| AD EXHIBENDUM | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Haec actio perquam necessaria | 10.4.1.pr.1 |
| est et uis eius in usu cottidiano est et maxime propter uindicationes inducta est. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Exhibere est facere in publico | 2.pr.1 |
| potestatem, ut ei qui agat experiundi sit copia. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. In hac actione actor omnia | 3.pr.1 |
| nosse debet et dicere argumenta rei de qua agitur. Qui ad exhibendum agit, non utique | 1.1 |
| dominum se dicit nec debet ostendere, cum multae sint causae ad exhibendum agendi. | |
| Praeterea in hac actione notandum est, quod reus contumax per in litem iusiurandum peti- | 2.1 |
| toris damnari possit ei iudice quantitatem taxante. Est autem personalis haec actio et ei | 3.1 |
| competit qui in rem acturus est qualicumque in rem actione, etiam pigneraticia Seruiana | |
| siue hypothecaria, quae creditoribus competunt. Sed et usum fructum petituro competere | 4.1 |
| ad exhibendum Pomponius ait. Sed et si quis interdicturus rem exhiberi desideret, audietur. | 5.1 |
| Item si optare uelim seruum uel quam aliam rem, cuius optio mihi relicta est, ad exhiben- | 6.1 |
| dum me agere posse constat, ut exhibitis possim uindicare. Si quis noxali iudicio experiri | 7.1 |
| uelit, ad exhibendum ei actio est necessaria: quid enim si dominus quidem paratus sit de- | |
| fendere, actor uero destinare non possit nisi ex praesentibus, quia aut seruum non re- | |
| cognoscit aut nomen non tenet? nonne aequum est ei familiam exhiberi, ut noxium seruum | |
| adgnoscat? quod ex causa debet fieri ad designandum eum, cuius nomine noxali quis agit, | 5 |
| recensitione seruorum facta. Si quis extra heredem tabulas testamenti uel codicillos uel | 8.1 |
| quid aliud ad testamentum pertinens exhiberi uelit, dicendum est per hanc actionem agen- | |
| dum non esse, cum sufficiunt sibi interdicta in hanc rem competentia: et ita Pomponius. | |
| Sciendum est autem non solum eis quos diximus competere ad exhibendum actionem, ue- | 9.1 |
| rum ei quoque, cuius interest exhiberi: iudex igitur summatim debebit cognoscere, an eius | |
| intersit, non an eius res sit, et sic iubere uel exhiberi, uel non, quia nihil interest. Plus | 10.1 |
| dicit Iulianus, etsi uindicationem non habeam, interim posse me agere ad exhibendum, quia | |
| mea interest exhiberi: ut puta si mihi seruus legatus sit quem Titius optasset: agam enim | |
| ad exhibendum, quia mea interest exhiberi, ut Titius optet et sic uindicem, quamuis ex- | |
| hibitum ego optare non possim. Si mecum fuerit actum ad exhibendum, ego ob hoc, quod | 11.1 |
| conuentus sum ad exhibendum actione, agere ad exhibendum non possum, quamuis uidea- | |
| tur interesse mea ob hoc, quod teneor ad restituendum. sed hoc non sufficit: alioquin et | |
| qui dolo fecit quo minus possideret poterit ad exhibendum agere, cum neque uindicaturus | |
| neque interdicturus sit, et fur uel raptor poterit: quod nequaquam uerum est. eleganter | 5 |
| igitur definit Neratius iudicem ad exhibendum hactenus cognoscere, an iustam et proba- | |
| bilem causam habeat actionis, propter quam exhiberi sibi desideret. Pomponius scribit | 12.1 |
| eiusdem hominis nomine recte plures ad exhibendum agere posse: forte si homo primi sit, | |
| secundi in eo usus fructus sit, tertius possessionem suam contendat, quartus pigneratum | |
| sibi eum adfirmet: omnibus igitur ad exhibendum actio competit, quia omnium interest | |
| exhiberi hominem. Ibidem subiungit iudicem per arbitrium sibi ex hac actione commissum | 13.1 |
| etiam exceptiones aestimare, quas possessor obicit, et si qua tam euidens sit, ut facile re- | |
| pellat agentem, debere possessorem absolui, si obscurior uel quae habeat altiorem quaestio- | |
| nem, differendam in directum iudicium re exhiberi iussa: de quibusdam tamen exceptio- | |
