| COMMUNI DIUIDUNDO | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Communi diuidundo iudicium ideo | 10.3.1.pr.1 |
| necessarium fuit, quod pro socio actio magis ad personal<e>s inuicem praestationes pertinet | |
| quam ad communium rerum diuisionem. denique cessat communi diuidundo iudicium, si | |
| res communis non sit. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale, Nihil autem interest, cum socie- | 2.pr.1 |
| tate an sine societate res inter aliquos communis sit: nam utroque casu locus est communi | |
| diuidundo iudicio. cum societate res communis est ueluti inter eos, qui pariter eandem | |
| rem emerunt: sine societate communis est ueluti inter eos, quibus eadem res testamento | |
| legata est. In tribus duplicibus iudiciis familiae erciscundae, communi diuidundo, finium | 1.1 |
| regundorum quaeritur, quis actor intellegatur, quia par causa omnium uidetur: sed magis | |
| placuit eum uideri actorem, qui ad iudicium prouocasset. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. In communi diuidundo iudicio nihil | 3.pr.1 |
| peruenit ultra diuisionem rerum ipsarum quae communes sint et si quid in his damni da- | |
| tum factumue est siue quid eo nomine aut abest alicui sociorum aut ad eum peruenit ex | |
| re communi. Si quid ipsi sine dolo malo inter se pepigerunt, id in primis et familiae er- | 1.1 |
| ciscundae et communi diuidundo iudex seruare debet. | |
| Idem libro nono decimo ad edictum. Per hoc iudicium corporalium rerum fit | 4.pr.1 |
| diuisio, quarum rerum dominium habemus, non etiam hereditatis. De puteo quaeritur an | 1.1 |
| communi diuidundo iudicio agi possit: et ait Mela ita demum posse, si solum eius com- | |
| mune sit. Hoc iudicium bonae fidei est: quare si una res indiuisa relicta sit, ualebit utique | 2.1 |
| et ceterarum diuisio et poterit iterum communi diuidundo agi de ea quae indiuisa mansit. | |
| Sicut autem ipsius rei diuisio uenit in communi diuidundo iudicio, ita etiam praestationes | 3.1 |
| ueniunt: et ideo si quis impensas fecerit, consequatur. sed si non cum ipso socio agat, | |
| sed cum herede socii, Labeo recte existimat impensas et fructus a defuncto perceptos | |
| uenire. plane fructus ante percept<i>, quam res communis esset, uel sumptus ante facti in | |
| communi diuidundo iudicium non ueniunt. Eapropter scribit Iulianus, si missi in posses- | 4.1 |
| sionem damni infecti simus et ante, quam possidere iuberemur, ego insulam fulsero, sumptum | |
| istum communi diuidundo iudicio consequi me non posse. | |
| Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem. Sed si res non defenderetur et | 5.pr.1 |
| ideo iussi sumus a praetore eas aedes possidere et ex hoc dominium earum nancisceremur, | |
| respondit Proculus communi diuidundo iudicio partem eius impensae me seruaturum esse. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Si quis putans sibi cum Titio fun- | 6.pr.1 |
| dum communem esse fructus perceperit uel sumptum fecerit, cum esset cum alio communis, | |
| agi poterit utili communi diuidundo iudicio. Quare et si fundum Titius alienauerit, licet | 1.1 |
| hic communi diuidundo iudicio locus non sit, quia a communione discessum est, utili tamen | |
| locum futurum, quod datur de praestationibus, quotiens communis esse desiit. Siue autem | 2.1 |
| locando fundum communem siue colendo de fundo communi quid socius consecutus sit, | |
| communi diuidundo iudicio tenebitur, et si quidem communi nomine id fecit, neque lucrum | |
| neque damnum sentire eum oportet, si uero non communi nomine, sed ut lucretur solus, | |
| magis esse oportet, <ut> damnum ad ipsum respiciat. hoc autem ideo praestat communi diui- | 5 |
| dundo iudicio, quia uidetur partem suam non potuisse expedite locare. ceterum non alias | |
| communi diuidundo iudicio locus erit, ut et Papinianus scribit, nisi id demum gessit, sine | |
| quo partem suam recte administrare non potuit: alioquin si potuit, habet negotiorum gesto- | |
