| FAMILIAE ERCISCUNDAE | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Haec actio proficiscitur e lege | 10.2.1.pr.1 |
| duodecim tabularum: namque coheredibus uolentibus a communione discedere necessarium | |
| uidebatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur. Quae | 1.1 |
| quidem actio nihilo minus ei quoque ipso iure competit, qui suam partem non possidet: | |
| sed si is qui possidet neget eum sibi coheredem esse, potest eum excludere per hanc ex- | |
| ceptionem 'si in ea re, qua de agitur, praeiudicium hereditati non fiat'. quod si possideat | |
| eam partem, licet negetur esse coheres, non nocet talis exceptio: quo fit, ut eo casu ipse | 5 |
| iudex, apud quem hoc iudicium agitur, cognoscat, an coheres sit: nisi enim coheres sit, | |
| neque adiudicari quicquam ei oportet neque aduersarius ei condemnandus est. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Per familiae erciscundae actionem | 2.pr.1 |
| diuiditur hereditas, siue ex testamento siue ab intestato, siue ex lege duodecim tabularum | |
| siue ex aliqua lege deferatur hereditas uel ex senatus consulto uel etiam constitutione: et | |
| generaliter eorum dumtaxat diuidi hereditas potest, quorum peti potest hereditas. Si quarta | 1.1 |
| ad aliquem ex constitutione diui Pii adrogatum deferatur, quia hic neque heres neque bo- | |
| norum possessor fit, utile erit familiae erciscundae iudicium necessarium: Item si filii | 2.1 |
| familias militis peculium sit. fort<i>us defendi potest hereditatem effectam per constitutiones, | |
| et ideo hoc iudicio locus erit. In familiae erciscundae iudicio unusquisque he- | 3.1 |
| redum et rei et actoris partes sustinet. Dubitandum autem non est, quin familiae erciscun- | 4.1 |
| dae iudicium et inter pauciores heredes ex pluribus accipi possit. In hoc iudicium etsi | 5.1 |
| nomina non ueniunt, tamen, si stipulationes interpositae fuerint de diuisione eorum, ut | |
| stetur ei et ut alter alteri mandet actiones procuratoremque eum in suam rem faciat, sta- | |
| bitur diuisioni. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Plane ad officium iudicis non- | 3.pr.1 |
| numquam pertinet, ut debita et credita singulis pro solido aliis alia adtribuat, quia saepe | |
| et solutio et exactio partium non minima incommoda habet. nec tamen scilicet haec ad- | |
| tributio illud efficit, ut quis solus totum debeat uel totum alicui soli debeatur, sed ut, | |
| siue agendum sit, partim suo partim procuratorio nomine agat, siue cum eo agatur, partim | 5 |
| suo partim procuratorio nomine conueniatur. nam licet libera potestas esse maneat credi- | |
| toribus cum singulis experiundi, tamen et his libera potestas est suo loco substituendi eos, | |
| in quos onera actionis officio iudicis translata sunt. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Ceterae itaque res praeter nomina | 4.pr.1 |
| ueniunt in hoc iudicium. sin autem nomen uni ex heredibus legatum sit, iudicio familiae | |
| erciscundae hoc heres consequitur. Mala medicamenta et uenena ueniunt quidem in iudi- | 1.1 |
| cium, sed iudex omnino interponere se in his non debet: boni enim et innocentis uiri of- | |
| ficio eum fungi oportet: tantundem debebit fecere et in libris improbatae lectionis, magicis | |
| forte uel his similibus. haec enim omnia protinus corrumpenda sunt. Sed et si quid ex | 2.1 |
| peculatu uel ex sacrilegio quaesitum erit uel ui aut latrocinio aut adgressura, hoc non di- | |
| uidetur. Sed et tabulas testamenti debebit aut apud eum, qui ex maiore parte heres est, | 3.1 |
| iubere manere aut in aede deponi. nam et Labeo scribit uendita hereditate tabulas testa- | |
| menti descriptas deponi oportere: heredem enim exemplum debere dare, tabulas uero authen- | |
| ticas ipsum retinere aut in aede deponere. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Si quae sunt cautiones heredi- | 5.pr.1 |
| tariae, eas iudex curare debet ut apud eum maneant, qui maiore ex parte heres sit, ceteri | |
| descriptum et recognitum faciant, cautione interposita, ut, cum res exegerit, ipsae exhi- | |
| beantur. si omnes isdem ex partibus heredes sint nec inter eos conueniat, apud quem | |
| potius esse debeant, sortiri eos oportet: aut ex consensu uel suffragio eligendus est amicus, | 5 |
| apud quem deponantur: uel in aede sacra deponi debent. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Nam ad licitationem rem deducere, | 6.pr.1 |
| ut qui licitatione uicit hic habeat instrumenta hereditaria, non placet neque mihi neque | |
| Pomponio. | |
