut clam, ut Iulianus ait: nam fructuarium quoque teneri his actionibus nec non furti | |
| certum est, sicut quemlibet alium, qui in aliena re tale quid commiserit. denique consultus, | |
| quo bonum fuit actionem polliceri praetorem, cum competat legis Aquiliae actio, respondit, | |
| quia sunt casus, quibus cessat Aquiliae actio, ideo iudicem dari, ut eius arbitratu utatur: | 5 |
| nam qui agrum non proscindit, qui uites non subserit, item aquarum ductus conrumpi pa- | |
| titur, lege Aquilia non tenetur. eadem et in usuario dicenda sunt. Sed si inter duos | 3.1 |
| fructuarios sit controuersia, Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit aequissimum | |
| esse quasi communi diuidundo iudicium dari uel stipulatione inter se eos cauere, qualiter | |
| fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur praetor, quos | |
| potest iurisdictione sua componere? quam sententiam Celsus quoque libro uicensimo di- | 5 |
| gestorum probat, et ego puto ueram. Fructuarius causam proprietatis deteriorem | 4.1 |
| facere non debet, meliorem facere potest. et aut fundi est usus fructus legatus, et non | |
| debet neque arbores frugiferas excidere neque uillam diruere nec quicquam facere in per- | |
| niciem proprietatis. et si forte uoluptarium fuit praedium, uirdiaria uel gestationes uel de- | |
| ambulationes arboribus infructuosis opacas atque amoenas habens, non debebit de<i>cere, ut | 5 |
| forte hortos olitorios faciat uel aliud quid, quod ad reditum spectat. Inde est quae- | 5.1 |
| situm, an lapidicinas uel cretifodinas uel harenifodinas ipse instituere possit: et ego puto | |
| etiam ipsum instituere posse, si non agri partem necessariam huic rei occupaturus est. | |
| proinde uenas quoque lapidicinarum et huiusmodi metallorum inquirere poterit: ergo et auri | |
| et argenti et sulpuris et aeris et ferri et ceterorum fodinas uel quas pater familias instituit | 5 |
| exercere poterit uel ipse instituere, si nihil agriculturae nocebit. et si forte in hoc quod | |
| instituit plus reditus sit quam in uineis uel arbustis uel oliuetis quae fuerunt, forsitan | |
| etiam haec deicere poterit, si quidem ei permittitur meliorare proprietatem. Si tamen quae | 6.1 |
| instituit usufructuarius aut caelum corrumpant agri aut magnum apparatum sint desidera- | |
| tura opificum forte uel legulorum, quae non potest sustinere proprietarius, non uidebitur | |
| uiri boni arbitratu frui: sed nec aedificium quidem positurum in fundo, nisi quod | |
| ad fructum percipiendum necessarium sit. Sed si aedium usus fructus legatus sit, | 7.1 |
| Nerua filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora | |
| poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum. sed neque diaetas transformare uel coniun- | |
| gere aut separare ei permittetur, uel aditus posticasue uertere, uel refugia aperire, uel | |
| atrium mutare, uel uirdiaria ad alium modum conuertere: excolere enim quod | 5 |
| inuenit potest qualitate aedium non immutata. item Nerua eum, cui aedium usus | |
| fructus legatus sit, altius tollere non posse, quamuis lumina non obscurentur, quia tectum | |
| magis turbatur: quod Labeo etiam in proprietatis domino scribit. idem Nerua nec ob- | |
| struere eum posse. Item si domus usus fructus legatus sit, meritoria illic facere fructuarius | 8.1 |
| non debet nec per cenacula diuidere domum: atquin locare potest, sed oportebit quasi | |
| domum locare. nec balineum ibi faciendum est. quod autem dicit meritoria non facturum | |
| ita accipe quae uolgo deuersoria uel fullonica appellant. ego quidem, et si balineum sit in | |
| domo usibus dominicis solitum uacare in intima parte domus uel inter diaetas amoenas, | 5 |
| non recte nec ex boni uiri arbitratu facturum, si id locare coeperit, ut publice lauet, non | |
| magis quam si domum ad stationem iumentorum locauerit, aut si stabulum quod erat do- | |
| mus iumentis et carruchis uacans, pistrino locauerit, | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. licet multo minus ex ea re fructum | 14.pr.1 |
| percipiat. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Sed si quid inaedificauerit, postea | 15.pr.1 |
| eum neque tollere hoc neque refigere posse: refixa plane posse uindicare. Mancipiorum | 1.1 |
| quoque usus fructus legato non debet abuti, sed secundum condicionem eorum uti: nam | |
| si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat, histrionem balniatorem faciat, | |
| uel de symphonia atriensem, uel de palaestra stercorandis latrinis praeponat, abuti uide- | |
| bitur proprietate. Sufficienter autem alere et uestire debet secundum ordinem et dignitatem | 2.1 |
| mancipiorum. Et generaliter Labeo ait in omnibus rebus mobilibus modum eum tenere | 3.1 |
| debere, ne sua feritate uel saeuitia ea corrumpat: alioquin etiam lege Aquilia eum con- | |
| ueniri. Et si uestimentorum usus fructus legatus sit non sic, ut quantitatis usus fructus | 4.1 |
| legetur, dicendum est ita uti eum debere, ne abutatur: nec tamen locaturum, quia uir | |
