| USUFRUCTUARIUS QUEMADMODUM <CAUEAT> | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Si cuius rei usu fructus | 7.9.1.pr.1 |
| legatus sit, aequissimum praetori uisum est de utroque legat<a>rium cauere: et usurum se | |
| boni uiri arbitratu et, cum usus fructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde | |
| exstabit. | |
| Haec stipulatio, siue mobilis res sit siue soli, interponi debet. | 1.1 |
| Illud sciendum | 2.1 |
| est ad fideicommissa etiam aptari eam debere. plane et si ex mortis causa donatione usus | |
| fructus constituatur, exemplo legatorum debebit haec cautio praestari: sed et si ex alia | |
| quacumque <c>ausa constitutus fuerit usus fructus, idem dicendum est. Cauere autem debet | 3.1 |
| uiri boni arbitratu perceptu iri usum fructum, hoc est non deteriorem se causam usus | |
| fructus facturum ceteraque facturum, quae in re sua faceret. Recte autem facient et heres | 4.1 |
| et legatarius, qualis res sit, cum frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut inde | |
| poss<i>t apparere, an et quatenus rem peiorem legatarius fecerit. Utilius autem uisum est | 5.1 |
| stipulatione de hoc caueri, ut, si quis non uiri boni arbitratu utatur, committ<a>tur stipulatio | |
| statim, nec expectabimus, ut amittatur usus fructus. Habet autem stipulatio ista duas | 6.1 |
| causas, unam, si al<i>ter quis utatur quam uir bonus arbitrabitur, aliam de usu fructu resti- | |
| tuendo: quarum prior statim committetur, quam aliter fuerit usus, et saepius committetur, | |
| sequens committetur finito usu fructu. Sed quod diximus id quod inde exstabit restitutu | 7.1 |
| iri, non ipsam rem stipulatur proprietarius (inutiliter enim rem suam stipulari uideretur), | |
| sed stipulatur restitu<tu> iri quod inde exstabit. interdum autem inerit proprietatis aestima- | |
| tio, si forte fructuarius, cum possit usucapionem interpellare, neglexit: omnem enim rei | |
| curam suscipit. | 5 |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Nam fructuarius custodiam | 2.pr.1 |
| praestare debet. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Omnes autem casus conti- | 3.pr.1 |
| nentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur. Desinere pertinere usum fructum | 1.1 |
| accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamuis legatus sit, et committetur nihilo minus | |
| stipulatio, quasi desinat pertinere quod nec coepit. Si usus fructus repetitus erit legato, | 2.1 |
| quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed | |
| exceptione opus erit. Sed et si quis usum fructum tibi legauerit et sub condicione 'si | 3.1 |
| liberos habueris' proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed ex- | |
| ceptio locum habebit. Si heres alienauerit proprietatem et postea amittatur usus fructus, | 4.1 |
| an ex stipulatu agere possit, uideamus. et fortius dici potest ipso iure non committi sti- | |
| pulationem, quia neque heredi successoribusue eius restitui potest neque is cui potest, id | |
| est ad quem peruenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem peruenit tem- | |
| pore quaesiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo | 5 |
| minus in rem actione uti potest. | |
| Uenuleius libro duodecimo stipulationum. Si fructuarius proprietatem adse- | 4.pr.1 |
| cutus fuerit, desinit quidem usus fructus ad eum pertinere propter confusionem: sed si ex | |
| stipulatu cum eo agatur, aut ipso iure inutiliter agi dicendum est, si uiri boni arbitrium | |
| huc usque porrigitur, aut in factum excipere debebit. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Huic stipulationi 'dolum | 5.pr.1 |
| <m>alum abesse afuturumque esse' continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, | |
| omnium dolum comprehendere uidetur successorum et adoptiui patris. Sed si usus sine | 1.1 |
| fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet praetor: hoc merito, ut de solo | |
| usu, non etiam de fructu caue<a>tur. Ergo et si fructus sine usu optigerit, stipulatio locum | 2.1 |
| habebit. Et si habitatio uel operae hominis uel cuius alterius animalis relictae fuerint, sti- | 3.1 |
