| DE USU FRUCTU ADCRESCENDO | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Quotiens usus | 7.2.1.pr.1 |
| fructus legatus est, ita inter fructuarios est ius adcrescendi, si coniunctim sit usus fructus | |
| relictus: ceterum si separatim unicuique partis rei usus fructus sit relictus, sine | |
| dubio ius adcrescendi cessat. Denique apud Iulianum libro trigensimo quinto digestorum | 1.1 |
| quaeritur, si communi seruo usus fructus sit relictus et utrique domino adquisitus, an al- | |
| tero repudiante uel amittente usum fructum alter totum habeat: et putat ad alterum per- | |
| tinere, et licet dominis usus fructus non aequis partibus, sed pro dominicis adquiratur, tamen | |
| persona ipsius, non dominorum inspecta ad alterum ex dominis pertinere, non proprietati | 5 |
| accedere. Idem ait et si communi seruo et separatim Titio usus ructus legatus sit, amis- | 2.1 |
| sum ab altero ex sociis usum fructum non ad Titium, sed ad solum socium pertinere de- | |
| bere quasi solum coniunctum: quae sententia uera est: nam quamdiu uel unus utitur, | |
| potest dici usum fructum in suo statu esse. idem est, si duobus coniunctim et | |
| alteri separatim usus fructus esset relictus. Interdum tamen etsi non sint con- | 3.1 |
| iuncti, tamen usus fructus legatus alteri adcrescit: ut puta si mihi fundi usus fructus se- | |
| paratim totius et tibi similiter fuerit relictus. nam, ut et Celsus libro octauo decimo | |
| digestorum et Iulianus libro tricensimo quinto scribit, concursu partes habemus: quod et | |
| in proprietate contingeret: nam altero repudiante alter totum fundum haberet. sed in usu | 5 |
| fructu hoc plus est, quia et constitutus et postea amissus nihilo minus ius adcrescendi | |
| admittit: omnes enim auctores apud Plautium de hoc consenserunt et, ut celsus et Iulianus | |
| eleganter aiunt, usus fructus cottidie constituitur et legatur, non, ut proprietas, eo solo | |
| tempore quo uindicatur. cum primum itaque non inueniet alter eum, qui sibi concurrat, | |
| solus utetur in totum, nec refert, coniunctim an separatim relinquatur. Idem | 4.1 |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit, si duobus heredibus institutis deducto | |
| usu fructu proprietas legetur, ius adcrescendi heredes non habere: nam uideri usum fructum | |
| constitutum, non per concursum diuisum: | |
| Africanus libro quinto quaestionum. ideoque amissa pars usus fructus ad | 2.pr.1 |
| legatarium eundemque proprietarium redibit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Idem Neratius putat | 3.pr.1 |
| cessare ius adcrescendi libro primo responsorum: cui sententiae congruit ratio Celsi di- | |
| centis totiens ius adcrescendi esse, quotiens in duobus, qui in solidum habuerunt, concursu | |
| diuisus est. Unde Celsus libro octauo decimo scribit, si duo fundi domini deducto | 1.1 |
| usu fructu proprietatem tradiderint, uter eorum amiserit, usum fructum ad proprietatem | |
| redire, sed non ad tot<a>m, sed cuiusque usum fructum ei parti accedere, quam ipse tradi- | |
| derit: ad eam enim partem redire debet, a qua initio diuisus est. Non solum | 2.1 |
| autem si duobus usus fructus legetur, est ius adcrescendi, uerum et si alteri usus fructus, | |
| alteri fundus legatus est: nam amittente usum fructum altero, cui erat legatus, magis iure | |
| adcrescendi ad alterum pertinet quam redit ad proprietatem. nec nouum: nam et si duo- | |
| bus usus fructus legetur et apud alterum sit consolidatus, ius adcrescendi non perit neque | 5 |
| ei, apud quem consolidatus est, neque ab eo, et ipse quibus modis amitteret ante consoli- | |
| dationem, isdem et nunc amittet. et ita et Neratio et Aristoni uidetur et Pomponius | |
| probat. | |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum. Si tibi proprietas fundi legata | 4.pr.1 |