| bonus ita non uteretur. Proinde etsi scaenicae uestis usus fructus legetur uel aulaei uel | 5.1 |
| alterius apparatus, alibi quam in scaena non utetur. sed an et locare possit, uidendum est: | |
| et puto locaturum, et licet testator commodare, non locare fuerit solitus, tamen ipsum | |
| fructuarium locaturum tam scaenicam quam funebrem uestem. Proprietatis dominus non | 6.1 |
| debebit impedire fructuarium ita utentem, ne deteriorem eius condicionem faciat. de qui- | |
| busdam plane dubitatur, si eum uti prohibeat, an iure id faciat: ut puta doleis, si forte | |
| fundi usus fructus sit legatus, et putant quidam, etsi defossa sint, uti prohibendum: idem | |
| et in seriis et in cuppis et in cadis et amphoris putant: idem et in specularibus, si domus | 5 |
| usus fructus legetur. sed ego puto, nisi sit contraria uoluntas, etiam instrumentum fundi | |
| uel domus contineri. Sed nec seruitutem imponere fundo potest proprieta- | 7.1 |
| rius nec amittere seruitutem: adquirere plane seruitutem eum posse etiam inuito fructuario | |
| Iulianus scripsit. quibus consequenter fructuarius quidem adquirere fundo seruitutem non | |
| potest, retinere autem potest: et si forte fuerint non utente fructuario amissae, hoc quoque | |
| nomine tenebitur, proprietatis dominus ne quidem consentiente fructuario seruitutem im- | 5 |
| ponere potest, | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. nisi <per> quam deterior fructuarii condicio | 16.pr.1 |
| non fiat, ueluti si talem seruitutem uicino concesserit ius sibi non esse altius tollere. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Locum autem religiosum facere | 17.pr.1 |
| potest consentiente usufructuario: et hoc uerum est fauore religionis. sed interdum et solus | |
| proprietatis dominus locum religiosum facere potest: finge enim eum testatorem inferre, | |
| cum non esset tam oportune, ubi sepeliretur. Ex eo, ne deteriorem condicionem fructuarii | 1.1 |
| faciat proprietarius, solet quaeri, an seruum dominus coercere possit. et Aristo apud Cas- | |
| sium notat plenissimam eum coercitionem habere, si modo sine dolo malo faciat: quamuis | |
| usufructuarius nec contrariis quidem ministeriis aut inusitatis artificium eius corrumpere | |
| possit nec seruum cicatricibus deformare. Proprietarius autem et seruum noxae dedere | 2.1 |
| poterit, si hoc sine dolo malo faciat, quoniam noxae deditio iure non peremit usum fructum, | |
| non magis quam usucapio proprietatis, quae post constitutum usum fructum contingit. de- | |
| bebit plane denegari usus fructus persecutio, si ei qui noxae accepit litis aestimatio non | |
| offeratur a fructuario. Si quis seruum occiderit, utilem actionem exemplo Aquiliae fructuario | 3.1 |
| dandam numquam dubitaui. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Agri usu fructu legato in locum demor- | 18.pr.1 |
| tuarum arborum aliae substituendae sunt et priores ad fructuarium pertinent. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Proculus putat insulam posse ita le- | 19.pr.1 |
| gari, ut ei seruitus imponatur, quae alteri insulae hereditariae debeatur, hoc modo: 'Si | |
| ille heredi meo promiserit per se non fore, quo altius e<a> aedificia tollantur, tum ei eorum | |
| aedificiorum usum fructum do lego' uel sic: 'Aedium illarum, quoad altius, quam uti nunc | |
| sunt, aedificatae non erunt, illi usum fructum do lego.' Si arbores uento deiectas dominus | 1.1 |
| non tollat, per quod incommodior is sit usus fructus uel iter, suis actionibus usufructuario | |
| cum eo experiundum. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Si quis ita legauerit: 'fructus | 20.pr.1 |
| annuos fundi Corneliani Gaio Maeuio do lego', perinde accipi debet hic sermo ac si usus | |
| fructus fundi esset legatus. | |
| Idem libro septimo decimo ad Sabinum. Si serui usus fructus sit | 21.pr.1 |
| legatus, quidquid is ex opera sua adquirit uel ex re fructuarii, ad eum pertinet, siue | |
| stipuletur siue ei possessio fuerit tradita. si uero heres institutus sit uel legatum acceperit, | |
| Labeo distinguit, cuius gratia uel heres instituitur uel legatum acceperit. | |
| Idem libro octauo decimo ad Sabinum. Sed et si quid donetur seruo, in quo | 22.pr.1 |
| usus fructus alterius est, quaeritur, quid fieri oporteat. et in omnibus istis, si quidem con- | |
| templatione fructuarii aliquid ei relictum uel donatum est, ipsi adquiret: sin uero proprie- | |
| tarii, proprietario: si ipsius serui, adquiretur domino, nec distinguimus, unde cognitum eum | |
| et cuius merito habuit, qui donauit uel reliquit. sed et si condicionis implendae causa quid | 5 |
| seruus fructuarius consequatur et constiterit contemplatione fructuarii eam condicionem ad- | |
| scriptam, dicendum est ipsi adquiri: nam et in mortis causa donatione idem dicendum est. | |
| Idem libro septimo decimo ad Sabinum. Sed sicuti stipulando | 23.pr.1 |
| fructuario adquirit, ita etiam paciscendo eum adquirere exceptionem fructuario Iulianus | |