| rum actionem eaque tenetur. Si quid post acceptum communi diuidundo iudicium fuerit | 3.1 |
| impensum, Nerua recte existimat etiam hoc uenire. Sed et partum uenire Sabinus et Ati- | 4.1 |
| licinus responderunt. Sed et accessionem et decessionem hoc iudicium accipere idem | 5.1 |
| existimauerunt. Si quis in communem locum mortuum intulerit, an religiosum | 6.1 |
| fecerit uidendum. et sane ius quidem inferendi in sepulchrum unicuique in solidum com- | |
| petit, locum autem purum alter non potest facere religiosum. Trebatius autem et Labeo | |
| quamquam putant non esse locum religiosum factum, tamen putant in factum agendum. | |
| Si damni infecti in solidum pro aedibus caueris, Labeo ait communi diuidundo iudicium | 7.1 |
| tibi non esse, cum necesse tibi non fuerit in solidum cauere, sed sufficere pro parte tua: | |
| quae sententia uera est. Si fundus communis nobis sit, sed pignori datus a me, uenit qui- | 8.1 |
| dem in communi diuidundo iudicio, sed ius pignoris creditori manebit, etiamsi adiudicatus | |
| fuerit: nam et si pars socio tradita fuisset, integrum maneret. arbitrum autem communi | |
| diuidundo hoc minoris partem aestimare debere, quod ex pacto uendere eam rem creditor | |
| potest, Iulianus ait. Idem Iulianus scribit, si is, cum quo seruum communem habebam, | 9.1 |
| partem suam mihi pignori dederit et communi diuidundo agere coeperit, pigneraticia ex- | |
| ceptione eum summoueri debere: sed si exceptione usus non fuero, officium iudicis erit, | |
| ut, cum debitori totum hominem adiudicauerit, partis aestimatione eum condemnet, manere | |
| enim integrum ius pignoris: quod si adiudicauerit iudex mihi, tanti dumtaxat me condemnet, | 5 |
| quanto pluris pignus sit quam pecunia credita, et debitorem a me iubeat liberari. Officio | 10.1 |
| iudicis etiam talis adiudicatio fieri potest, ut alteri fundum, alteri usum fructum adiudicet. | |
| Cetera eadem sunt, quae in familiae erciscundae iudicio tractauimus. | 11.1 |
| Urseius ait, cum in | 12.1 |
| communi aedificio uicinus nuntiauit ne quid operis fieret, si unus ex sociis ex hac causa | |
| damnatus fuisset, posse eam poenam a socio pro parte seruare: Iulianus autem recte notat | |
| ita demum hoc uerum esse, si interfuit aedium hoc fieri. | |
| Idem libro uicensimo ad edictum. Communi diuidundo iudicium locum habet | 7.pr.1 |
| et in uectigali agro. uectigalis ager an regionibus diuidi possit, uidendum: magis autem | |
| debet iudex abstinere huiusmodi diuisione: alioquin praestatio uectigalis confundetur. Ne- | 1.1 |
| ratius scribit arbitrum, si regionibus fundum non uectigalem diuisum duobus adiudicauerit, | |
| posse quasi in duobus fundis seruitutem imponere. Qui in rem Publicianam habent, etiam | 2.1 |
| communi diuidundo iudicium possunt exercere. Ex quibusdam autem causis uindicatio | 3.1 |
| cessat, si tamen iusta causa est possidendi, utile communi diuidundo competit, ut puta si | |
| ex causa indebiti soluti res possideatur. Inter praedones autem hoc iudicium locum non | 4.1 |
| habet, nec si precario possideant locum habebit nec si clam, quia iniusta est possessio | |
| ista, precaria uero iusta quidem, sed quae non pergat ad iudicii uigorem. Iulianus scribit, | 5.1 |
| si alter possessor prouocet, alter dicat eum ui possidere, non debere hoc iudicium dari nec | |
| post annum quidem, quia placuit etiam post annum in eum qui ui deiecit interdictum reddi. | |
| et si precario, inquit, dicat eum possidere, adhuc cessabit hoc iudicium, quia et de precario | |
| interdictum datur. sed et si clam dicatur possidere qui prouocat, dicendum esse ait cessare | 5 |
| hoc iudicium: nam de clandestina possessione competere interdictum inquit. Si duo sint | 6.1 |
| qui rem pignori acceperunt, aequissimum esse utile communi diuidundo iudicium dari. Sed | 7.1 |
| et si de usu fructu sit inter duos controuersia, dari debet. Item si duo a praetore missi | 8.1 |
| sint in possessionem legatorum: est enim iusta causa possidendi custodiae gratia. ergo et | |
