| DE USU ET HABITATIONE | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Nunc uidendum de usu et habi- | 7.8.1.pr.1 |
| tatione. Constituitur etiam nudus usus, id est sine fructu: qui et ipse isdem modis con- | 1.1 |
| stitui solet, quibus et usus fructus. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Cui usus relictus est, uti potest, | 2.pr.1 |
| frui non potest. et de singulis uidendum. Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: | 1.1 |
| si marito, potest illic habitare non solus, uerum cum familia quoque sua. an et cum li- | |
| bertis, fuit quaestionis, et Celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, | |
| nam ita libro octauo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et Tubero probat. sed | |
| an etiam inquilinum recipere possit, apud Labeonem memini tractatum libro posteriorum, et | 5 |
| ait Labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos | |
| Paulus libro tertio ad Uitellium. et clientes: | 3.pr.1 |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. ceterum sine eo ne hos quidem | 4.1.1 |
| habitare posse. Proculus autem de inquilino notat non belle inquilinum dici, qui cum eo | |
| habitet. secundum haec et si pensionem percipiat, dum ipse quoque inhabitat, non erit ei | |
| inuidendum: quid en<i>m si tam spatiosae domus usus sit relictus homini mediocri, ut por- | |
| tiuncula contentus sit? sed et cum his, quos loco seruorum in operis habet, habitabit, | 5 |
| licet liberi sint uel serui alieni. Mulieri autem si usus relictus sit, posse eam et cum ma- | 1 |
| rito habitare Quintus Mucius primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti | |
| uult domo. nam per contrarium quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. | |
| quid ergo si uiduae legatus sit, an nuptiis contractis post constitutum usum mulier habi- | |
| tare cum marito possit? et est uerum, ut et Pomponius libro quinto et Papinianus libro | 5 |
| nono decimo quaestionum probat, posse eam cum uiro et postea nubentem habitare. hoc. | |
| amplius Pomponius ait et cum socero habitaturam. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Immo et socer cum nuru habitabit, utique | 5.pr.1 |
| cum uir una sit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Non solum autem cum marito, | 6.pr.1 |
| sed et cum liberis libertisque habitare et cum parentibus poterit: et ita et Aristo notat | |
| apud Sabinum. et huc usque erit procedendum, ut eosdem quos masculi recipere et mu- | |
| lieres possint. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Non aliter autem mulier hospitem re- | 7.pr.1 |
| cipere potest, quam si is sit, qui honeste cum ea quae usum habeat habitaturus sit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Sed neque locabunt seorsum | 8.pr.1 |
| neque concedent habitationem sine se nec uendent usum. Sed si usus aedium mulieri le- | 1.1 |
| gatus sit ea condicione 'si a uiro diuortisset', remittendam ei condicionem et cum uiro ha- | |
| bitaturam, quod et Pomponius libro quinto probat. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Ceterarum quoque rerum usu legato dicen- | 9.pr.1 |
| dum est uxorem cum uiro in promiscuo usu eas res habere posse. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Si habitatio legetur, an perinde | 10.pr.1 |
| sit atque si usus, quaeritur. et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habita- | |
| tionis et Papinianus consensit libro octauo decimo quaestionum. denique donare non pot- | |
| erit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec | |
| non utendo amittitur nec capitis deminutione. Sed si χρῆϲιϲ sit relicta, an usus sit, uiden- | 1.1 |
| dum: et Papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum. | |
| Sed si sic relictus sit: 'illi domus usus fructus habitandi causa', utrum habitationem so- | 2.1 |
| lam an uero et usum fructum habeat, uidendum. et pr<ocul>us et Neratius putant solam | |
| habitationem legatam, quod est uerum. plane si dixisset testator 'usum habitandi causa', | |
| non dubitaremus, quin ualeret. Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad uitam, | 3.1 |
| apud ueteres quaesitum est: et Rutilius donec uiuat, habitationem competere ait, quam | |
| sententiam et Celsus probat libro octauo decimo digestorum. Si usus fundi sit relictus, | 4.1 |
| minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat. sed quid in ea causa sit, uiden- | |