| libro trigensimo digestorum scribit. idemque et si acceptum rogauerit, liberationem ei pa- | |
| rere. Quoniam autem diximus quod ex operis adquiritur ad fructuarium pertinere, scien- | 1.1 |
| dum est etiam cogendum eum operari: etenim modicam quoque castigationem fructuario | |
| competere Sabinus respondit et Cassius libro octauo iuris ciuilis scripsit, u<t> neque torqueat, | |
| neque flagellis caedat. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Si quis donaturus <us>ufructuario | 24.pr.1 |
| spoponderit seruo in quem usum fructum habet stipulanti, ipsi usufructuario obligabitur, | |
| quia <u>t ei seruus talis stipulari possit, usitatum est. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Sed et si quid stipuletur | 25.pr.1 |
| sibi aut Sticho seruo fructuario donandi causa, dum uult fructuario praestitum, dicendum, | |
| si ei soluatur, fructuario adquiri. Interdum tamen in pendenti est, cui adquirat iste | 1.1 |
| fructuarius seruus: ut puta si seruum emit et per traditionem accepit necdum pretium | |
| numerauit, sed tantummodo pro eo fecit satis, interim cuius sit, quaeritur. et Iulianus | |
| libro trigensimo quinto digestorum scripsit in pendenti esse dominium eius et numerationem | |
| pretii declaraturam, cuius sit: nam si ex re fructuarii, retro fructuarii fuisse. idemque est | 5 |
| et si forte stipulatus sit seruus numeraturus pecuniam: nam numeratio declarabit, cui sit | |
| adquisita stipulatio. ergo ostendimus in pendenti esse dominium, donec pretium numeretur. | |
| quid ergo si amisso usu fructu tunc pretium numeretur? Iulianus quidem libro trigensimo | |
| quinto digestorum scripsit adhuc interesse, unde sit pretium numeratum: Marcellus uero | |
| et Mauricianus amisso usu fructu iam putant dominium adquisitum proprietatis domino: sed | 10 |
| Iuliani sententia humanior est. quod si ex re utriusque pretium fuerit solutum, ad utrumque | |
| dominium pertinere Iulianus scripsit, scilicet pro rata pretii soluti. quid tamen si forte | |
| simul soluerit ex re utriusque, ut puta decem milia pretii nomine debebat et dena soluit | |
| ex re singulorum: cui magis seruus adquirat? si numeratione soluat, intererit, cuius prio- | |
| res <n>ummos soluat: nam quos postea soluerit, aut uindicabit aut, si fuerint nummi con- | 15 |
| sumpti, ad condictionem pertinent: si uero simul in sacculo soluit, nihil fecit accipientis | |
| et ideo nondum adquisisse cuiquam dominium uidetur, quia cum plus pretium soluit seruus, | |
| non faciet nummos accipientis. Si operas suas iste seruus locauerit et in annos singulos | 2.1 |
| certum aliquid stipuletur, eorum quidem annorum stipulatio, quibus usus fructus mansit, | |
| adquiretur fructuario, sequentium uero stipulatio ad proprietarium transit semel adquisita | |
| fructuario, quamuis non soleat stipulatio semel cui quaesita ad alium transire nisi ad he- | |
| redem uel adrogatorem. proinde si forte usus fructus in annos singulos fuerit legatus et | 5 |
| iste seruus operas suas locauit et stipulatus est ut supra scriptum est, prout capitis minu- | |
| tione amissus fuerit usus fructus, mox restitutus, ambulabit stipulatio profectaque ad he- | |
| redem redibit ad fructuarium. Quaestionis est, an id quod adquiri fructuario non potest | 3.1 |
| proprietario adquiratur. et Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit, quod | |
| fructuario adquiri non potest proprietario quaeri. denique scribit eum, qui ex re fructuarii | |
| stipuletur nominatim proprietario uel iussu eius, ipsi adquirere. contra autem nihil agit, si | |
| non ex re fructuarii nec ex operis suis fructuario stipuletur. Seruus fructuarius si usum | 4.1 |
| fructum in se dari stipuletur aut sine nomine aut nominatim proprietario, ipsi adquirit | |
| exemplo serui communis, qui stipulando rem alteri ex dominis cuius res est, nihil agit, | |
| quoniam rem suam stipulando quis nihil agit, alteri stipulando adquirit solidum. Idem Iu- | 5.1 |
| lianus eodem libro scripsit: si seruo fructuarius operas eius locauerit, nihil agit: nam et si | |
| ex re mea, inquit, a me stipulatus sit, nihil agit, non magis quam seruus alienus bona fide | |
| mihi seruiens idem agendo domino quicquam adquirit. simili modo, ait, ne quidem si rem | |
| meam a me fructuario conducat, me non obligabit. et regulariter definiit: quod quis ab | 5 |
| alio stipulando mihi adquirit, id a me stipulando nihil agit: nisi forte, inquit, nominatim | |
| domino suo stipuletur a me uel conducat. Si duos fructuarios proponas et ex alterius re | 6.1 |
| seruus sit stipulatus, quaeritur, utrum totum an pro parte, qua habet usum fructum, ei | |
| quaeratur. nam et in duobus bonae fidei possessoribus hoc idem est apud Scaeuolam agi- | |
| tatum libro secundo quaestionum, et ait uolgo creditum rationemque hoc facere, ut si ex | |
| re alterius stipuletur, partem ei dumtaxat quaeri, partem domino: quod si nominatim sit | 5 |
| stipulatus, nec dubitari debere, quin adiecto nomine solidum ei quaeratur. idemque ait | |
