| QUIBUS MODIS USUS FRUCTUS UEL USUS AMITTITUR | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Non solum usum fructum | 7.4.1.pr.1 |
| amitti capitis minutione constat, sed et actionem de usu fructu. et parui refert, utrum | |
| iure sit constitutus usus fructus an uero tuitione praetoris: proinde traditus quoque usus | |
| fructus, item in fundo uectigali uel superficie non iure constitutus capitis minutione amit- | |
| titur. Sed ita demum amittitur capitis deminutione usus fructus, si iam | 1.1 |
| constitutus est: ceterum si ante aditam hereditatem aut ante diem cedentem quis capite | |
| minutus est, constat non amitti. Si tibi fundus ex die legatus est et usum fructum | 2.1 |
| mihi rogatus es restituere, uidendum erit, si capite minutus fuero intra diem legato tuo | |
| insertum, ne forte saluus sit mihi usus fructus, quasi ante diem cedentem capitis minutio | |
| in<ter>ueniat: quod benigne dici poterit. Usque adeo autem capitis minutio eum de- | 3.1 |
| mum usum fructum peremit, qui iam constitutus est, ut si in singulos annos uel | |
| menses uel dies legatus sit, is demum amittitur, qui iam processit et si forte in annos sin- | |
| gulos legatus est, illius dumtaxat anni usus fructus amittetur et si in menses, eius mensis, | |
| si in dies, eius diei. | 5 |
| Papinianus libro septimo decimo quaestionum. Si duobus separatim | 2.pr.1 |
| alternis annis usus fructus relinquatur, continuis annis proprietas nuda est, cum, si lega- | |
| tarium unum substituas, cui alternis annis legatus sit usus fructus, plena sit apud heredem | |
| proprietas eo tempore, quo ius fruendi legatario non est. quod si ex duobus illis alter de- | |
| cedat, per uices temporum plena proprietas erit: neque enim adcrescere alteri quicquam | 5 |
| potest, quoniam propria quisque tempora non concurrente altero fructus integri habuit. | |
| Si non mors, sed capitis deminutio intercesserit, quia plura legata sunt, illius anni tantum, | 1.1 |
| si modo ius fruendi habuit, fructus amissus erit: quod et in uno legatario, qui fructum in | |
| singulos annos accepit, defendendum est, ut commemoratio temporum repetitionis potesta- | |
| tem habeat. Cum singulis fructus alternis annis legatur, si consentiant in eundem | 2.1 |
| annum, impediuntur, quod non id actum uidetur, ut concurrerent: multum etenim refert, | |
| duobus simul alternis annis legetur (quod sane ultra primum annum pr<o>cedere non pot- | |
| erit, non magis quam si uni legatus ita fuisset) an singulis alternis annis: nam si concur- | |
| rere uolent, aut impedient inuicem propter uoluntatem aut, si ea non refragabitur, singu- | 5 |
| lorum annorum fructus uacabit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Sicut in annos singulos | 3.pr.1 |
| usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: | |
| 'quotiensque capite minutus erit, ei lego', uel sic 'quotiens amissus erit': et tunc, si capitis | |
| minutione amittatur, repetitus uidebitur. unde tractatum est, si cui quamdiu uiuat | |
| usus fructus legatus sit, an uideatur repetitus, quotiens amissus est? quod et Maecianus | 5 |
| temptat: et puto repetitum uideri. quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad | |
| decennium, idem erit dicendum. Haec autem repetitio, quae fit post amissum capitis mi- | 1.1 |
| nutione usum fructum, quaeritur an et ius adcrescendi secum saluum habeat: ut puta Titio | |
| et Maeuio usus fructus legatus est et, si Titius capite minutus esset, eidem usum fructum | |
| legauit: quaesitum est, si Titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius ad- | |
| crescendi saluum esset. et Papinianus libro septimo decimo quaestionum scribit saluum | 5 |
| esse, perinde ac si alius esset Titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non uerbis, | |
| re tamen coniunctos uideri. Idem Papinianus quaerit, si Titio et Maeuio usu fructu legato | 2.1 |