| nibus omnimodo ipsum debere disceptare, qui ad exhibendum, action<e> iudicat, ueluti pacti | 5 |
| conuenti, doli mali, iurisiurandi reique iudicata<e>. Interdum aequitas exhibitionis efficit, ut, | 14.1 |
| quamuis ad exhibendum agi non possit, in factum tamen actio detur, ut Iulianus tractat. | |
| seruus, inquit, uxoris meae rationes meas conscripsit: hae rationes a te possidentur: de- | |
| sidero eas exhiberi. ait Iulianus, si quidem mea charta scriptae sint, locum esse huic actioni, | |
| quia et uindicare eas possum: nam cum charta mea sit, et quod scriptum est meum est: | 5 |
| sed si charta mea non fuit, quia uindicare non possum, nec ad exhibendum, experiri: in | |
| factum igitur mihi actionem conpetere. Sciendum est aduersus possessorem hac actione | 15.1 |
| agendum non solum eum qui ciuiliter, sed et eum qui naturaliter incumbat possessioni. | |
| denique creditorem, qui pignori rem accepit, ad exhibendum teneri placet: | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. nam et cum eo, apud quem deposita | 4.pr.1 |
| uel cui commodata uel locata res sit, agi potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Celsus scribit: si quis merces, | 5.pr.1 |
| quas exuehendas conduxit, in horreo posuit, cum conductore ad exhibendum agi potest: | |
| item si mortuo conductore heres existat, cum herede agendum: sed si nemo heres sit, cum | |
| horreario agendum: nam si a nullo, inquit, possidentur, uerum est aut horrearium possi- | |
| dere aut certe ille est, qui possit exhibere. idem ait: quomodo autem possidet qui uehen- | 5 |
| das conduxit? an quia pignus tenet?—quae species ostendit etiam eos, qui facultatem | |
| exhibendi habent, ad exhibendum teneri. Iulianus autem ita scribit ad exhibendum actione | 1.1 |
| teneri eum, qui rerum uel legatorum seruandorum causa in possessione sit, sed et eum, | |
| qui usus fructus nomine rem teneat, quamuis nec hic utique possideat. inde Iulianus | |
| quaerit, quatenus hos oporteat exhibere: et ait priorem quidem sic, ut actor possessionem | |
| habeat, is autem cum quo agetur rei seruandae causa sit in possessione: eum uero qui | 5 |
| usum fructum habeat sic, ut actor rem possideat, is cum quo agetur utatur fruatur. Idem | 2.1 |
| Iulianus scribit emptorem, qui ruta caesa non restituit, ad exhibendum teneri in quantum | |
| in litem iurauero: sed ibi adicit, si emptor possideat aut dolo fecit quo minus possideat. | |
| Item Celsus scribit stercus, quod in aream meam congessisti, per ad exhibendum actionem | 3.1 |
| posse te consequi ut tollas, sic tamen ut totum tollas: ceterum alias non posse. Sed et si | 4.1 |
| ratis delata sit ui fluminis in agrum alterius, posse eum conueniri ad exhibendum, Neratius | |
| scribit. unde quaerit Neratius, utrum de futuro dumtaxat damno an et de praeterito do- | |
| mino agri cauendum sit, et ait etiam de praeterito caueri oportere. Sed et si de ruina | 5.1 |
| aliquid in tuam aream uel in tuas aedes deciderit, teneberis ad exhibendum, licet non | |
| possideas. Item si quis facultatem restituendi non habeat, licet possideat, tamen ad ex- | 6.1 |
| hibendum non tenebitur, ut puta si in fuga seruus sit: ad hoc plane solum tenebitur, ut | |
| caueat se exhibiturum, si in potestatem eius peruenerit. sed et si non sit in fuga, per- | |
| miseris autem ei ubi uelit morari, idem erit dicendum, aut peregre a te missus sit, uel | |
| in praediis tuis agat, ad hoc solum teneberis, ut caueas. | 5 |
| Paulus libro quarto decimo ad Sabinum. Gemma inclusa auro alieno uel | 6.pr.1 |
| sigillum candelabro uindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest: | |
| aliter atque in tigno iuncto aedibus, de quo nec ad exhibendum agi potest, quia lex duo- | |
| decim tabularum solui uetaret: sed actione de tigno iuncto ex eadem lege in duplum agitur. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Tigni appellatione omnem ma- | 7.pr.1 |