| et si iussu eius stipuletur, quoniam iussum pro nomine accipimus. idem et in fructuariis | |
| erit dicendum, ut quo casu non totum adquiretur fructuario, proprietatis domino erit quae- | |
| situm, quoniam ex re fructuarii quaeri ei posse ostendimus. Quod autem diximus ex re | 7.1 |
| fructuarii uel ex operis posse adquirere, utrum tunc locum habeat, quotiens iure legati usus | |
| fructus sit constitutus, an et si per traditionem uel stipulationem uel alium quemcumque | |
| modum, uidendum. et uera est Pegasi sententia, quam et Iulianus libro sexto decimo se- | |
| cutus est, omn<i> fructuario adquiri. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si operas suas locauerit seruus fructuarius | 26.pr.1 |
| et inperfecto tempore locationis usus fructus interierit, quod superest ad proprietarium per- | |
| tinebit. sed et si ab initio certam summam propter operas certas stipulatus fuerit, capite | |
| deminuto eo idem dicendum est. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Si pendentes fructus iam ma- | 27.pr.1 |
| turos reliquisset testator, fructuarius eos feret, si die legati cedente adhuc pendentes de- | |
| prehendisset: nam et stantes fructus ad fructuarium pertinent. Si dominus solitus | 1.1 |
| fuit tabernis ad merces suas uti uel ad negotiationem, utique permittetur fructuario locare | |
| eas et ad alias merces, et illud solum obseruandum, ne uel abutatur usufructuarius uel | |
| contumeliose iniurioseue utatur usu fructu. Si serui usus fructus legatus est, cuius | 2.1 |
| testator quasi ministerio uacuo utebatur, si eum disciplinis uel arte instituerit usufructua- | |
| rius, arte eius uel peritia utetur. Si quid cloacarii nomine debeatur uel si quid | 3.1 |
| ob formam aquae ductus, quae per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit: | |
| sed et si quid ad collationem uiae, puto hoc quoque fructuarium subiturum: ergo et quod | |
| ob transitum exercitus confertur ex fructibus: sed et si quid municipio, nam solent posses- | |
| sores certam partem fructuum municipio uiliori pretio addicere: solent et fisco fusiones | 5 |
| praestare. haec onera ad fructuarium pertinebunt. Si qua seruitus imposita est fundo, | 4.1 |
| necesse habebit fructuarius sustinere: unde et si per stipulationem seruitus debeatur, idem | |
| puto dicendum. Sed et si seruus sub poena emptus sit interdictis certis quibusdam, an si | 5.1 |
| usus fructus eius fuerit legatus, obseruare haec fructuarius debeat? et puto debere eum | |
| obseruare: alioquin non boni uiri arbitratu utitur et fruitur. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Nomismatum aureorum uel argenteo- | 28.pr.1 |
| rum ueterum, quibus pro gemmis uti solent, usu<s> fructus legari potest. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Omnium bonorum usu | 29.pr.1 |
| fructum posse legari, nisi excedat dodrantis aestimationem, Celsus libro trigensimo secundo | |
| digestorum et Iulianus libro sexagensimo primo scribit: et est uerius. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si is, qui binas aedes habeat, aliarum usum | 30.pr.1 |
| fructum legauerit, posse heredem Marcellus scribit alteras altius tollendo | |
| obscurare luminibus, quoniam habitari potest etiam obscuratis aedibus. quod usque adeo | |
| temperandum est, ut non in totum aedes obscurentur, sed modicum lumen, quod habi- | |
| tantibus sufficit, habeant. | 5 |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Ex re fructuarii etiam id intellegitur, quod | 31.pr.1 |
| ei fructuarius donauerit concesseritue uel ex administratione rerum eius compendii seruus | |
| fecerit. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si quis unas aedes, quas | 32.pr.1 |
| solas habet, uel fundum tradit, excipere potest id, quod personae, non praedii est, ueluti | |
| usum et usum fructum. sed et si excipiat, ut pascere sibi uel inhabitare liceat, ualet ex- | |
| ceptio, cum ex multis saltibus pastione fructus perciperetur. et habitationis exceptione, | |
| siue temporali siue usque ad mortem eius qui excepit, usus uidetur exceptus. | 5 |
| Papinianus libro septimo decimo quaestionum. Si Titio fructus, Maeuio pro- | 33.pr.1 |
| prietas legata sit et uiuo testatore Titius decedat, nihil apud scriptum heredem relinquetur: | |
| et id Neratius quoque respondit. Usum fructum in quibusdam casibus non partis effectum | 1.1 |
| optinere conuenit: unde si fundi uel fructus portio petatur et absolutione secuta postea pars | |
| altera quae adcreuit uindicetur, in lite quidem proprietatis iudicatae rei exceptionem ob- | |
| stare, in fructus uero non obstare scribit Iulianus, quoniam portio fundi uelut alluuio por- | |
| tioni, personae fructus adcresceret. | 5 |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum. Quotiens duobus usus fructus | 34.pr.1 |
| legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur, si quidem ita legatus fuerit 'Titio et Maeuio', | |
| potest dici priori Titio, deinde Maeuio legatum datum. si uero duo eiusdem nominis fuerint | |
| et ita scriptum fuerit 'Titiis usum fructum alternis annis do': nisi consenserint, uter eorum | |