| in repetitione usus fructus non totum, sed partem Titio relegasset, an uiderentur coniuncti. | |
| et ait, si quidem Titius amiserit, totum socio adcrescere: quod si Maeuius amisisset, non | |
| totum adcrescere, sed partem ad eum, partem ad proprietatem redire. quae sententia habet | |
| rationem: neque enim potest dici eo momento, quo quis amittit usum fructum et resumit, | 5 |
| etiam ipsi quicquam ex usu fructu adcrescere: placet enim nobis ei qui amittit usum | |
| fructum ex eo quod amittit nihil adcrescere. Morte quoque amitti usum fructum non re- | 3.1 |
| cipit dubitationem, cum ius fruendi morte extinguatur, sicuti si quid aliud, quod personae | |
| cohaeret. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Si legatum usum fructum legatarius | 4.pr.1 |
| alii restituere rogatus est, id agere praetor debet, ut ex fideicommissarii persona magis | |
| quam ex legatarii pereat usus fructus. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Repeti potest legatus usus fructus | 5.pr.1 |
| amissus qualicumque ratione, dummodo non morte: nisi forte heredibus legauerit. Si quis | 1.1 |
| usum fructum solum serui alienauerit, per quem usus fructus ei adquisitus est, dubium | |
| non est, quin usus fructus per eum adquisitus retineatur. Rei mutatione interire usum | 2.1 |
| fructum placet: ueluti usus fructus mihi aedium legatus est, aedes corruerunt uel exustae | |
| sunt: sine dubio extinguitur. an et areae? certissimum est exustis aedibus nec areae nec | |
| cementorum usum fructum deberi. et ita et Iulianus. Si areae sit usus fructus legatus et | 3.1 |
| in ea aedificium sit positum, rem mutari et usum fructum extingui constat. plane si pro- | |
| prietarius hoc fecit, ex testamento uel de dolo tenebitur, | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. (sed et interdictum quod ui aut clam | 6.pr.1 |
| usufructuario competit) | |
| <Iulianus> libro trigensimo quinto digestorum. nisi sublato aedificio usum | 7.pr.1 |
| fructum areae mihi cesserit, tempore scilicet quo usus fructus perit transacto. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Fundi usu fructu legato si uilla | 8.pr.1 |
| diruta sit, usus fructus non extinguetur, quia uilla fundi accessio est: non magis quam si | |
| arbores deciderint. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Sed et eo quoque solo, in quo fuit, uilla, | 9.pr.1 |
| uti frui potero. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Quid tamen si fundus uillae | 10.pr.1 |
| fuit accessio? uideamus, ne etiam fundi usus fructus extinguatur: et idem dicendum est, | |
| ut non extinguatur. Non tantum si aedes ad aream redactae sint, usus fructus | 1.1 |
| extinguitur, uerum etiam si demolitis aedibus testator alias nouas restituerit: plane si per | |
| partes reficiat, licet omnis noua facta sit, aliud erit nobis dicendum. Agri uel loci usus | 2.1 |
| fructus legatus, si fuerit inundatus, ut stagnum iam sit aut palus, procul dubio extinguetur. | |
| Sed et si stagni usus fructus legetur et exaruerit sic, ut ager sit factus, mutata re usus | 3.1 |
| fructus extinguitur. Non tamen, si arui usus fructus legetur et ibi uineae sint positae uel | 4.1 |
| contra, puto extingui. certe siluae usu fructu legato si silua caesa illic sationes fuerint | |
| factae, sine dubio usus fructus extinguitur. Si massae usus fructus legetur et ex ea uasa | 5.1 |
| sint facta uel contra, Cassius apud Urseium scribit interire usum fructum: quam sententiam | |
| puto ueram. Proinde et ornamentum dissolutum aut transfiguratum extinguit usum fructum. | 6.1 |
| In nauis quoque usu fructu Sabinus scribit, si quidem per partes refecta sit, usum fructum | 7.1 |
| non interire: si autem dissoluta sit, licet isdem tabulis nulla praeterea adiecta restau- | |
| rata sit, usum fructum extinctum: quam sententiam puto ueriorem. nam et si domus | |