| teriam in leg<e> duodecim tabularum accipimus, ut quibusdam recte uidetur. Sed si rotam | 1.1 |
| meam uehiculo aptaueris, teneberis ad exhibendum (et ita Pomponius scribit), quamuis tunc | |
| ciuiliter non possideas. Idem et si armario uel naui tabulam meam uel ansam scypho iun- | 2.1 |
| xeris uel emblemata phialae, uel purpuram uestimento intexeris, aut bracchium statuae | |
| coadunaueris. Item municipes ad exhibendum conueniri possunt, quia facultas est resti- | 3.1 |
| tuendi: nam et possidere et usucapere eos posse constat. idem et in collegiis ceterisque | |
| corporibus dicendum erit. Si quis non possideat litis contestatae tempore, sed postea ante | 4.1 |
| sententiam possidere coeperit, oportere dici putamus debere condemnari, nisi restituat. Si | 5.1 |
| quis, cum iudicii accepti tempore possideret, postea sine dolo malo possidere desierit, ab- | |
| solui eum oportet: quamuis sit, inquit Pomponius, quod ei imputetur, cur non statim re- | |
| stituit, sed passus est secum litem contestari. Idem scribit, si quis litis contestatae tempore | 6.1 |
| possederit, deinde desierit possidere, mox coeperit siue ex eadem causa siue ex alia, con- | |
| demnari eum oportere, nisi restituat. Ibidem non male Pomponius iungit eius, qui ad ex- | 7.1 |
| hibendum egit, utroque tempore interfuisse oportere rem ei restitui, hoc est et quo lis | |
| contestatur et quo fit condemnatio: et ita Labeoni placet. | |
| Iulianus libro nono digestorum. Si ad exhibendum actum est cum eo, qui | 8.pr.1 |
| neque possidebat neque dolo malo fecerat quo minus possideret, deinde eo defuncto heres | |
| eius possidet rem, exhibere eam cogendus erit. nam si fundum uel hominem petiero et | |
| heres ex eadem causa possidere coeperit, restituere cogitur. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Iulianus scribit: si quis homi- | 9.pr.1 |
| nem quem possidebat occiderit siue ad alium transtulerit possessionem siue ita rem cor- | |
| ruperit ne haberi possit, ad exhibendum tenebitur, quia dolo fecit quo minus possideret. | |
| proinde et si uinum uel oleum uel quid aliud effuderit uel confregerit, ad exhibendum | |
| tenebitur. Glans ex arbore tua in fundum meum decidit, eam ego immisso pecore | 1.1 |
| depasco: qua actione possum teneri? Pomponius scribit competere actionem ad exhiben- | |
| dum, si dolo pecus immissi, ut glandem comederet: nam et si glans extaret nec patieris | |
| me tollere, ad exhibendum teneberis, quemadmodum si materiam meam delatam in agrum | |
| suum quis auferre non pateretur. et placet nobis Pomponii sententia, siue glans extet siue | 5 |
| consumpta sit. sed si extet, etiam interdicto de glande legenda, ut mihi tertio quoque die | |
| legendae glandis facultas esset, uti potero, si damni infecti cauero. Si quis rem fecit | 2.1 |
| ad alium peruenire, uidetur dolo fecisse quo minus possideat, si modo hoc dolose fecerit. | |
| Sed si quis rem deteriorem exhibuerit, aeque ad exhibendum eum teneri Sabinus ait. sed | 3.1 |
| hoc ibi utique uerum est, si dolo malo in aliud corpus res sit translata, ueluti si ex scypho | |
| massa facta sit: quamquam enim massam exhibeat, ad exhibendum tenebitur, nam mutata | |
| forma prope interemit substantiam rei. Marcellus scribit, si tibi decem nomismata sint sub | 4.1 |
| condicione legata et mihi decem usu<s> fructus pure, deinde heres pendente condicione non | |
| exacta cautione decem fructuario soluerit, ad exhibendum eum actione teneri, quasi dolo | |
| fecerit quo minus possideret: dolus autem in eo est, quod cautionem exigere supersedit a | |
| fructuario effectumque, ut legatum tuum euanescere<t>, cum iam nummos uindicare non | 5 |
| possis. ita demum autem locum habebit ad exhibendum actio, si condicio extiterit legati. | |
| potuisti tamen tibi prospicere stipulatione legatorum et, si prospexisti, non erit tibi neces- | |