| prior utatur, inuicem sibi impedient. quod si Titius eo anno, quo frueretur, proprietatem | 5 |
| accepisset, interim legatum non habebit, sed ad Maeuium alternis annis usus fructus | |
| pertinebit: et si Titius proprietatem alienasset, habebit eum usum fructum, quia et si sub | |
| condicione usus fructus mihi legatus fuerit et interim proprietatem ab herede accepero, pen- | |
| dente autem condicione eandem alienauero, ad legatum admittar. Si colono tuo usum | 1.1 |
| fructum fundi legaueris, usum fructum uindicabit et cum herede tuo aget ex conducto et | |
| consequetur, ut neque mercedes praestet et impensas, quas in culturam fecerat, recipiat. | |
| Uniuersorum bonorum an singularum rerum usus fructus legetur, hactenus interesse puto, | 2.1 |
| quod, si aedes incensae fuerint, usus fructus specialiter aedium legatus peti non potest, | |
| bonorum autem usu fructu legato areae usus fructus peti poterit: quoniam qui bonorum | |
| suorum usum fructum legat, non solum eorum, quae in specie sunt, sed et substantiae | |
| omnis usum fructum legare uidetur: in substantia autem bonorum etiam area est. | 5 |
| Idem libro primo ad Urseium Ferocem. Si usus fructus legatus est, sed | 35.pr.1 |
| heres scriptus ob hoc tardius adit, ut tardius ad legatum perueniretur, hoc quoque prae- | |
| stabitur, ut Sabino placuit. Usus fructus serui mihi legatus est isque, cum ego uti frui | 1.1 |
| desissem, liber esse iussus est: deinde ego ab herede aestimationem legati tuli: nihilo magis | |
| eum liberum fore Sabinus respondit (namque uideri me uti frui homine, pro quo aliquam | |
| rem habeam), condicionem autem eius libertatis eandem manere, ita ut mortis meae aut | |
| capitis deminutionis interuentu liber futurus esset. | 5 |
| Africanus libro quinto quaestionum. Qui usum fructum areae legauerat, in- | 36.pr.1 |
| sulam ibi aedificauit: ea uiuo eo decidit uel deusta est: usum fructum deberi existimauit. | |
| contra autem non idem iuris esse, si insulae usu fructu legato area, deinde insula facta | |
| sit. idemque esse, et si scyphorum usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum | |
| scyphi: licet enim pristina qualitas scyphorum restituta sit, non tamen illos esse, quorum | 5 |
| usus fructus legatus sit. Stipulatus sum de Titio fundum Cornelianum detracto usu fructu: | 1.1 |
| Titius decessit: quaesitum est, quid mihi heredem eius praestare oportet. respondit referre, | |
| qua mente usus fructus exceptus sit: nam si quidem hoc actum est, ut in cuiuslibet per- | |
| sona usus fructus constitueretur, solam proprietatem heredem debiturum: sin autem id | |
| actum sit, ut promissori dumtaxat usus fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem | 5 |
| eius debiturum. hoc ita se habere manifestius in causa legatorum apparere: etenim si | |
| heres, a quo detracto usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento ageretur, | |
| decesserit, minus dubitandum, quin heres eius plenam proprietatem sit debiturus. idemque | |
| et si sub condicione similiter legatu<m> sit et pendente condicione heres decessit. Usus | 2.1 |
| fructus serui Titio legatus est: cum per heredem staret, quo minus praestaretur, seruus | |
| mortuus est: aliud dici non posse ait, quam in id obligatum esse heredem, quanti lega- | |
| tarii intersit moram factam non esse, ut scilicet ex eo tempore in diem, in quo seruus sit | |
| mortuus, usus fructus aestimetur. cui illud quoque consequens esse, ut si ipse Titius mo- | 5 |
| riatur, similiter ex eo tempore, quo mora sit facta, in diem mortis aestimatio usus fructus | |
| heredi eius praestaretur. | |
| Idem libro septimo quaestionum. Quaesitum est, si, cum in annos decem | 37.pr.1 |
| proximos usum fructum de te dari stipulatus essem, per te steterit quo minus dares et | |
| quinquennium transierit, quid iuris sit. item si Stichi decem annorum proximorum operas | |
| de te dari stipulatus sim et similiter quinquennium praeteriit. respondit eius temporis | |
| usum fructum et operas recte peti, quod per te transactum est quo minus darentur. | 5 |
| Marcianus libro tertio institutionum. Non utitur usufructuarius, si nec ipse | 38.pr.1 |
| utatur nec nomine eius alius, puta qui emit uel qui conduxit uel cui donatus est uel qui | |
| negotium eius gerit. plane illud interest, quod, si uendidero usum fructum, etiamsi emptor | |
| non utatur, uideor usum fructum retinere, | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. quia qui pretio fruitur, non | 39.pr.1 |
| minus habere intellegitur, quam qui principali re utitur fruitur. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Quod si donauero, non alias retineo, | 40.pr.1 |
| nisi ille utatur. | |
| Idem libro septimo institutionum. Statuae et imaginis usum fructum posse | 41.pr.1 |
| relinqui magis est, quia et ipsae habent aliquam utilitatem, si quo loco oportuno ponantur. | |
| Licet praedia quaedam talia sint, ut magis in ea impendamus, quam de illis adquiramus, | 1.1 |
