| LIBER UNDECIMUS | |
| DE INTERROGATIONIBUS IN IURE FACIENDIS ET INTER- | |
| ROGATORIIS ACTIONIBUS | |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Totiens heres in iure inter- | 11.1.1.pr.1 |
| rogandus est, qua ex parte heres sit, quotiens aduersus eum actio instituitur et dubitat | |
| actor, qua ex parte is, cum quo agere uelit, heres sit. est autem interrogatio tunc neces- | |
| saria, cum in persona<m> sit actio et ita, si certum petetur, ne, dum ignoret actor, qua ex | |
| parte aduersarius defuncto heres exstiterit, interdum plus petendo aliquid damni sentiat. | 5 |
| Interrogatoriis autem actionibus hodie non utimur, quia nemo cogitur ante iudicium de | 1.1 |
| suo iure aliquid respondere, <i>deoque minus frequentantur et in desuetudinem abierunt. sed | |
| tantummodo ad probationes litigatoribus sufficiunt ea, quae ab aduersa parte expressa | |
| fuerint apud iudices uel in hereditatibus uel in aliis rebus, quae in causis uertuntur. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Edictum de interrogationibus | 2.pr.1 |
| ideo praetor proposuit, quia sciebat difficile esse ei, qui heredem bonorumue possessorem | |
| conuenit, probare aliquem esse heredem bonorumue possessorem, | |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. quia plerumque difficilis probatio | 3.pr.1 |
| aditae hereditatis est. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Uoluit praetor adstringere eum | 4.pr.1 |
| qui conuenitur ex sua in iudicio responsione, ut uel confitendo uel mentiendo sese on<e>ret, | |
| simul etiam portionis, pro qua quisque heres extitit, ex interrogatione certioretur. Quod | 1.1 |
| ait praetor: 'qui in iure interrogatus responderit' sic accipiendum est apud magistratus | |
| populi Romani uel praesides prouinciarum uel alios iudices: ius enim eum solum locum | |
| esse, ubi iuris dicendi uel iudicandi gratia consistat, uel si domi uel itinere hoc agat. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Qui interrogatur, an heres | 5.pr.1 |
| uel quota ex parte sit uel an in potestate habeat eum, cuius nomine noxali iudicio agitur, | |
| ad deliberandum tempus impetrare debet, quia, si perperam confessus fuerit, incommodo | |
| adficitur: | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. et quia hoc defunctorum in- | 6.pr.1 |
| terest, ut habeant successores, interest et uiuentium, ne praecipitentur, quamdiu iuste de- | |
| liberant. Interdum interrogatus quis, an heres sit, non cogitur respondere, ut | 1.1 |
| puta si controuersiam hereditatis ab alio patiatur: et ita diuus Hadrianus constituit, ne | |
| aut negando se heredem praeiudicet sibi aut dicendo heredem illigetur etiam ablata sibi | |
| hereditate. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum. Si quis in iure interrogatus, an qua- | 7.pr.1 |
| drupes quae pauperiem fecit eius sit, responderit, tenetur. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Si quis interrogatus de seruo | 8.pr.1 |
| qui damnum dedit, respondit suum esse seruum, tenebitur lege Aquilia quasi dominus et, | |
| si cum eo actum sit qui respondit, dominus ea actione liberatur. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Si sine interrogatione quis | 9.pr.1 |
| responderit se heredem, pro interrogato habetur. Interrogatum non solum a praetore acci- | 1.1 |
| pere debemus, sed et ab aduersario. Sed si seruus interrogetur, nulla erit interrogatio, | 2.1 |
| non magis quam si seruus interroget. Alius pro alio non debet respondere cogi, an heres | 3.1 |
| sit: de se enim debet quis in iudicio interrogari, hoc est cum ipse conuenitur. Celsus | 4.1 |
| libro quinto digestorum scribit: si defensor in iudicio interrogatus, an is quem defendit | |