| si duo uentres, idem erit dicendum: quod habet rationem. Plane si iam damni infecti | 9.1 |
| missus iussus sit possidere, non erit huic utili iudicio locus, cum uindicationem habere | |
| possit. Cum de usu fructu communi diuidundo iudicium agitur, iudex officium suum ita | 10.1 |
| diriget, ut uel regionibus eis uti frui permittat: uel locet usum fructum uni ex illis: uel | |
| tertiae personae, ut hi pensiones sine ulla controuersia percipiant: uel si res mobiles sint, | |
| etiam sic poterit, ut inter eos conueniat caueantque per tempora se usuros et fruituros, | |
| hoc est ut apud singulos mutua uice certo tempore sit usus fructus. Neque colonis neque | 11.1 |
| eis qui depositum susceperunt hoc iudicium competit, quamuis naturaliter possideant. Inter | 12.1 |
| eos, qui pignori acceperunt, talis diuisio fieri debet, ut non uero pretio aestimetur pars, | |
| sed in tantum dumtaxat, quantum pro ea parte debetur, et adsignetur quidem pignus uni | |
| ex creditoribus, licentia tamen non denegetur debitori debitum offer<r>e et pignus suum luere. | |
| idemque dicitur et si possessor pignoris litis aestimationem pigneraticiam in rem agenti | 5 |
| offerat. Si debitor communis praedii partem pignori dedit et a domino alterius partis pro- | 13.1 |
| uocatus creditor eius aut ab alio creditore alterius debitoris licendo superauit et debitor | |
| eius cui res fuit adiudicata uelit partem suam praedii reciperare soluto eo quod ipse debuit: | |
| eleganter dicitur non esse audiendum, nisi et eam partem paratus sit reciperare, quam | |
| creditor per adiudicationem emit. nam et si partem uendideris rei et prius, quam traderes | 5 |
| emptori, communi diuidundo iudicio prouocatus fueris aliaque pars tibi adiudicata sit, con- | |
| sequenter dicitur ex empto agi non posse, nisi totam rem suscipere fuerit paratus, quia | |
| haec pars beneficio alterius uenditori accessit: quin immo etiam ex uendito posse conueniri | |
| emptorem, ut recipiat totum: solum illud spectandum erit, num forte fraus aliqua uenditoris | |
| interuenit. sed et si distracta parte cesserit uictus licitatione uenditor, aeque, pretium ut | 10 |
| restituat, ex empto tenebitur. haec eadem et in mandato ceterisque huius generis iudiciis | |
| seruantur. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Et si non omnes, qui rem com- | 8.pr.1 |
| munem habent, sed certi ex his diuidere desiderant, hoc iudicium inter eos accipi potest. | |
| si incertum sit, an lex Falcidia locum habeat inter legatarium et heredem, communi diui- | 1.1 |
| dundo agi potest aut incertae partis uindicatio datur. similiter fit et si peculium legatum | |
| sit, quia in quantum res peculiares deminuit id quod domino debetur, incertum est. Uenit | 2.1 |
| in communi diuidundo iudicium etiam si quis rem communem deteriorem fecerit, forte | |
| seruum uulnerando aut animum eius corrumpendo aut arbores ex fundo excidendo. Si | 3.1 |
| communis serui gratia noxae nomine plus praestiterit, aestimabitur seruus et eius partem | |
| consequetur. Item si unus in solidum de peculio conuentus et damnatus sit, est cum socio | 4.1 |
| communi diuidundo actio, ut partem peculii consequatur. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Sed postquam socius serui communis | 9.pr.1 |
| nomine de peculio in solidum damnatus esset, si apud socium res peculiares intercidant, | |
| nihilo minus utile erit iudicium communi diuidundo ad reciperandam partem pecuniae: | |
| alioquin iniquum fore, si tota ea res ad damnum eius qui iudicium acceperit pertineat, | |
| cum utriusque domini periculum in rebus peculiaribus esse debeat. nam et eum, qui man- | 5 |
| datu domini defensionem serui suscepit, omne quod bona fide praestiterit seruaturum, | |
| quamuis peculium postea interciderit. haec ita, si neutrius culpa interuenerit: etenim do- | |
| minum, cum quo de peculio agitur, si paratus sit rebus peculiaribus petitori cedere, ex | |