| tamen usus fructus eorum relinqui potest. | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. Si alii usus, alii fructus eiusdem | 42.pr.1 |
| rei legetur, id percipiet fructuarius, quod usuario supererit: nec minus et ipse fruendi | |
| causa et usum habebit. Rerum an aestimationis usus fructus tibi legetur, interest: nam si | 1.1 |
| quidem rerum legetur, deducto eo, quod praeterea tibi legatum est, ex reliquis bonis usum | |
| fructum feres: sin autem aestimationis usus fructus legatus est, id quoque aestimabitur, | |
| quod praeterea tibi legatum est. nam saepius idem legando non ampliat testator legatum: | |
| re autem legata etiam aestimationem eius legando ampliare legatum possumus. | 5 |
| Ulpianus libro septimo regularum. Etiam partis bonorum usus fructus legari | 43.pr.1 |
| potest. si tamen non sit specialiter facta partis mentio, dimidia pars bonorum continetur. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Usufructuarius nouum tecto- | 44.pr.1 |
| rium parietibus, qui rudes fuissent, imponere non potest, quia tametsi meliorem excolendo | |
| aedificium domini causam facturus esset, non tamen id iure suo facere potest, aliudque est | |
| tueri quod accepisset an nouum faceret. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Sicut inpendia cibariorum in | 45.pr.1 |
| seruum, cuius usus fructus ad aliquem pertinet, ita et ualetudinis impendia ad eum respi- | |
| cere natura manifestum est. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Si extraneo scripto et emancipato praeterito matri | 46.pr.1 |
| defuncti deducto usu fructu proprietas legata sit, petita contra tabulas bonorum possessione | |
| plena proprietas pietatis respectu matri praestanda est. Si testator iusserit, ut | 1.1 |
| heres reficeret insulam, cuius usum fructum legauit, potest fructuarius ex testamento agere, | |
| ut heres reficeret. | |
| Pomponius libro quinto ex Plautio. Quod si heres hoc non fecisset et ob id | 47.pr.1 |
| fructuarius frui non potuisset, heres etiam fructuarii eo nomine habebit actionem, quanti | |
| fructuarii interfuisset non cessasse heredem, licet usus fructus morte eius interisset. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Si absente fructuario heres quasi negotium | 48.pr.1 |
| eius gerens reficiat, negotiorum gestorum actionem aduersus fructuarium habet, tametsi | |
| sibi in futurum heres prospiceret. sed si paratus sit recedere ab usu fructu fructuarius, | |
| non est cogendus reficere, sed actione negotiorum gestorum liberatur. Siluam | 1.1 |
| caeduam, etiamsi intempestiue caesa sit, in fructu esse constat, sicut olea immatura lecta, | |
| item faenum immaturum caesum in fructu est. | |
| Pomponius libro septimo ad Plautium. Si mihi et tibi a Sempronio et | 49.pr.1 |
| Mucio heredibus usus fructus legatus sit, ego in partem Sempronii quadrantem, in partem | |
| Mucii alterum quadrantem habebo, tu item in utriusque parte eorum quadrantes habes. | |
| Paulus libro tertio ad Uitellium. Titius Maeuio fundum Tusculanum reliquit | 50.pr.1 |
| eiusque fidei commisit, ut eiusdem fundi partis dimidiae usum fructum Titiae praestaret: | |
| Maeuius uillam uetustate corruptam necessariam cogendis et conseruandis fructibus aedi- | |
| ficauit: quaesitum est, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere de- | |
| beat. respondit Scaeuola, si priusquam usus fructus praestaretur, necessario aedificasset, | 5 |
| non alias cogendum restituere quam eius sumptus ratio haberetur. | |
| Modestinus libro nono differentiarum. Titio 'cum morietur' usus fructus in- | 51.pr.1 |
| utiliter legari intellegitur, in id tempus uidelicet collatus, quo a persona discedere incipit. | |
| Idem libro nono regularum. Usu fructu relicto si tributa eius rei praestentur, | 52.pr.1 |
| ea usufructuarium praestare debere dubium non est, nisi specialiter nomine fideicommissi | |
| testatori placuisse probetur haec quoque ab herede dari. | |
| Iauolenus libro secundo epistularum. Si cui insulae usus fructus | 53.pr.1 |
| legatus est, quamdiu quaelibet portio eius insulae remanet, totius soli usum fructum retinet. | |
| Idem libro tertio epistularum. sub condicione usus fructus fundi a te herede | 54.pr.1 |
| Titio legatus est: tu fundum mihi uendidisti et tradidisti detracto usu fructu: quaero, si | |
| non extiterit condicio, aut extiterit et interiit usus fructus, ad quem pertineat. respondit: | |
| intellego te de usu fructu quaerere qui legatus est: itaque si condicio eius legati extiterit, | |
| dubium non est, quin ad legatarium is usus fructus pertineat et si aliquo casu ab eo amis- | 5 |
| sus fuerit, ad proprietatem fundi reuertatur: quod si condicio non extiterit, usus fructus | |
| ad heredem pertinebit, ita ut in eius persona omnia eadem seruentur, quae ad amittendum | |
| usufructum pertinent et seruari solent. ceterum in eiusmodi uenditione spectandum id | |
| erit, quod inter ementem uendentemque conuenerit, ut si apparuerit legati causa eum | |