| heres uel quota ex parte sit, falso responderit, ipse quidem defensor aduersario tenebitur, | |
| ipsi autem quem defendit nullum facit praeiudicium. ueram itaque esse Celsi sententiam | |
| dubium non est. an ergo non uideatur defendere, si non responderit, uidendum: quod | 5 |
| utique consequens erit dicere, quia non plene defendit. Qui interrogatus heredem se respon- | 5.1 |
| derit nec adiecerit ex qua parte, ex asse respondisse dicendum est, nisi forte ita interro- | |
| getur, an ex dimidia parte heres sit, et responderit 'heres sum': hic enim magis eum puto | |
| ad interrogatum respondisse. Illud quaeritur, an quis cogatur respondere, utrum ex testa- | 6.1 |
| mento heres sit, et utrum suo nomine ei quaesita sit hereditas an per eos quos suo iuri | |
| subiectos habet uel per eum cui heres extitit. summatim igitur praetor cognoscere debebit, | |
| cum quaeratur, an quis respondere debeat quo iure heres sit, ut, si ualde interesse com- | |
| pererit, plenius responderi iubeat. quae optinere debent non solum in heredibus, sed | 5 |
| etiam in honorariis successoribus. Denique Iulianus scribit eum quoque, cui est hereditas | 7.1 |
| restituta, debere in iure interrogatum respondere, an ei hereditas sit restituta. Si | 8.1 |
| de peculio agatur, non oportere responderi a patre uel domino, an in potestate habeat | |
| filium uel seruum, quia hoc solum quaeritur, an peculium apud eum cum quo agitur est. | |
| Paulus libro quadragensimo octauo ad edictum. Non alienum est eum, | 10.pr.1 |
| a quo damni infecti stipulari uelimus, interrogare in iure, an aedes eius uel locus sit, ex | |
| quo damnum timeatur, et pro qua parte, ut, si neget suum praedium esse nec caueat damni | |
| infecti, aut cedere aut, resistendum putauerit, quasi dolo uersatus tradere compellatur. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. De aetate quoque | 11.pr.1 |
| interdum interrogatus respondere debebit. Si quis, cum heres non esset, interro- | 1.1 |
| gatus responderit ex parte heredem esse, sic conuenietur, atque si ex ea parte heres | |
| esset: fides enim ei contra se habebitur. Qui ex quadrante heres uel omnino cum heres | 2.1 |
| non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione conuenietur. | |
| Si, cum esset quis ex semisse heres, dixerit se ex quadrante, mendacii hanc poenam feret, | 3.1 |
| quod in solidum conuenitur: non enim debuit mentiri, dum se minoris portionis heredem | |
| adseuerat. interdum tamen iusta ratione potest opinari esse heredem ex minore parte: | |
| quid enim, si nescit sibi partem adcreuisse uel ex incerta parte fuit institutus? cur ei | |
| responsum noceat? Qui tacuit quoque apud praetorem, in ea causa est, ut instituta actione | 4.1 |
| in solidum conueniatur, quasi negauerit se heredem esse. nam qui omnino non respondit, | |
| contumax est: contumaciae autem poenam hanc ferre debet, ut in solidum conueniatur, | |
| quemadmodum si negasset, quia praetorem contemnere uidetur. Quod autem ait praetor | 5.1 |
| 'omnino non respondisse', posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse uideatur, | |
| qui ad interrogatum non respondit, id est πρὸϲ ἔποϲ. Si interrogatus quis, an ex asse | 6.1 |
| heres esset, responderit ex parte, si ex dimidia esset, nihil ei nocere responsum: quae | |
| sententia humana est. Nihil interest, neget quis an taceat interrogatus an obscure respon- | 7.1 |
| deat, ut incertum dimittat interrogatorem. Ex causa succurri ei, qui interrogatus respondit, | 8.1 |
| non dubitamus: nam et si quis interrogatus, an patri heres esset, responderit, mox pro- | |
| lato testamento inuentus sit exheredatus, aequissimum est succurri ei: et ita Celsus scribit, | |