| causa audiendum putauit, scilicet si sine dolo malo et frustratione id faciat. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Item quamuis legis Aquiliae | 10.pr.1 |
| actio in heredem non competat, tamen hoc iudicio heres socii praestet, si quid defunctus | |
| in re communi admisit, quo nomine legis Aquiliae actio nascitur. Si usus tantum noster | 1.1 |
| sit, qui neque uenire neque locari potest, quemadmodum diuisio potest fieri in communi | |
| diuidundo iudicio, uideamus. sed praetor interueniet et rem emendabit, ut, si iudex alteri | |
| usum adiudicauerit non uideatur alter qui mercedem accipit non uti, quasi plus faciat qui | |
| uidetur f<r>ui, quia hoc propter necessitatem fit. In communi diuidundo iudicio iusto pretio | 2.1 |
| rem aestimare debebit iudex et de euictione quoque cauendum erit. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. In summa admonendi sumus, | 11.pr.1 |
| quod, si post interitum rei communis is, cui aliquid ex communione praestari oportet, eo | |
| nomine agere uelit, communi diuidundo iudicium utile datur: ueluti si actor impensas ali- | |
| quas in rem communem fecit, siue socius eius solus aliquid ex ea re lucratus est, uelut | |
| operas serui mercedesue, hoc iudicio eorum omnium ratio habetur. | 5 |
| Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Si aedes communes sint | 12.pr.1 |
| aut paries communis et eum reficere uel demolire uel in eum im<m>ittere quid opus sit, com- | |
| muni diuidundo iudicio erit agendum, aut interdicto uti possidetis experimur. | |
| Idem libro septuagensimo quinto ad edictum. In iudicium communi diuidundo | 13.pr.1 |
| omnes res ueniunt, nisi si quid fuerit ex communi consensu exceptum nominatim, ne ueniat. | |
| Paulus libro tertio ad Plautium. In hoc iudicium hoc uenit, quod communi | 14.pr.1 |
| nomine actum est aut agi debuit ab eo, qui scit se socium habere. Impendia autem, quae | 1.1 |
| dum proprium meum fundum existimo feci, quae scilicet, si uindicaretur fundi pars, per | |
| exceptionem doli retinere possem, an etiam, si communi diuidundo iudicio mecum agetur, | |
| aequitate ipsius iudicii retinere possim, considerandum est. quod quidem magis puto, quia | |
| bonae fidei iudicium est communi diuidundo: sed hoc ita, si mecum agatur. ceterum si | 5 |
| alienauero partem meam, non erit unde retinere possim. sed is, qui a me emerit, an re- | |
| tinere possit, uidendum est: nam et si uindicaretur ab eo pars, impendiorum nomine, quae | |
| ego fecissem, ita ut ego poterat retentionem facere: et uerius est, ut et in hac specie ex- | |
| pensae retineantur. quae cum ita sint, rectissime dicitur etiam impendiorum nomine utile | |
| iudicium dari debere mihi in socium etiam manente rei communione. diuersum est enim, | 10 |
| cum quasi in rem meam inpendo, quae sit aliena aut communis: hoc enim casu, ubi quasi | |
| in rem meam impendo, tantum retentionem habeo, quia neminem mihi obligare uolui. at | |
| cum puto rem Titii esse, quae sit Maeuii, aut esse mihi communem cum alio quam est, id | |
| ago, ut alium mihi obligem, et sicut negotiorum gestorum actio datur aduersus eum cuius | |
| negotia curaui, cum putarem alterius ea esse, ita et in proposito. igitur et si abalienauero | 15 |
| praedium, quia in ea causa fuit, ut mihi actio dari deberet, danda mihi erit, ut Iulianus | |
| quoque scribit, negotiorum gestorum actio. Si conueniat, ne omnino diuisio fiat, huius- | 2.1 |
| modi pactum nullas uires habere manifestissimum est. sin autem intra certum tempus, | |
| quod etiam ipsius rei qualitati prodest, ualet. Si inter socios conuenisset, ne intra certum | 3.1 |
| tempus societas diuideretur, quin uendere liceat ei, qui tali conuentione tenetur, non est | |
| dubium: quare emptor quoque communi diuidundo agendo eadem exceptione summoue- | |
| bitur, qua auctor eius summoueretur. Si paciscatur socius, ne partem suam petat, effectu | 4.1 |
