| DE OPERIS SERUORUM | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Opera in actu consistit nec ante in rerum | 7.7.1.pr.1 |
| natura est, quam si dies uenit, quo praestanda est, quemadmodum cum stipulamur 'quod | |
| ex Arethusa natum erit'. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Operae serui legatae capitis mi- | 2.pr.1 |
| nutione non amittuntur. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. In hominis usu fructu operae | 3.pr.1 |
| sunt et ob operas mercedes. | |
| Idem libro secundo de liberali causa edicti urbici. Fructus hominis in operis | 4.pr.1 |
| constitit et retro in fructu hominis operae sunt. et ut in ceteris rebus fructus deductis | |
| necessariis impensis intellegitur, ita et in operis seruorum. | |
| Terentius Clemens libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Operis | 5.pr.1 |
| serui legatis usum datum intellegi et ego didici et Iulianus existimat. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo quinto ad edictum. Cum de serui operis arti- | 6.pr.1 |
| ficis agitur, pro modo restituendae sunt, sed mediastini secundum ministerium: et ita Mela | |
| scribit. Si minor annis quinque uel debilis seruus sit uel quis alius, cuius nulla opera esse | 1.1 |
| apud dominum potuit, nulla aestimatio fiet. Item uoluptatis uel affectionis aestimatio non | 2.1 |
| habebitur, ueluti si dilexerit eum dominus aut in deliciis habuerit. Ceterum deductis ne- | 3.1 |
| cessariis impensis fiet aestimatio. |