| fuerit restituta, usus fructus extinguitur. Quadrigae usu fructu legato si unus ex equis | 8.1 |
| decesserit, an extinguatur usus fructus quaeritur. ego puto multum interesse, equorum an | |
| quadrigae usus fructus sit legatus: nam si equorum, supererit in residuis, si quadrigae, non | |
| remanebit, quoniam quadriga esse desiit: | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. nisi alius ante diem legati cedentem sub- | 11.pr.1 |
| stitutus sit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Si cui balinei usus fructus le- | 12.pr.1 |
| gatus sit et testator habitationem hoc fecerit, uel si tabernae et diaetam fecerit, dicendum | |
| est usum fructum extinctum. Proinde et si histrionis reliquerit usum fructum et eum ad | 1.1 |
| aliud ministerium transtulerit, extinctum esse usum fructum dicendum erit. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si fructuarius messem fecit et de- | 13.pr.1 |
| cessit, stipulam, quae in messe iacet, heredis eius esse Labeo ait, spicam, quae terra te- | |
| neatur, domini fundi esse fructumque percipi spica aut faeno caeso aut uua adempta aut | |
| excussa olea, quamuis nondum tritum frumentum aut oleum factum uel uindemia coacta | |
| sit. sed ut uerum est, quod de olea excussa scripsit, ita aliter obseruandum de ea olea, | 5 |
| quae per se deciderit, Iulianus ait: fructuarii fructus tunc fieri, cum eos perceperit, bonae | |
| fidei autem possessoris, mox quam a solo separati sint. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Excepta capitis minutione uel morte | 14.pr.1 |
| reliquae causae uel pro parte interitum usus fructus recipiunt. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Interdum proprietarius ad liber- | 15.pr.1 |
| tatem perducet, si forte usus fructus fuerit tamdiu legatus, quamdiu manumittatur: nam | |
| incipiente proprietario manumittere extinguetur usus fructus. | |
| Idem libro quinto disputationum. Si sub condicione mihi legatus sit usus | 16.pr.1 |
| fructus medioque tempore sit penes heredem, potest heres usum fructum alii legare: quae | |
| res facit, ut, si condicio extiterit mei legati, usus fructus ab herede relictus finiatur. quod | |
| si ego usum fructum amisero, non reuertetur ad legatarium, cui ab herede pure legatus | |
| fuerat, quia ex diuersis testamentis ius coniunctionis non contingit. | 5 |
| Iulianus libro tricensimo quinto digestorum. Si tibi fundi usus fructus pure, | 17.pr.1 |
| proprietas autem sub condicione Titio legata fuerit, pendente condicione dominium pro- | |
| prietatis adquisieris, deinde condicio extiterit, pleno iure fundum Titius habebit neque in- | |
| terest, quod detracto usu fructu proprietas legata sit: enim dum proprietatem adquiris, | |
| ius omne legati usus fructus amisisti. | 5 |
| Pomponius libro tertio ad Sabinum. Si seruo hereditario ante editam here- | 18.pr.1 |
| ditatem legatus usus fructus fuisset, magis placet adita hereditate eum usum fructum ad | |
| te transire nec interire quasi mutato dominio, quia nec dies ante cesserit, quam tu heres | |
| extiteris. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Neque usus fructus neque iter | 19.pr.1 |
| actusue dominii mutatione amittitur. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Plautium. Is qui usum fructum habet si tan- | 20.pr.1 |
| tum utatur, quia existimet se usum tantum habere, an usum fructum retineat? et si qui- | |
| dem sciens se usum fructum habere tantum uti uelit, nihilo minus et frui uidetur: si uero | |
| ignoret, puto eum amittere fructum: non enim ex eo quod habet utitur, sed ex eo quod | |
| putauit se habere. | 5 |
| Modestinus libro tertio differentiarum. Si usus fructus ciuitati legetur et | 21.pr.1 |
| aratrum in ea inducatur, ciuitas esse desinit, ut passa est Carthago, ideoque quasi morte | |
| desinit habere usum fructum. | |