| saria ad exhibendum actio. si tamen ignarus legati tui a fructuario satis non exegit, dicit | |
| Marcellus cessare ad exhibendum, scilicet quia nullus dolus est: succurrendum tamen lega- | |
| tario in factum aduersus fructuarium actione ait. Quantum autem ad hanc actionem at- | 5.1 |
| tinet, exhibere est in eadem causa praestare, in qua fuit, cum iudicium acciperetur, ut quis | |
| copiam rei habens possit exsequi actione quam destinauit in nullo casu quam intendit laesa, | |
| quamuis non de restituendo, sed de exhibendo agatur. Proinde si post litem contestatam | 6.1 |
| usucaptum exhibeat, non uidetur exhibuisse, cum petitor intentionem suam perdiderit, et | |
| ideo absolui eum non oportere, nisi paratus sit repetita die intentionem suscipere, ita ut | |
| fructus secundum legem aestimentur. Quia tamen causa petitori in hac actione restituitur, | 7.1 |
| Sabinus putauit partum quoque restituendum, siue praegnas fuerit mulier siue postea con- | |
| ceperit: quam sententiam et Pomponius probat. Praeterea utilitates, si quae amissae sunt | 8.1 |
| ob hoc quod non exhibetur uel tardius quid exhibetur, aestimandae a iudice sunt: et ideo | |
| Neratius ait utilitatem actoris uenire in aestimationem, non quanti res sit, quae utilitas, | |
| inquit, interdum minoris erit quam res erit. | |
| Paulus libro uicensimo sexto ad edictum. Si optione intra certum tempus | 10.pr.1 |
| data iudicium in id tempus extractum est, quo frustra exhibetur, utilitas petitoris conser- | |
| uetur: quod si per heredem non stetit quo minus exhiberet tempore iudicii accipiendi, | |
| absoluendus est heres. | |
| Ulpianus libro uicensimo quarto ad edictum. Sed et si hereditas amissa sit | 11.pr.1 |
| ob hoc, quod seruus non exhibeatur, aequissimum est aestimari officio iudicis damnum | |
| hereditatis. Quo autem loco exhiberi rem oporteat uel cuius sumptibus, uideamus. et Labeo | 1.1 |
| ait ibi exhibendum, ubi fuerit cum lis contestaretur, periculo et inpendiis actoris perferen- | |
| dam perducendamue eo loci ubi actum sit. pascere plane seruum uestire curare possesso- | |
| rem oportere ait. ego autem arbitror interdum etiam haec actorem agnoscere oportere, si | |
| forte ipse seruus ex operis uel artificio suo solebat se exhibere, nunc uero cogitur uacare. | 5 |
| proinde et si apud officium fuerit depositus exhibendus, cibaria debebit adgnoscere qui | |
| exhiberi desiderauit, si non solebat possessor seruum pascere: nam si solebat, sicuti pascit, | |
| ita et cibaria potest non recusare. interdum tamen eo loci exhibere debet suis sumptibus, | |
| si forte proponas data opera eum in locum abditum res contulisse, ut actori incommodior | |
| esset exhibitio: nam in hunc casum suis sumptibus et periculo debebit exhibere in eum | 10 |
| locum ubi agatur, ne ei calliditas sua prosit. Si de pluribus rebus quis conueniatur et litis | 2.1 |
| contestatae tempore omnes possedit, licet postea quasdam desierit quamuis sine dolo malo | |
| possidere, damnandum, nisi exhibeat eas quas potest. | |
| Paulus libro uicensimo sexto ad edictum. De eo exhibendo, quem quis in | 12.pr.1 |
| libertatem uindicare uelit, huic actioni locus esse potest. Et filius familias ea actione te- | 1.1 |
| netur, si facultatem rei exhibendae habet. Saepius ad exhibendum agenti, si ex eadem | 2.1 |
| causa agat, obstaturam exceptionem Iulianus ait: nouam autem causam interuenire, si is, | |
| qui uindicandi gratia egisset, post acceptum iudicium eam ab aliquo accepit, et ideo ex- | |
| ceptionem ei non officere. item si ei, qui furti acturus ad exhibendum egisset, iterum fur- | |
| tum factum sit. denique si quis optandi gratia ad exhibendum egisset et post litem con- | 5 |
| testatam alterius testamento optio data sit, ad exhibendum agere potest. Si quis ex uuis | 3.1 |
| meis mustum fecerit uel ex oliuis oleum uel ex lana uestimenta, cum sciret haec aliena | |