| dum. et Labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo uenire: sed | |
| colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: | |
| ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohi- | 5 |
| bendam eiusdem rationis est. idem Labeo ait et cella uinaria et olearia eum solum usu- | |
| rum, dominum uero inuito eo non usurum. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Inque eo | 11.pr.1 |
| fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit neque his, per quos | |
| opera rustica fiunt, impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut uendere aut locare | |
| aut gratis concedere potest. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Plenum autem usum debet ha- | 12.pr.1 |
| bere, si et uillae et praetorii ei relictus est. uenire plane proprietarium ad fruct<u>s perci- | |
| piendos magis dicendum est, et per tempora fructuum coll<i>gendorum etiam habitare illic | |
| posse admittendum est. Praeter habitationem quam habet, cui usus datus est deambu- | 1.1 |
| landi quoque et gestandi ius habebit. Sabinus et Cassius et lignis ad usum cottidianum | |
| et horto et pomis et holeribus et floribus et aqua usurum, non usque ad compendium, sed | |
| ad usum, scilicet non usque ad abusum: idem Nerua, et adicit stramentis <et sarmentis> etiam | |
| usurum, sed neque foliis neque oleo neque frumento neque frugibus usurum. sed Sabinus | 5 |
| et Cassius et Labeo et Proculus hoc amplius etiam ex his quae in fundo nascuntur, quod | |
| ad uictum sibi suis<que> sufficiat sumpturum et ex his quae Nerua negauit: Iuuentius etiam | |
| cum conuiuis et hospitibus posse uti: quae sententia mihi uera uidetur, aliquo enim largius | |
| cum usuario agendum est pro dignitate eius, cui relictus est usus, sed utetur <h>is, ut puto, | |
| dumtaxat in uilla: pomis autem et oleribus et floribus et lignis uidendum, utrum eodem | 10 |
| loco utatur dumtaxat an etiam in oppidum ei deferri possint: sed melius est accipere et | |
| in oppidum deferenda, neque enim graue onus est horum, si abundent in fundo. Sed si | 2.1 |
| pecoris ei usus relictus est, puta gregis ouilis, ad stercorandum usurum dumtaxat Labeo | |
| ait, sed neque lana neque agnis neque lacte usurum: haec enim magis in fructu esse. hoc | |
| amplius etiam modico lacte usurum puto: neque enim tam stricte interpretandae sunt uo- | |
| luntates defunctorum. Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad | 3.1 |
| arandum et ad cetera, ad quae boues apti sunt. Equitii quoque legato usu uidendum, ne | 4.1 |
| et domare possit et ad uehendum sub iugo uti. et si forte auriga fuit, cui usus equorum | |
| relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos uidetur: sed si | |
| testator sciens eum huius esse instituti et uitae reliquit, uidetur etiam de hoc usu sensisse. | |
| Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum con- | 5.1 |
| iugisque, <neque> u<i>debitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio fa- | |
| milias usus serui sit relictus uel seruo, patri dominoue adquisitus ipsius <dum>taxat usum | |
| exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate. Operas autem serui usuarii non locabit | 6.1 |
| neque alii utendo concedet, et ita labeo: quemadmodum enim concedere alii operas pot- | |
| erit, cum ipse uti debeat? idem tamen Labeo putat, si fundum <c>onduxerit quis, usuarium | |
| seruum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? quare et si | |
| lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, | 5 |
| idemque, si uestimenta texenda redemerit uel insulam uel nauem fabricandam, poterit ad | |
| haec operis uti usuarii: nec offendetur illa Sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium | |
| eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim | |
| facere uidetur, qui non operas eius locauit, sed opus quod conduxit expediit. idem et | |
| Octauenus probat. | 10 |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Sed ipsi seruo ancillaeue pro | 13.pr.1 |
| opera mercedem imponi posse Labeoni placet. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Per seruum usuarium si sti- | 14.pr.1 |
| puler uel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea uel ex operis | |
| eius. et si quidem ex operis eius, non ualebit, quoniam nec locare operas eius possumus: | |
| sed si ex re mea, dicimus seruum usuarium stipulantem uel per traditionem accipientem | |
| mihi adquirere, cum hac opera eius utar. Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, | 1.1 |
| nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, | |
| usus sine fructu potest. denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse lega- | |
| tum Pomponius libro quinto ad Sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus | |
| adimatur, totum uideri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, <usum> uideri constitu- | 5 |
| tum, qui et ab initio constituti potest. sed si usu fructu legato usus adimatur, Aristo scribit | |
| nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est. Usu legato si eidem fructus le- | 2.1 |
| getur, Pomponius ait confundi eum cum usu. idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, | |
| concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum. Poterit autem apud alium esse usus, | 3.1 |
| apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: ueluti si qui habet fundum, legauerit | |
| Titio usum, mox heres eius tibi fructum legauerit uel alio modo constituerit. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Fundi usu legato licebit usuario et ex penu | 15.pr.1 |
| quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consu- | |
| mantur: quia et domo et seruo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset. Sic- | 1.1 |
| uti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi uersetur, pro- | |
| hibere non potest (alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere | |
| debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Si ita legatus esset usus fundi, ut in- | 16.pr.1 |
| structus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus | |
| pertinet ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset. Dominus proprietatis etiam | 1.1 |
| inuito usufructuario uel usuario fundum uel aedes per saltuarium uel insularium custodire | |
| potest: interest enim eius fines praedii tueri. eaque omnia dicenda sunt, qu<o>libet modo | |
| constitutus usus fructus uel usus fuerit. Seruo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum | 2.1 |
| habemus, potest et a nobis quid donari uel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut | |
| quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit. | |
| Africanus libro quinto quaestionum. Filio familias uel seruo aedium usu | 17.pr.1 |
| legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, | |
| quo competeret, si fructus quoque legatus esset. itaque no<n> minus absente quam praesente | |
| filio seruoue pater dominusue in his aedibus habitabit. | |
| Paulus libro nono ad Plautium. Si domus usus legatus sit sine f<r>uctu, com- | 18.pr.1 |
| munis refectio est rei in sartis tectis tam heredis quam usuarii. uideamus tamen, ne, si | |
| fructum heres accipiat, ipse ref<ic>ere debeat, si uero talis sit res, cuius usus <le>gatus est, ut | |
| heres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est: quae distinctio ra- | |
| tionem habet. | 5 |
| Idem libro tertio ad Uitellium. Usus pars legari non potest: nam frui quidem | 19.pr.1 |
| pro parte possumus, uti pro parte non possumus. | |
| Marcellus libro tertio decimo digestorum. Seruus, cuius mihi usus legatus | 20.pr.1 |
| est, adquirit mihi, si institor erit et operis eius utar in taberna: nam mercibus uendundis | |
| emendisque adquirit mihi: sed et si iussu meo per traditionem accipiet. | |
| Modestinus libro secundo regularum. Usus aquae personalis est et ideo a<d> | 21.pr.1 |
| heredem usuarii transmitti non potest. | |
| Pomponius libro quinto ad Quint<um> Mucium. Diuus Hadrianus, cum quibus- | 22.pr.1 |
| dam usus siluae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum uideri, quia nisi liceret | |
| legatariis caedere siluam et uendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent | |
| ex eo legato. Licet tam angustus est legatariu<s>, cui domus usus legatus est, ut non | 1.1 |
| possit occupare totius domus usum, tamen eis quae uacabunt proprietarius non utetur, | |
| quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque | |
| aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur. Usu | 2.1 |
| legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum | |
| utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur. | |
| Paulus libro primo ad Neratium. Neratius: usuariae rei speciem is cuius | 23.pr.1 |
| proprietas est nullo modo commutare potest. Paulus: deteriorem enim causam usuarii facere | |
| non potest: facit autem deteriorem etiam in meliorem statum commutata. |