| QUANDO DIES USUS FRUCTUS LEGATI CEDAT | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Quamquam usus | 7.3.1.pr.1 |
| fructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius qui fruitur et utitur, tamen semel | |
| cedit dies: aliter atque si cui in menses uel in dies uel in annos singulos quid lege- | |
| tur: tunc enim per dies singulos uel menses uel annos dies legati cedit. unde quaeri potest, | |
| si usus fructus cui per dies singulos legetur uel in annos singulos, an semel cedat: et puto | 5 |
| non cedere simul, sed per tempora adiecta, ut plura legata sint: et ita libro quarto di- | |
| gestorum Marcellus probat in eo, cui alternis diebus usus fructus legatus est. Et ideo si | 1.1 |
| is fructus legatus sit, qui cottidie percipi non potest, non erit inutile legatum, sed dies | |
| habebunt legatum, quibus frui potest. Dies autem usus fructus, item usus non | 2.1 |
| prius cedet quam hereditas adeatur: tunc enim constituitur usus fructus, cum quis iam | |
| frui potest. hac ratione et si seruo hereditario usus fructus legetur, Iulianus scribit, | |
| quamuis cetera legata hereditati adquirantur, in usu fructu tamen personam domini ex- | |
| spectari, qui uti et frui possit. Item si ex die usus fructus legetur, dies eius nondum cedet, | 3.1 |
| nisi cum dies uenit: posse enim usum fructum ex die legari et in diem constat. Non so- | 4.1 |
| lum autem usus fructus ante aditam hereditatem dies non cedit, sed nec actio de usu | |
| fructu: idemque et si ex die fuerit legatus usus fructus: denique Scaeuola ait agentem | |
| ante diem usus fructus nihil facere, quamuis alias qui ante diem agit, male agit. |