| usum fructum exceptum esse, etiamsi condicio non extiterit, restitui a uenditore emptori | 10 |
| debeat. | |
| Pomponius libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Si infantis usus tantummodo | 55.pr.1 |
| legatus sit, etiamsi nullus interim sit, cum tamen infantis aetatem excesserit, esse incipit. | |
| Gaius libro septimo decimo ad edictum prouinciale. An usus fructus nomine actio | 56.pr.1 |
| municipibus dari debeat, quaesitum est: periculum enim esse uidebatur, ne perpetuus fieret, | |
| quia neque morte nec facile capitis deminutione periturus est, qua ratione proprietas inu- | |
| tilis esset futura semper abscedente usu fructu. sed tamen placuit dandam esse actionem. | |
| unde sequens dubitatio est, quousque tuendi essent in eo usu fructu municipes: | 5 |
| et placuit centum annos tuendos esse municipes, quia is finis uitae longaeui hominis est. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Dominus fructuario praedium, quod ei per | 57.pr.1 |
| usum fructum seruiebat, legauit, idque praedium aliquamdiu possessum legatarius restituere | |
| filio, qui causam inofficiosi testamenti recte pertulerat, coactus est: mansisse fructus ius | |
| integrum ex post facto apparuit. Per fideicommissum fructu praediorum ob ali- | 1.1 |
| menta libertis relicto partium emolumentum ex persona uita decedentium ad dominum pro- | |
| prietatis recurrit. | |
| Scaeuola libro tertio responsorum. Defuncta fructuaria mense Decembri iam omnibus | 58.pr.1 |
| fructibus, qui in his agris nascuntur, mense Octobri per colonos sublatis quaesitum est, | |
| utrum pensio heredi fructuariae solui deberet, quamuis fructuaria ante Kalendas Martias, | |
| quibus pensiones inferri debeant, decesserit, an diuidi debeat inter heredem fructuariae et | |
| rem publicam, cui proprietas legata est. respondi rem publicam quidem cum colono nullam | 5 |
| actionem habere, fructuariae uero heredem sua die secundum ea quae proponerentur inte- | |
| gram pensionem percepturum. 'Sempronio do lego ex redactu fructuum holeris et porrinae, | 1.1 |
| quae habeo in agro Farrariorum, partem sextam.' quaeritur, an his uerbis usus fructus | |
| legatus uideatur. respondi non usum fructum, sed ex eo quod redactum esset partem | |
| legatam. Item quaesitum est, si usus fructus non esset, an quotannis partem sextam re- | 2.1 |
| dactam legauerit. respondi quotannis uideri relictum, nisi contrarium specialiter ab herede | |
| adprobetur. | |
| Paulus libro tertio sententiarum. Arbores ui tempestatis, non culpa fructuarii euersas | 59.pr.1 |
| ab eo substitui non placet. Quidquid in fundo nascitur uel quidquid inde percipitur, ad | 1.1 |
| fructuarium pertinet, pensiones quoque iam antea locatorum agrorum, si ipsae | |
| quoque specialiter comprehensae sint. sed ad exemplum uenditionis, nisi fuerint specialiter | |
| exceptae, potest usufructuarius conductorem repellere. Caesae harundinis uel pali com- | 2.1 |
| pendium, si in eo quoque fundi uectigal esse consueuit, ad fructuarium pertinet. | |
| Idem libro quinto sententiarum. Cuiuscumque fundi usufructuarius prohi- | 60.pr.1 |
| bitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit: sed et si medio | |
| tempore alio casu interciderit usus fructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio | |
| tribuitur. Si fundus, cuius usus fructus petitur, non a domino possideatur, actio redditur. | 1.1 |
| et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus | |
| in possessione esse debet satisque ei a possessore cauendum est, quod non sit pro- | |
| hibiturus frui eum, cui usus fructus relictus est, quamdiu de iure suo probet. sed si ipsi | |
| usufructuario quaestio moueatur, interim usus fructus eius <di>ffertur: sed caueri de resti- | 5 |
| tuendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, uel si satis non detur, ipse frui per- | |
| mittitur. | |
| Neratius libro secundo responsorum. Usufructuarius nouum riuum parie- | 61.pr.1 |
| tibus non potest inponere. aedificium inchoatum fructuarium consummare non posse pla- | |
| cet, etiamsi eo loco aliter uti non possit, sed nec eius quidem usum fructum esse: nisi in | |
| constituendo uel legando usu fructu hoc specialiter adiectum sit, ut utrumque ei liceat. | |
| Tryphoninus libro septimo disputationum. Usufructuarium uenari in saltibus | 62.pr.1 |
| uel montibus possessionis probe dicitur: nec aprum aut ceruum quem ceperit proprium | |
| domini capit, sed <aut fructus> iure aut gentium suos facit. Si uiuariis inclusae ferae in ea | 1.1 |
| possessione custodiebantur, quando usus fructus coepit, num exercere eas fructuarius | |
| possit, occidere non possit? alias si quas initio incluserit operis suis uel post sibimet | |
| ipsae inciderint delapsaeue fuerint, hae fructuarii iuris sint? commodissime tamen, ne per | |
| singula animalia facultatis fructuarii propter discretionem difficilem ius incertum sit, sufficit | 5 |
| eundem numerum per singula quoque genera ferarum finito usu fructu domino proprietatis | |
| adsignare, qui fuit coepti usus fructus tempore. | |