| Pomponius libro sexto ad Quintum Mucium. Si mulieri usus domu<s> legatus | 22.pr.1 |
| sit et illa trans mare profecta sit et constituto tempore ad amittendum usum afuerit, ma- | |
| ritus uero domo usus fuerit, retinetur nihilo minus usus, quemadmodum si familiam suam | |
| in domu reliquisset eaque peregrinaretur. et hoc magis dicendum est, si uxorem in domu | |
| reliquerit maritus, cum ipsi marito usus domus legatus sit. | 5 |
| Idem libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Si ager, cuius usus fructus | 23.pr.1 |
| noster sit, flumine uel mari inundatus fuerit, amittitur usus fructus, cum etiam ipsa pro- | |
| prietas eo casu amittatur: ac ne piscando quidem retinere poterimus usum fructum. sed | |
| quemadmodum, si eodem impetu discesserit aqua, quo uenit, restituitur proprietas, ita et | |
| usum fructum restituendum dicendum est. | 5 |
| Iauolenus libro tertio ex posteriorum Labeonis. Cum usum fructum horti | 24.pr.1 |
| haberem, flumen hortum occupauit, deinde ab eo recessit: ius quoque usus fructus resti- | |
| tutum esse Labeoni uidetur, quia id solum perpetuo eiusdem iuris mansisset. ita id uerum | |
| puto, si flumen inundatione hortum occupauit: nam si alueo mutato inde manare coeperit, | |
| amitti usum fructum existimo, cum is locus aluei publicus esse coeperit, neque in pristi- | 5 |
| num statum restitui posse. Idem iuris <in> itinere et actu custodiendum esse ait Labeo: de | 1.1 |
| quibus rebus ego idem quod in usu fructu sentio. Labeo. Nec si summa terra sublata ex | 2.1 |
| fundo meo et alia regesta esset, idcirco meum solum esse desinit, non magis quam ster- | |
| corato agro. | |
| Pomponius libro undecimo ex uariis lectionibus. Placet uel certae partis | 25.pr.1 |
| uel pro indiuiso usum fructum non utendo amitti. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Si ager ab hostibus occupatus seruusue | 26.pr.1 |
| captus liberatus fuerit, iure postliminii restituetur usus fructus. | |
| Idem libro primo manualium. Si seruus, in quo usus fructus alienus est, | 27.pr.1 |
| noxae dedatur a domino proprietatis usufructuario, liberabitur con<f>usa seruitute proprietatis | |
| comparatione. | |
| Idem libro tertio decimo ad Plautium. Si usus fructus alternis annis legetur, | 28.pr.1 |
| non posse non utendo eum amitti, quia plura sunt legata. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Pomponius quaerit, si fundum | 29.pr.1 |
| a me proprietarius conduxerit eumque fundum uendiderit Seio non deducto usu fructu, | |
| an usum fructum per emptorem retineam. et ait, licet proprietarius mihi pensionem sol- | |
| uerit, tamen usum fructum amitti, quia non meo nomine, sed suo fruitus est emptor: teneri | |
| plane mihi ex locato proprietarium, quanti mea interfuit id factum non esse. quamquam | 5 |
| si a me conductum usum fructum quis alii locauerit, retinetur usus fructus: sed si proprie- | |
| tarius eum locasset suo nomine, dicendum amitti: non enim meo nomine fruitur colonus. | |
| Sed si emptum a me usum fructum proprietarius uendidisset, amitterem usum fructum, | 1.1 |
| quaerendum est. et puto amitti, quoniam et hic non ut a me empto fruitur fundi emptor. | |
| Idem Pomponius quaerit, si legatum mihi usum fructum rogatus sim tibi restituere, an per | 2.1 |
| te frui uidear nec amittatur usus fructus. et ait dubitare se de hac quaestione: sed est | |
| uerius, quod Marcellus notat, nihil hanc rem fideicommissario nocere: suo enim nomine | |
| utilem actionem eum habiturum. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Caro et corium mortui pecoris | 30.pr.1 |
| in fructu non est, quia mortuo eo usus fructu<s> extinguitur. | |
| Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium. Cum gregis usus fructus le- | 31.pr.1 |
| gatus est et usque eo numerus peruenit gregis, ut grex non intellegatur, perit usus fructus. |