| fuerit, mihi autem et Maeuio et tibi eiusdem fundi usus fructus, habebimus ego et Maeuius | |
| trientes in usu fructu, unus triens proprietate miscebitur. siue autem ego siue Maeuius | |
| capite minuti fuerimus, triens inter te et alterutrum nostrum diuidetur, ita ut semissem in | |
| usu fructu habeat is, qui ex nobis capite minutus non fuerat, ad te proprietas cum parte | 5 |
| dimidia usus fructus pertineat: | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. et si tradideris alicui proprie- | 5.pr.1 |
| tatem deducto usu fructu, nihilo minus putat Iulianus adcrescere, nec uideri nouum tibi | |
| adquiri usum fructum. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Idem et si apud unum ex tribus | 6.pr.1 |
| fructuariis consolidatus sit usus fructus. Sed si cui proprietas deducto usu fructu legata | 1.1 |
| sit et mihi pars usus fructus, uidendum erit, an inter me et heredem ius adcrescendi uer- | |
| setur: et uerum est, ut, quisquis amiserit, ad proprietatem reuertetur. Si mihi usus fructus | 2.1 |
| fundi pure, tibi sub condicione legatus sit, potest dici totius fundi usum fructum ad me | |
| pertinere interim et si capite minutus fuero, totum amittere: sed si extiterit condicio, to- | |
| tum usum fructum ad te pertinere, si forte capite deminutus sum, ceterum cum in meo | |
| statu maneo, communicandum usum fructum. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si quis Attio et heredibus suis usum fructum | 7.pr.1 |
| legauerit, dimidiam Attius, dimidiam heredes habebunt: quod si ita scriptum sit 'Attio et | |
| Seio cum heredibus meis', tres partes fient, ut unam habeant heredes, tertiam Attius, ter- | |
| tiam Seius: nec enim interest ita legetur 'illi et illi cum Maeuio' an ita 'illi et illi et Maeuio'. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Si mulieri cum liberis | 8.pr.1 |
| suis usus fructus legetur, amissis liberis ea usum fructum habet: sed et matre mortua liberi | |
| eius nihilo minus usum fructum habent iure adcrescendi. nam et Iulianus libro tri- | |
| gensimo digestorum ait idem intellegendum in eo, qui solos liberos heredes scripserit, licet | |
| non ut legatarios eos nominauerit, sed ut ostenderet magis uelle se matrem ita frui, ut | 5 |
| liberos secum habeat fruentes. sed et Pomponius quaerit: quid si mixti fuerint | |
| liberi et extranei heredes? et ait filios legatarios esse intellegendos et per con- | |
| trarium, si uoluit eos liberos simul cum matre frui, debere dici matrem legatariam esse | |
| intellegendam et per omnia similem esse et in hoc casu iuris euentum. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Si proprietas fundi duobus, | 9.pr.1 |
| usus fructus uni legatus sit, non trientes in usu fructu habent, sed semissem duo, semissem | |
| fructuarius: item contra, si duo fructuarii et unus fundi legatarius sit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Interdum pars usus fructus et | 10.pr.1 |
| non habenti partem suam, sed amittenti adcrescit: nam si usus fructus duobus fuerit legatus | |
| et alter lite contestata amiserit usum fructum, mox et collegatarius, qui litem contestatus | |
| non erat, usum fructum amisit, partem dimidiam dumtaxat, quam amisit qui litem con- | |
| testatus est aduersus eum qui se liti optulit, a possessore consequitur: pars enim collega- | 5 |
| tarii ipsi adcrescit, non domino proprietatis: usus fructus enim personae adcrescit et si | |
| fuerit amissus. | |
| Papinianus libro secundo definitionum. Cum singulis ab heredibus singulis | 11.pr.1 |
| eiusdem rei fruct<us> legatur, fructuarii separati uidentur non minus, quam si aequis por- | |
| tionibus duobus eiusdem rei fructus legatus fuisset: unde fit, ut inter eos ius adcrescendi | |
| non sit, | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. cum alius ab alio herede usum | 12.pr.1 |
| fructum uindicat. |