| Paulus libro singulari de iure singulari. Quod nostrum non est, trans- | 63.pr.1 |
| feremus ad alios: ueluti is qui fundum habet, quamquam usum fructum non habeat, tamen | |
| usum fructum cedere potest. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum. Cum fructuarius paratus | 64.pr.1 |
| est usum fructum derelinquere, non est cogendus domum reficere, in quibus casibus et | |
| usufructuario hoc onus incumbit. sed et post acceptum contra eum iudicium parato fructuario | |
| derelinquere usum fructum dicendum est absolui e<u>m debere a iudice. | |
| Pomponius libro quinto ex Plautio. Sed cum fructuarius debeat quod suo | 65.pr.1 |
| suorumque facto deterius factum sit reficere, non est absoluendus, licet usum fructum | |
| derelinquere paratus sit: debet enim omne, quod diligens pater familias in sua | |
| domo facit, et ipse facere. Non magis heres reficere debet quod uetustate iam | 1.1 |
| deterius factum reliquisset testator, quam si proprietatem alicui testator legasset. | |
| Paulus libro quadragensimo septimo ad edictum. Cum usufructuario non | 66.pr.1 |
| solum legis Aquiliae actio competere potest, sed et serui corrupti et iniuriarum, si seruum | |
| torquendo deteriorem fecerit. | |
| Iulianus libro primo ex Minicio. Cui usus fructus legatus est, etiam inuito | 67.pr.1 |
| herede eum extraneo uendere potest. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Uetus fuit quaestio, an partus | 68.pr.1 |
| ad fructuarium pertineret: sed Bruti sententia optinuit fructuarium in eo locum non habere: | |
| neque enim in fructu hominis homo esse potest. hac ratione nec usum fructum in eo | |
| fructuarius habebit. quid tamen si fuerit etiam partus usus fructus relictus, an habeat in | |
| eo usum fructum? et cum possit partus legari, poterit et usus fructus eius. Fetus tamen | 1.1 |
| pecorum Sabinus et Cassius opinati sunt ad fructuarium pertinere. Plane si gregis uel | 2.1 |
| armenti sit usus fructus legatus, debebit ex adgnatis gregem supplere, id est in locum | |
| capitum defunctorum | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. uel inutilium alia summittere, ut post | 69.pr.1 |
| substituta fiant propria fructuarii, ne lucro ea res cedat domino. et sicut substituta statim | |
| domini fiunt, ita priora quoque ex natura fructus desinunt eius esse: nam alioquin quod | |
| nascitur fructuarii est et cum substituit, desinit eius esse. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Quid ergo si non faciat nec | 70.pr.1 |
| suppleat? teneri eum proprietario Gaius Cassius scribit libro decimo iuris ciuilis. Interim | 1.1 |
| tamen, quamdiu summittantur et suppleantur capita quae demortua sunt, cuius sit fetus | |
| quaeritur. et Iulianus libro tricensimo quinto digestorum scribit pendere eorum dominium, | |
| ut, si summittantur, sint proprietarii, si non summittantur, fructuarii: quae sententia uera | |
| est. Secundum quae si decesserit fetus, periculum erit fructuarii, non proprietarii et ne- | 2.1 |
| cesse habebit alios fetus summittere. unde Gaius Cassius libro octauo scribit carnem fetus | |
| demortui ad fructuarium pertinere. Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens ue- | 3.1 |
| rum est, quotiens gregis uel armenti uel equitii, id est uniuersitatis usus fructus legatus | |
| est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit. Item si forte eo tempore, quo fetus | 4.1 |
| editi sunt, nihil fuit quod summitti deberet, nunc et post editionem: utrum ex his quae | |
| edentur summittere debebit, an ex quae edita sunt, uidendum est. puto autem uerius | |
| ea, quae pleno grege edita sunt, ad fructuarium pertinere, sed posteriorem gregis casum | |
| nocere debere fructuario. Summittere autem facti est et Iulianus proprie dicit dispertire et | 5.1 |
| diuidere et diuisionem quandam facere: quod dominium erit summissorum proprietarii. | |
| Marcellus libro septimo decimo digestorum. Si in area, cuius usus fructus | 71.pr.1 |
| alienus esset, quis aedificasset, intra tempus quo usus fructus perit superficie sublata re- | |
| stitui usum fructum ueteres responderunt. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Si dominus nudae proprietatis | 72.pr.1 |
| usum fructum legauerit, uerum est, quod Maecianus scripsit libro tertio quaestionum de | |
| fideicommissis, ualere legatum: et si forte in uita testatoris uel ante aditam hereditatem | |
| proprietati accesserit, ad legatarium pertinere. plus admittit Maecianus, etiamsi post adi- | |
| tam hereditatem accessisset usus fructus, utiliter diem cedere et ad legatarium pertinere. | 5 |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si areae usus fructus legatus sit mihi, | 73.pr.1 |
| posse me casam ibi aedificare custodiae causa earum rerum, quae in area sint. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Si Sticho seruo tuo et Pamphilo | 74.pr.1 |
| meo legatus fuerit usus fructus, tale est legatum, quale si mihi et tibi legatus esset: et | |
| ideo dubium non est, quin aequaliter ad nos pertineat. |