| hic quidem et alia ratione, quod ea quae postea emergunt auxilio indigent: quid enim si | |
| occultae tabulae et remotae postea prolatae sunt? cur noceat ei, qui id responderit, quod | 5 |
| in praesentiarum uidebatur? idem dico et si qui heredem se responderit, mox falsum uel | |
| inofficiosum uel irritum testamentum fuerit pronuntiatum: non enim improbe respondit, sed | |
| scriptura ductus. Qui interrogatus responderit, sic tenetur quasi ex contractu obligatus | 9.1 |
| pro quo pulsabitur, dum ab aduersario interrogatur: sed et si a praetore fuerit interro- | |
| gatus, nihil facit praetoris auctoritas, sed ipsius responsum siue mendacium. Qui iusto | 10.1 |
| errore ductus negauerit se heredem, uenia dignus est. Sed et si quis sine dolo malo, | 11.1 |
| culpa tamen responderit, dicendum erit absolui eum debere, nisi culpa dolo proxima sit. | |
| Celsus scribit licere responsi paenitere, si nulla captio ex eius paenitentia sit actoris: quod | 12.1 |
| uerissimum mihi uidetur, maxime si quis postea plenius instructus quid faciat, instrumentis | |
| uel epistulis amicorum iuris sui ed<o>ctus. | |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. Si filius, qui abstinuit se paterna | 12.pr.1 |
| hereditate, in iure interrogatus responderit se heredem esse, tenebitur: nam ita respon- | |
| dendo pro herede gessisse uidetur. sin autem filius, qui se abstinuit, interrogatus tacuerit, | |
| succurrendum est ei: quia hunc qui abstinuit praetor non habet heredis loco. Exceptio- | 1.1 |
| nibus, quae institutis in iudicio contra reos actionibus opponuntur, etiam is uti potest, qui | |
| ex sua responsione conuenitur, ueluti pacti conuenti, rei iudicatae et ceteris. | |
| Idem libro secundo ad Plautium. Confessionibus falsis respondentes ita obli- | 13.pr.1 |
| gantur, si eius nomine, de quo quis interrogatus sit, cum aliquo sit actio, quia quae cum | |
| alio actio esset, si dominus esset, in nosmet confessione nostra confer<i>mus. et si eum, qui | |
| in potestate patris esset, respondissem filium meum esse, ita me obligari, si aetas eius | |
| pateretur, ut filius meus esse possit, quia falsae confessiones naturalibus conuenire debe- | 5 |
| rent. propter quae fiat, ut patris familias nomine respondendo non obliger. Eum, qui | 1.1 |
| patrem familias suum esse responderit seruum, non teneri noxali actione: ac ne, si bona | |
| fide liber homo mihi seruiat, mecum noxali iudicio agi potest et, si actum fuerit, manebit | |
| integra actio cum ipso qui admisit. | |
| Iauolenus libro nono ex Cassio. Si is, cuius nomine noxae iudicium ac- | 14.pr.1 |
| ceptum est, manente iudicio liber iudicatus est, reus absolui debet, nec quicquam inter- | |
| rogatio in iure facta proderit, quia eius personae, cuius nomine quis cum alio actionem | |
| habet, obligationem transferre <potest> in eum, qui in iure suum esse confitetur, uelut alienum | |
| seruum suum esse confitendo: liberi autem hominis nomine quia cum alio actio non est, | 5 |
| ne per interrogationem quidem aut confessionem transferri poterit. quo casu eueniet, ut | |
| non recte <h>ominis liberi nomine actum sit cum eo qui confessus est. In totum autem con- | 1.1 |
| fessiones ita ratae sunt, si id, quod in confessionem uenit, et ius et naturam recipere | |
| potest. | |
| Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum. Si ante aditam hereditatem | 15.pr.1 |
| seruum hereditarium meum esse respondeam, teneor, quia domini loco habetur hereditas. | |
| Mortuo seruo, quem in iure interrogatus suum esse confessus sit, non tenetur is qui respon- | 1.1 |
| dit, quemadmodum, si proprius eius fuisset, post mortem eius non teneretur. | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Si seruus ab hostibus | 16.pr.1 |