| tollitur societas. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. Si socius serui communis nomine conuentus | 15.pr.1 |
| et condemnatus sit, aget communi diuidundo et antequam praestet: nam et si noxali iudicio | |
| cum uno actum sit, statim aget cum socio, ut ei pars traderetur, cautionibus interpositis, | |
| ut, si non dederit, redd<a>t. | |
| Idem libro sexto ad Plautium. Cum socii diuidunt societatem, de eo, quod | 16.pr.1 |
| sub condicione deberetur, cautiones interuenire solent. | |
| Modestinus libro nono regularum. Qui coheredes habet, si fundum pignori | 17.pr.1 |
| datum a testatore suo comparauerit a creditore, non debet a coheredibus iudicio communi | |
| diuidundo conueniri. | |
| Iauolenus libro secundo epistularum. Ut fundus hereditarius fundo non | 18.pr.1 |
| hereditario seruiat, arbiter disponere non potest, quia ultra id quod in iudicium deductum | |
| est excedere potestas iudicis non potest. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Arbor quae in confinio nata est, item lapis | 19.pr.1 |
| qui per utrumque fundum extenditur quamdiu cohaeret fundo, e regione cuiusque finium | |
| utriusque sunt nec in communi diuidundo iudicium ueniunt: sed cum aut lapis exemptus | |
| aut arbor eruta uel succisa est, communis pro indiuiso fiet et ueniet in communi diuidundo | |
| iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur. qua re duabus massis duo- | 5 |
| rum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie sepa- | |
| ratum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii. De uestibulo | 1.1 |
| communi binarum aedium arbiter communi diuidundo inuito utrolibet dari non debet, quia | |
| qui de uestibulo liceri cogatur, necesse habeat interdum totarum aedium pretium facere, | |
| si alias aditum non habeat. Si per eundem locum uia nobis debeatur et in eam impensa | 2.1 |
| facta sit, durius ait Pomponius communi diuidundo uel pro socio agi posse: quae enim | |
| communio iuris separatim intellegi potest? sed negotiorum gestorum agendum. Iudex | 3.1 |
| communi diuidundo, item familiae erciscundae de seruo qui in fuga est iubere debet liceri | |
| eos inter quos iudex est et tunc eum adiudicare, penes quem licitatio remansit: nec erit | |
| periculum, ne ex senatus consulto poena legis Fabiae committatur. Aquarum iter in iudi- | 4.1 |
| cium communi diuidundo non uenire Labeo ait: nam aut ipsius fundi est et ideo in iudi- | |
| cium non uenit, aut separatum a fundo, diuisum tamen aut mensura aut temporibus. sed | |
| possunt iura interdum et separata a fundo esse et nec mensura nec temporibus diuisa, | |
| ueluti cum is cuius fuerunt plures heredes reliquit: quod cum accidit, consentaneum est | 5 |
| et ea in arbitrio familiae erciscundae uenire, nec uidere inquit Pomponius, quare minus | |
| in communi diuidundo quam familiae erciscundae iudicium uen<iant>. igitur in huiusmodi | |
| speciebus etiam in communi diuidundo iudicio uenit, ut praefata iura aut mensura aut | |
| temporibus diuidantur. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Si is, cum quo fundum com- | 20.pr.1 |
| munem habes, ad delictum non respondit et ob id motu iudicis uilla diruta est aut arbusta | |
| succisa sunt, praestabitur tibi detrimentum iudicio communi diuidundo: quidquid enim culpa | |
| socii amissum est, eo iudicio continetur. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Iudicem in praediis diuidundis | 21.pr.1 |
| quod omnibus utilissimum est uel quod malint litigatores sequi conuenit. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si meo et uicini nomine | 22.pr.1 |
| parietem aedificem uel repetiturus ab eo pro parte impensam uel donationis gratia, com- | |
| munis fiet paries. | |
| Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum. Si conuenerit inter te et | 23.pr.1 |
| socium tuum, ut alternis annis fructum perciperetis, et non patiatur te socius tui anni | |
| fructum percipere, uidendum, utrum ex conducto sit actio an uero communi diuidundo. | |