| Uenuleius libro septimo stipulationum. Si heres unus, cum sub condicione | 7.pr.1 |
| adiectum coheredem aut apud <hostes> haberet, dixerit se heredem esse et actione expertus | |
| uicerit, deinde condicio heredis exstiterit uel postliminio redierit, an uictoriae commodum | |
| debeat cum eo communicare? nam indubitate iudicati actio ei in solidum competit. et | |
| electionem coheredi dandam, id est aut communicandam eam aut experiundi faciendam | 5 |
| potestatem huic, qui post uictoriam coheredis effectus sit heres aut reuersus sit in ciui- | |
| tatem. idemque obseruandum, si postea natus sit postumus. non enim his personis silen- | |
| tium imputari potest, cum ad hereditatem post uictoriam coheredis peruenerint. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Pomponius scribit, si uni ex here- | 8.pr.1 |
| dibus praelegatae fueri<n>t rationes, non prius ei tradendas, quam coheredes descripserint. | |
| nam et si seruus actor, inquit, fuerit legatus, non alias eum tradendum, quam rationes | |
| reddiderit. nos uidebimus, numquid et cautio sit interponenda, ut, quotiens desideratae | |
| fuerint rationes uel actor praelegatus, copia eorum fiat? plerumque enim authenticae ra- | 5 |
| tiones sunt necessariae actori ad instruenda ea, quae postea emergunt ad notitiam eius | |
| spectantia. et necessarium est cautionem ab eo super hoc coheredibus praestari. Idem | 1.1 |
| Pomponius ait columbas, quae emitti solent de columbario, uenire in familiae herciscundae | |
| iudicium, cum nostrae sint tamdiu, quamdiu consuetudinem habeant ad nos reuertendi: | |
| quare si quis eas adpraehendisset, furti nobis competit actio. idem et in apibus dicitur, | |
| quia in patrimonio nostro computantur. Sed et si quid de pecoribus nostris a bestia | 2.1 |
| ereptum sit, uenire in familiae erciscundae iudicium putat, si feram euaserit: nam magis | |
| esse, ut non desinat nostrum esse, inquit, quod a lupo eripitur uel alia bestia, tamdiu, | |
| quamdiu ab eo <non> fuerit consumptum. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Ueniunt in hoc iudicium res, quas | 9.pr.1 |
| heredes usuceperunt, cum defuncto traditae essent: hae quoque res, quae heredibus traditae | |
| sunt, cum defunctus emisset: | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. item praedia, quae nostri patri- | 10.pr.1 |
| monii sunt, sed et uectigalia uel superficiaria: nec minus hae quoque res, quas alienas | |
| defunctus bona fide possidet. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Partum quoque editum et post | 11.pr.1 |
| aditam hereditatem | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. et post litem contestatam Sabinus | 12.pr.1 |
| scribit in familiae erciscundae iudicium uenire et adiudicari posse. Idem erit et si seru<i>s | 1.1 |
| hereditari<i>s ab extraneo aliquid datum sit. Res, quae sub condicione legata est, interim | 2.1 |
| heredum est et ideo uenit in familiae erciscundae iudicium et adiudicari potest cum sua | |
| scilicet causa, ut existente condicione eximatur ab eo cui adiudicata est aut deficiente con- | |
| dicione ad eos reuertatur a quibus relicta est. idem et in statulibero dicitur, qui interi<m> | |
| est heredum, existente autem condicione ad libertatem perueniat. | 5 |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Alienationes enim post iudicium | 13.pr.1 |
| acceptum interdictae sunt dumtaxat uoluntariae, non quae uetustiorem causam et originem | |
| iuris habent necessariam. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Sed et si usucapio fuerit coepta | 14.pr.1 |
| ab eo, qui heres non erat, ante litem contestatam et postea impleta fuerit, rem de iudicio | |
| subducit. Usus fructus an in iudicium deducatur, quaeritur: ut puta si de- | 1.1 |
| ducto usu fructu fundus fuit ab heredibus legatus | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. uel si seruo hereditario usus | 15.pr.1 |
| fructus legatus sit: nec enim a personis discedere sine interitu sui potest. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Et puto officio iudicis contineri, | 16.pr.1 |
| ut, si uolent heredes a communione usus fructus discedere, morem eis <g>erat cautionibus | |
| interpositis. Iulianus ait, si alii fundum, alii usum fructum fundi iudex adiudicauerit, non | 1.1 |
| communicari usum fructum. Usus fructus et ex certo tempore et usque ad certum tempus | 2.1 |
| et alternis annis adiudicari potest. Id quod amnis fundo post litem contestatam alluit, | 3.1 |
| aeque uenit in hoc iudicium. Sed et si dolo uel culpa quid in usum fructum ab uno ex | 4.1 |