| esse, utriusque nomine ad exhibendum actione tenebitur, quia quod ex re nostra fit nostrum | |
| esse uerius est. Si post iudicium acceptum homo mortuus sit, quamuis sine dolo malo et | 4.1 |
| culpa possessoris, tamen interdum tanti damnandus est, quanti actoris interfuerit per eum | |
| non effectum, quo minus tunc cum iudicium acciperetur homo exhiberetur: tanto magis si | |
| apparebit eo casu mortuum esse, qui non incidisset, si tum exhibitus fuisset. Si iusta ex | 5.1 |
| causa statim exhiberi res non possit, iussu iudicis cauere debebit se illo die exhibiturum. | |
| Heres non quasi heres, sed suo nomine hac actione uti potest: item heres possessoris suo | 6.1 |
| nomine tenetur: igitur non procedit quaerere, an heredi et in heredem danda sit. plane | |
| ex dolo defuncti danda est in heredem haec actio, si locupletior hereditas eo nomine facta | |
| sit, ueluti quod pretium rei consecutus sit. | |
| Gaius libro ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si liber | 13.pr.1 |
| homo detineri ab aliquo dicatur, interdictum aduersus eum, qui detinere dicitur, de ex- | |
| hibendo eo potest quis habere: nam ad exhibendum actio in eam rem inutilis uidetur, quia | |
| haec actio ei creditur competere, cuius pecu<n>ia<ri>ter interest. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Si uir nummos ab uxor<e> sibi | 14.pr.1 |
| donatos, sciens suos factos non esse, pro re empta dederit, dolo malo fecit quo minus pos- | |
| sideat et ideo ad exhibendum actione tenetur. | |
| Idem libro octauo decimo ad Sabinum. Thensaurus meus in tuo fundo est | 15.pr.1 |
| nec eum pateris me effodere: cum eum loco non moueris, furti quidem aut ad exhibendum | |
| eo nomine agere recte non posse me Labeo ait, quia neque possideres eum neque dolo | |
| feceris quo minus possideres, utpote cum fieri possit, ut nescias eum thensaurum in tuo | |
| fundo esse. non esse autem iniquum iuranti mihi non calumniae causa id postulare uel | 5 |
| interdictum uel iudicium ita dari, ut, si per me non stetit, quo minus damni infecti tibi | |
| operis nomine caueatur, ne uim facias mihi, quo minus eum thensaurum effodiam tollam | |
| exportem. quod si etiam furtiuus iste thensaurus est, etiam furti agi potest. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Cum seruus tenet aliquid, dominus ad | 16.pr.1 |
| exhibendum suo nomine tenetur: si autem seruus citra scientiam domini dolo fecit quo | |
| minus habeat, uel furti actio uel de dolo malo noxalis serui nomine danda est, ad exhiben- | |
| dum autem utilis nulla constituenda est. | |
| Ulpianus libro nono de omnibus tribunalibus. Si quis hominem debilitatum | 17.pr.1 |
| exhibeat uel eluscatum, ad exhibendum quidem absolui debet: exhi<b>uit enim et nihil im- | |
| pedit directam actionem talis exhibito: poterit tamen agere actor ex lege Aquilia de hoc | |
| damno. | |
| Idem libro sexto opinionum. Solutione chirographo inani facto et pignoribus | 18.pr.1 |
| liberatis nihilo minus creditor, ut instrumenta ad eum contractum pertinentia ab | |
| alio quam | |
| debitore exhibeantur, agere potest. | |
| Paulus libro quarto epitomarum Alfeni. Ad exhibendum possunt agere omnes | 19.pr.1 |
| quorum interest. sed quidam consuluit, an possit efficere haec actio, ut rationes aduersarii | |
| sibi exhiberentur, quas exhiberi magni eius interesset. respondit non oportere ius ciuile | |
| calumniari neque uerba captari, sed qua mente quid diceretur, animaduertere conuenire. | |
| nam illa ratione etiam studiosum alicuius doctrinae posse dicere sua interesse illos aut illos | 5 |
| libros sibi exhiberi, quia, si essent exhibiti, cum eos legisset, doctior et melior futurus esset. | |
| Ulpianus libro secundo regularum. Quaestionis habendae causa ad exhiben- | 20.pr.1 |
| dum agitur ex delictis seruorum ad uindicandos conscios suos. |