| pulatio locum habebit, licet per omnia haec usum fructum non imitantur. | |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Idem est et in reditu praedii, | 6.pr.1 |
| sicuti si uindemia legata esset uel messis, quamuis ex usu fructu ea percipiantur, quae | |
| legato morte legatarii ad heredem redeunt. | |
| Ulpianus libro septuagensimo nono ad edictum. Si usus fructus nomine re | 7.pr.1 |
| tradita satisdatum non fuerit, Proculus ait posse heredem rem uindicare, et si obiciatur | |
| exceptio de re usus fructus nomine tradita, replicandum erit. quae sententia habet ratio- | |
| nem: sed et ipsa stipulatio condici poterit. Cum usus fructus pecuniae legatus esset, ex- | 1.1 |
| primi debent hi duo casus in stipulatione: 'cum morieris aut capite minueris, dari': idcirco hi | |
| duo soli casus, quoniam <pe>cuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus. | |
| Paulus libro septuagensimo quinto ad edictum. Si tibi usus fructus et mihi | 8.pr.1 |
| proprietas legata sit, mihi cauendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, | |
| quidam et Marcianus et heredi et mihi cauendum esse putant: quae sententia uera est. | |
| item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cauendum ut | |
| supra placuit. quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et inuicem sibi cauere | 5 |
| debeb<u>nt et heredi in casum illum: 'si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi'. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo primo ad edictum. Si usus fructus mihi le- | 9.pr.1 |
| gatu<s> sit eumque restituere sim Titio rogatu<s>, uidendum est, quis debeat cauere, utrum | |
| Titius an ego qui legatarius sum: an illud dicimus mecum heredem acturum, cum fidei- | |
| commissario me agere debere? et est expeditius hoc dicere: si mihi s<p>es aliqua durat usus | |
| fructus et, cum tu amiseris, potest ad me reccidere, hoc est ad legatarium, ita rem expediri, | 5 |
| ut tu mihi, ego domino proprietatis caueam. quod si fideicommissarii causa usus fructus | |
| mihi relictus est nec est ulla spes ad me reuertendi fructus, recta uia fideicommissarium | |
| cauere oportet domino proprietatis. Illud sciendum est siue iure ipso quis usum fructum | 1.1 |
| habet siue etiam per tuitionem praetoris, nihilo minus cogendum esse fructuarium cauere | |
| aut actiones suscipere. Plane si ex die proprietas alicui legata sit, usus fructus pure, di- | 2.1 |
| cendum esse Pomponius ait remittendam esse hanc cautionem fructuario, quia certum sit | |
| ad eum proprietatem uel ad heredem eius peruenturam. Si uestis usus fructus legatus sit, | 3.1 |
| scripsit Pomponius, quamquam heres stipulatus sit finito usu fructu uestem reddi, attamen | |
| non obligari promissorem, si eam sine dolo malo adtritam reddiderit. Si plures do- | 4.1 |
| mini sint proprietatis, unusquisque pro sua parte stipulabitur. | |
| Paulus libro quadragensimo ad edictum. Si serui, qui nobis communis erat, usum | 10.pr.1 |
| fructum tibi legauero, necessaria erit haec cautio heredi meo: quamuis enim de proprietate | |
| possit communi diuidundo experiri, tamen causa usus fructus, qui tuus proprius est, ad | |
| officium communi diuidundo iudicis non pertinebit. | |
| Papinianus libro septimo responsorum. Usu quoque domus relicto uiri boni | 11.pr.1 |
| arbitratu cautionem interponi oportet: nec mutat, si pater heredes filios simul habitare cum | |
| uxore legataria uoluit. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Si uasorum ipsorum usus fructus relictus | 12.pr.1 |
| sit, non erit cautio senatus consulti necessaria, sed illa sola 'boni uiri arbitratu usurum | |
| fruiturum'. si igitur tradita sunt fruendi causa, nemo dubitat non fieri eius qui accepit: | |
| non enim ideo traduntur, ut dominium recedat ab eo qui tradit, sed ut utatur fruatur le- | |
| gatarius. ergo cum non fiant fructuarii uasa, uindicari a proprietario possunt cautione non | 5 |
| data. uidendum est de condic<t>ione, an possit locum habere: et proditum est neminem rem | |
| suam nisi furi condicere posse. |