| captus sit, de quo quis in iure interrogatus responderit in sua potestate esse, quamuis | |
| iura postliminiorum possint efficere dubitare nos, adtamen non puto locum esse noxali | |
| action<i>, quia non est in nostra potestate. Quamquam autem placet etiam eum teneri, qui | 1.1 |
| alienum seruum suum fassus esset, adtamen rectissime placuit eum demum teneri, qui suum | |
| potuit habere, ceterum, si dominium quaerere non potuit, non teneri. | |
| Idem libro trigensimo octauo ad edictum. Si seruus non sit unius, sed plu- | 17.pr.1 |
| rium et omnes mentiti sunt eum in sua potestate non esse uel quidam ex illis, aut dolo | |
| fecerunt quo minus sit in potestate, unusquisque illorum tenebitur in solidum, quemad- | |
| modum tenerentur, si haberent in potestate: is uero, qui nihil dolo fecerit quo minus in | |
| potestate haberet uel non negauit, non tenebitur. | 5 |
| Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem. Qui ex parte dimidia heres erat | 18.pr.1 |
| cum absentem coheredem suum defendere uellet, ut satisdationis onus euitare possit, | |
| respondit se solum heredem esse et condemnatus est: quaerebat actor, cum ipse soluendo | |
| non esset, an rescisso superiore iudicio in eum, qui re uera heres erat, actio dari deberet. | |
| Proculus respondit rescisso iudicio posse agi, idque est uerum. | 5 |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Si filius, cum pro patre suo ageret, | 19.pr.1 |
| taceat interrogatus, omnia perinde obseruanda erunt, ac si non esset interrogatus. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Qui seruum alienum responderit suum | 20.pr.1 |
| esse, si noxali iudicio conuentus sit, dominum liberat: aliter atque si quis confessus sit se | |
| occidisse seruum quem alius occidit, uel si quis responderit se heredem: nam his casibus | |
| non liberatur qui fecit uel qui heres est. nec haec inter se contraria sunt: nam superiore | |
| casu ex persona serui duo tenentur, sicut in seruo communi dicimus, ubi altero conuento | 5 |
| alter quoque liberatur: at is qui confitetur se occidisse uel uulnerasse suo nomine tenetur, | |
| nec debet impunitum esse delictum eius qui fecit propter eum qui respondit: nisi quasi | |
| defensor eius qui admisit uel heredis litem subiit hoc genere: tunc enim in factum ex- | |
| ceptione data summouendus est actor, quia ille negotiorum gestorum uel mandati actione | |
| recepturus est quod praestitit: idem est in eo, qui mandatu heredis heredem se esse respon- | 10 |
| dit uel cum eum alias defendere uellet. In iure interrogatus, an fundum possideat, quaero | 1.1 |
| an respondere cogendus sit et quota ex parte fundum possideat. respondi: Iauolenus scribit | |
| possessorem fundi cogi debere respondere, quota ex parte fundum possideat, ut si minore | |
| ex parte possidere se dicat, in aliam partem, quae non defenderetur, in possessionem actor | |
| mittatur. Idem et si damni infecti caueamus: nam et hic respondere debet, quota ex parte | 2.1 |
| eius sit praedium, ut ad eam partem stipulationem accommodemus: poena autem non re- | |
| promittentis haec est, ut in possessionem eamus, et ideo eo pertinet scire an possideat. | |
| Ulpianus libro uicensimo secundo ad edictum. Ubicumque iudicem aequitas | 21.pr.1 |
| mouerit, aeque oportere fieri interrogationem dubium non est. | |
| Scaeuola libro quarto digestorum. Procuratore Caesaris ob debitum fiscale | 22.pr.1 |
| interrogante unus ex filiis, qui nec bonorum possessionem acceperat nec heres erat, respon- | |
| dit se heredem esse: an quasi interrogatoria creditoribus ceteris teneatur? respondit ab | |
| his, qui in iure non interrogassent, ex responso suo conueniri non posse. |