| eadem quaestio est et si socius, qui conuenerat, ut alternis annis frueretur, pecus immisit | |
| et effecit, ut futuri anni fructus, quos socium percipere oportuit, corrumperentur. et puto | 5 |
| magis communi diuidundo iudicium quam ex conducto locum habere (quae enim locatio | |
| est, <c>um merces non intercesserit?) aut certe actionem incerti ciuilem reddendam. | |
| Iulianus libro octauo digestorum. Communis seruus si ex re alterius do- | 24.pr.1 |
| minorum adquisierit, nihilo minus commune id erit: sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, | |
| communi diuidundo iudicio eam summam percipere potest, quia fidei bonae conuenit, ut | |
| unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius seruus adquisierit. Cum agere tecum | 1.1 |
| communi diuidundo uellem, partem tuam Titio tradidisti mutandi iudicii causa: teneris mihi | |
| praetoria actione, quod fecisses, ne tecum communi diuidundo ageretur. | |
| Idem libro duodecimo digestorum. Si Stichus communis meus et tuus seruus | 25.pr.1 |
| habuerit Pamphilum uicarium aureorum decem et mecum actum de peculio fuerit con- | |
| demnatusque decem praestitero: quamuis postea Pamphilus decesserit, nihilo minus actione | |
| communi diuidundo uel pro socio quinque milia praestare debebis, quia te hoc aere alieno | |
| liberaui. longe magis consequar, si Stichus post mortem Pamphili alium uicarium adquisierat. | 5 |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum. Communis seruus cum apud al- | 26.pr.1 |
| terum esset, crus fregit in opere: quaerebatur, alter dominus quid cum eo, penes quem | |
| fuisset, ageret. respondi, si quid culpa illius magis quam casu res communis damni cepisset, | |
| per arbitrum communi diuidundo posse reciperar<i>. | |
| Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. De communi seruo unus | 27.pr.1 |
| ex sociis quaestionem habere nisi communis negotii causa iure non potest. | |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Sabinus <ait> in re communi | 28.pr.1 |
| neminem dominorum iure facere quicquam inuito altero posse. unde manifestum est | |
| prohibendi ius esse: in re enim pari potiorem causam esse prohibentis constat. sed etsi | |
| in communi prohiberi socius a socio ne quid faciat potest, ut tamen factum opus tollat, | |
| cogi non potest, si, cum prohibere poterat, hoc praetermisit: et ideo per communi diui- | 5 |
| dundo actionem damnum sarciri poterit. sin autem facienti consensit, nec pro damno habet | |
| actionem. quod si quid absente socio ad laesionem eius fecit, tunc etiam tollere cogitur. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Si quis, cum existimauerit fundum com- | 29.pr.1 |
| munem sibi cum Maeuio esse, quem cum Titio communem habebat, impendisset, recte di- | |
| citur etiam communi diuidundo iudicium ei sufficere: hoc enim est, si sciam rem com- | |
| munem esse, ignorem autem cuius socii: neque enim negotia socii gero, sed propriam rem | |
| tueor et magis ex re, in quam impenditur, quam ex persona socii actio nascitur. denique | 5 |
| ea actione pupillum teneri dicimus, ut impendia restituat officio iudicis. diuersa causa est | |
| eius, qui putat se in rem propriam impendere, cum sit communis: huic enim nec communi | |
| diuidundo iudicium competit nec utile dandum est. ille enim qui scit rem esse communem | |
| uel aliena negotia eo animo gerit, ut aliquem sibi obliget, et in persona labitur. Pomponius | 1.1 |
| scripsit posci iudicem posse a quolibet sociorum: sed etiamsi unus ex sociis mutus erit, | |
| recte cum eo communi diuidundo agi. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Communi diuidundo iudicio recte agi, | 30.pr.1 |
| siue neuter possideat siue alter sociorum fundum non possideat. | |
| Paulus libro quinto decimo responsorum. Bina mancipia, quae ex heredi- | 31.pr.1 |
| tate paterna iussu praetoris pupillis ministerii causa reseruata essent, diuisa non uideri, sed | |
| <omnium> communia permansisse. |