| DE USU FRUCTU EARUM RERUM, QUAE USU CON- | |
| SUMUNTUR UEL MINUUNTUR | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Senatus censuit, ut omnium re- | 7.5.1.pr.1 |
| rum, quas in cuiusque patrimonio esse constaret, usus fructus legari possit: quo senatus | |
| consulto inductum uidetur, ut earum rerum, quae usu tolluntur uel minuuntur, possit usus | |
| fructus legari. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Sed de pecunia recte caueri | 2.pr.1 |
| oportet his, a quibus eius pecuniae usus fructus legatus erit. Quo senatus consulto non id | 1.1 |
| effectum est, ut pecuniae usus fructus proprie esset (nec enim naturalis ratio auctoritate | |
| senatus commutari potuit), sed remedio introducto coepit quasi usus fructus haberi. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Post quod omnium rerum usus | 3.pr.1 |
| fructus legari poterit. an et nominum? Nerua negauit: sed est uerius, quod Cassius et | |
| Proculus existimant, posse legari. idem tamen Nerua ipsi quoque debitori posse usum | |
| fructum legari scribit et remittendas ei usuras. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Ergo cautio etiam ab hoc exigenda erit. | 4.pr.1 |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Hoc senatus consultum non so- | 5.1.1 |
| lum ad eum pertinet, qui pecuniae usum fructum uel ceterarum rerum quas habuit legauit, | |
| uerum et si fuerint alienae. Si pecuniae sit usus fructus legatus uel aliarum rerum, quae | 1 |
| in abusu consistunt, nec cautio interueniat, uidendum, finito usu fructu an pecunia quae | |
| data sit uel ceterae res, quae in absumptione sunt, condici possint. sed si quidem adhuc | |
| constante usu fructu cautionem quis uelit condicere, dici potest omissam cautionem posse | |
| condici incerti condictione: sed si finito usu fructu ipsam quantitatem, Sabinus putat posse | 5 |
| condici: quam sententiam et Celsus libro octauo decimo digestorum probat: quae mihi non | |
| inarguta uidetur. Quae in usu fructu pecuniae diximus uel ceterarum rerum, quae sunt in | 2.1 |
| abusu, eadem et in usu dicenda sunt, nam idem continere usum pecuniae et usum fructum | |
| et Iulianus scribit et Pomponius libro octauo de stipulationibus. | |
| Iulianus libro trigensimo quinto digestorum. Si tibi decem milia legata fuerint, | 6.pr.1 |
| mihi eorundem decem milium usus fructus, fient quidem tua tota decem milia: sed mihi | |
| quinque numerari debebunt ita, ut tibi caueam tempore mortis meae aut capitis deminu- | |
| tionis restitutum iri. nam et si fundus tibi legatus fuisset et mihi eiusdem fundi usus | |
| fructus, haberes tu quidem totius fundi proprietatem, sed partem cum usu fructu, partem | 5 |
| sine usu fructu, et non heredi, sed tibi cauerem boni uiri arbitratu. Sed si duobus eorun- | 1.1 |
| dem decem milium usus fructus legatus fuerit, quina milia accipient et inuicem et heredi | |
| satisdabunt. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Si uini olei frumenti usus fructus | 7.pr.1 |
| legatus erit, proprietas ad legatarium transferri debet et ab eo cautio desideranda est, ut, | |
| quandoque is mortuus aut capite deminutus sit, eiusdem qualitatis res restituatur, aut | |
| aestimatis rebus certae pecuniae nomine cauendum est, quod et commodius est. idem sci- | |
| licet de ceteris quoque rebus, quae usu continentur, intellegemus. | 5 |
| Papinianus libro septimo decimo quaestionum. Tribus heredibus institutis | 8.pr.1 |
| usum fructum quindecim milium Titio legauit et duos ex heredibus iussit pro legatario | |
| satisdare: placebat utile esse cautionis quoque legatum nec refragari senatus consultum, | |
| quia cautio non impediretur, et esse alterum legatum uelut certi, alterum incerti. usus | |
| fructus itaque nomine partem pecuniae petendam ab eo, qui satis accepit a coherede, in- | 5 |
| certique cum eodem agendum, si satis non dedisset. eum uero, qui satis praestitit ac propter | |
| moram coheredis satis non accepit, neque fructus nomine interim teneri propter senatus | |
| consultum neque actione incerti, quia coheredi satisdedit. illud etiam nobis placet legata- | |
| rium cogendum promittere. finito autem usu fructu si coheredes ex causa fideiussoria con- | |
| uenirentur, eos mandati non acturos: non enim suscepisse mandatum, sed uoluntati paruisse: | 10 |
| denique cautionis legato liberatos. de illo nec diu tractandum fuit secundum legatum, id | |
| est cautionis, non heredum uideri, sed eius, cui pecuniae usus fructus relictus est cuique | |
| testator prospicere uoluit et cuius interesse credidit fideiussores non suo periculo quaerere. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. In stipulatione de reddendo usu fructu pe- | 9.pr.1 |
| cuniae duo soli casus interponuntur, mortis et capitis deminutionis, | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. quoniam, pecuniae | 10.pr.1 |
| usus aliter amitti non potest quam his casibus. Si usus tantum pecuniae legatus sit, | 1.1 |
| quia in hac specie usus appellatione etiam fructum contineri magis accipiendum est, sti- | |
| pulatio ista erit interponenda. et quidam aiunt non ante hanc interponi stipulationem, | |
| quam data fuerit pecunia: ego autem puto, siue antea siue post<ea> pecunia data sit, tenere | |
| stipulationem. | 5 |
| Idem libro octauo decimo ad Sabinum. Si lanae alicui legatus sit usus fructus | 11.pr.1 |
| uel odorum uel aromatum, nullus uidetur usus fructus in istis iure constitutus, sed ad se- | |
| natus consultum erit descendendum, quod de cautione eorum loquitur. | |
| Marcianus libro septimo institutionum. Cum pecunia erat relicta Titio ita, | 12.pr.1 |
| ut post mortem legatarii ad Maeuium rediret, quamquam adscriptum sit, ut usum eius Titius | |
| haberet, proprietatem tamen ei legatam et usus mentionem factam, quia erat restituenda | |
| ab eo pecunia post mortem eius, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. |