| SI USUS FRUCTUS PETETUR UEL AD ALIUM PERTINERE | |
| NEGETUR | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Si fundo fructuario seruitus de- | 7.6.1.pr.1 |
| beatur, Marcellus libro octauo apud Iulianum Labeonis et Neruae sententiam probat existi- | |
| mantium seruitutem quidem eum uindicare non posse, uerum usum fructum uindicaturum | |
| ac per hoc uicinum, si non patiatur eum ire et agere, teneri ei, quasi non patiatur uti frui. | |
| Usus fructus legatus adminiculis eget, sine quibus uti frui quis non potest: et ideo si usus | 1.1 |
| fructus legetur, necesse est tamen ut sequatur eum aditus, usque adeo, ut, si quis usum | |
| fructum loci leget ita, ne heres cogatur uiam praestare, inutiliter hoc adiectum uideatur: | |
| item si usu fructu legato iter ademptum sit, inutilis est ademptio, quia semper sequitur | |
| usum fructum. Sed si usus fructus sit legatus, ad quem aditus non est per hereditarium | 2.1 |
| fundum, ex testamento utique agendo fructuarius consequetur, ut cum aditu sibi praestetur | |
| usus fructus. Utrum autem aditus tantum et iter an uero et uia debeatur fructuario legato | 3.1 |
| ei usu fructus, Pomponius libro quinto dubitat: et recte putat, prout usus fructus perceptio | |
| desiderat, hoc ei praestandum. Sed an et alias utilitates et seruitutes ei heres praestare | 4.1 |
| debeat, puta luminum et aquarum, an uero non? et puto eas solas praestare compellen- | |
| dum, sine quibus omnino uti non potest: sed si cum aliquo incommodo utatur, non esse | |
| praestandas. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si ab herede ex testamento fundi usus | 2.pr.1 |
| fructus petitus sit, qui arbores deiecisset aut aedificium demolitus esset aut aliquo modo | |
| deteriorem usum fructum fecisset aut seruitutes imponendo aut uicinorum praedia liberando, | |
| ad iudicis religionem pertinet, ut inspiciat, qualis ante iudicium acceptum fundus fuerit, ut | |
| usufructuario hoc quod interest ab eo seruetur. | 5 |
| Iulianus libro septimo digestorum. Qui usum fructum traditum sibi ex causa | 3.pr.1 |
| fideicommissi desiit in usu habere tanto tempore, quanto, si legitime eius factus esset, | |
| amissurus eum fuerit, actionem ad restituendum eum habere non debet: est enim absur- | |
| dum plus iuris habere <eos>, qui possessionem dumtaxat usus fructus, non etiam dominium | |
| adepti sint. | 5 |
| Idem libro trigensimo quinto digestorum. Fundus detracto usu fructu legatus | 4.pr.1 |
| est Titio et eiusdem fundi usus fructus Sempronio sub condicione: dixi interim cum pro- | |
| prietate usum fructum esse, licet placeat, cum detracto usu fructu fundus legatur, apud | |
| heredem usum fructum esse: quia pater familias cum detracto usu fructu fundum legat et | |
| alii usum fructum sub condicione, non hoc agit, ut apud heredem usus fructus remaneat. | 5 |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Uti frui ius sibi esse solus pot- | 5.pr.1 |
| est intendere, qui habet usum fructum, dominus autem fundi non potest, quia qui habet | |
| proprietatem, utendi fruendi ius separatum non habet: nec enim potest ei suus fundus | |
| seruire: de suo enim, non de alieno iure quemque agere oportet. quamquam enim actio | |
| negatiua domino competat aduersus fructuarium, magis tamen de suo iure agere uidetur | 5 |
| quam alieno, cum inuito se negat ius esse utendi fructuario uel sibi ius esse prohibendi. | |
| quod si forte qui agit dominus proprietatis non sit, quamuis fructuarius ius utendi non | |
| habet, uincet tamen iure, quo possessores sunt potiores, licet nullum ius habeant. Utrum | 1.1 |
| autem aduersus dominum dumtaxat in rem actio usufructuario competat an etiam aduersus | |
| quemuis possessorem, quaeritur. et Iulianus libro septimo digestorum scribit hanc actionem | |
| aduersus quemuis possessorem ei competere: nam et si fundo fructuario seruitus debeatur, | |
| fructuarius non seruitutem, sed usum fructum uindicare debet aduersus uicini fundi domi- | 5 |
| num. Si partis fundi usus fructus constituatur, potest de eo in rem agi, siue uindicet quis | 2.1 |
| usum fructum siue alii neget. In his autem actionibus, quae de usu fructu aguntur, etiam | 3.1 |
| fructus uenire plus quam manifestum est. Si post litem de usu fructu contestatam fuerit | 4.1 |
| finitus usus fructus, an ulterius fructus desinant deberi? et puto desinere: nam et si mor- | |
| tuus fuerit fructuarius, heredi eius actionem praeteritorum dumtaxat fructuum dandam | |
| Pomponius libro quadragensimo scribit. Fructuario qui uicit omnis causa restituenda est: | 4a.1 |
| et ideo si serui fuerit usus fructus legatus, quidquid ex re fructuarii uel ex operis suis | |
| consecutus est, possessor debebit restituere. Sed et si forte tempore usus fructus amissus | 5.1 |
| est alio quidem possidente, alio autem liti se offerente, non sufficit eum usum fructum ite- | |
| rum renouare, uerum cauere quoque eum de euictione usus fructus oportet: quid enim si | |
| seruum aut fundum is qui possidebat pignori dedit isque ab eo qui pignori accepit iure uti | |
| prohibetur? debebit itaque habere cautum. Sicut fructuario in rem confessoriam agenti | 6.1 |
| fructus praestandi sunt, ita et proprietatis domino, si negatoria actione utatur: sed in omni- | |
| bus ita demum, si non sit possessor qui agat (nam et poss<ess>ori competunt): quod si possi- | |
| dent, nihil fructuum nomine consequentur. quid ergo officium erit iudicis quam hoc, ut | |
| securus consequatur fructuarius fruendi licentiam, proprietatis dominus, ne inquietetur? | 5 |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Qui de usu fructu iudicium ac- | 6.pr.1 |
| cepit, si desierit possidere sine dolo, absoluetur: quod si liti se obtulit et quasi possessor | |
| actionem de usu fructu accepit, damnabitur. |