| heredibus factum sit, hoc quoque in iudicium uenire Pomponius ait: nam et omnia, quae | |
| quis in hereditate dolo aut culpa fecit, in iudicium familiae erciscundae ueniunt, sic tamen, | |
| si quasi heres fecerit. et ideo si uiuo testatore unus ex heredibus pecuniam sustulerit, in | |
| familiae erciscundae iudicium ea non uenit, quia tunc nondum heres erat: ubi autem quasi | 5 |
| heres fecit, etsi aliam praeterea quis actionem habeat, tamen teneri eum familiae er- | |
| ciscundae iudicio Iulianus scribit. Denique ait, si unus ex heredibus rationes hereditarias | 5.1 |
| deleuerit uel interleuerit, teneri quidem lege Aquilia, quasi corruperit: non minus autem | |
| etiam familiae erciscundae iudicio. Item si seruus hereditarius propriam rem heredum | 6.1 |
| unius subripuerit, Ofilius ait esse familiae erciscundae actionem et communi diuidundo | |
| furtique actionem cessare. quare agentem familiae erciscundae iudicio consecuturum, ut | |
| aut ei seruus adiudicetur aut litis aestimatio in simplum offeratur. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Damno commisso ab uno herede | 17.pr.1 |
| conueniens est dicere simpli habendam aestimationem in familiae erciscundae iudicio. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. His consequenter Iulianus ait: si | 18.pr.1 |
| ex pluribus heredibus uni seruus sit generaliter per optionem legatus et heredes Stichum | |
| tabulas hereditarias interleuisse dicant uel corrupisse et propter hoc renuntiauerint, ne | |
| optaretur seruus, deinde optatus uindicetur, poterunt, si <ab> eis uindicetur, doli mali ex- | |
| ceptione uti et de seruo quaestionem habere. Sed an in familiae erciscundae iudicium | 1.1 |
| de morte testatoris uel de morte uxoris liberorumque suorum habebunt quaestionem he- | |
| redes, quaeritur: et rectissime Pomponius ait haec ad diuisionem rerum hereditariarum | |
| non pertinere. Idem quaerit, si quis testamento cauerit, ut seruus exportandus ueneat, | 2.1 |
| officio familiae erciscundae iudicis contineri, ut uoluntas defuncti non intercidat. sed et | |
| cum monumentum iussit testator fieri, familiae erciscundae agent, ut fiat. idem tamen | |
| temptat, quia heredum interest, quos ius monumenti sequitur, praescriptis uerbis posse eos | |
| experiri, ut monumentum fiat. Sumptuum, quos unus ex heredibus bona fide fecerit, usuras | 3.1 |
| quoque consequi potest a coherede ex die morae secundum rescriptum imperatorum Seueri | |
| et Antonini. Celsus etiam illud eleganter adicit coheredem et si non soluit habere familiae | 4.1 |
| erciscundae iudicium, ut cogatur coheres soluere, cum alias non sit liberaturus rem cre- | |
| ditor, nisi in solidum ei satisfiat. Si filius familias patri heres pro parte extitisset et a | 5.1 |
| creditoribus peculiaribus conueniretur, cum paratus sit soluere id omne quod debetur, per | |
| doli exceptionem consequetur a creditoribus mandari sibi actiones: sed etiam familiae | |
| erciscundae iudicium cum coheredibus haberet. Cum unus ex heredibus legatum exsoluit | 6.1 |
| ei, qui missus fuerat in possessionem legatorum seruandorum causa, putat Papinianus, et | |
| uerum est, familiae erciscundae iudicium ei competere aduersus coheredes, quia non alias | |
| discederet legatarius a possessione, quam uice pignoris erat consecutus, quam si totum ei | |
| legatum fuisset exsolutum. Sed et si quis Titio debitum soluerit, ne pignus ueniret, Ne- | 7.1 |
| ratius scribit familiae erciscundae iudicio eum posse experiri. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Item ex diuerso similiter pro- | 19.pr.1 |
| spicere iudex debet, ut quod unus ex heredibus ex re hereditaria percepit stipulatusue est | |
| non ad eius solius lucrum pertineat. quae ita scilicet consequetur iudex, si aut reputationes | |
| inter eos fecerit aut si curauerit cautiones interponi, quibus inter eos communicentur | |
| commoda et incommoda. | 5 |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Si filia nupta, quae dotem con- | 20.pr.1 |
| ferre debuit, per errorem coheredum ita cauit, ut, quod a marito reciperasset, pro partibus | |
| hereditariis solueret, nihilo minus arbitrum familiae erciscundae sic arbitraturum Papinianus | |
| scribit, ut, etiamsi constante matrimonio ipsa diem suum obierit, conferatur dos: nam im- | |
| peritia, inquit, coheredum iurisdictionis formam mutare non potuit. Si filius familias iussu | 1.1 |
| patris obligatus sit, debebit hoc debitum praecipere: sed et si in rem patris uertit, idem | |
| placet, et si de peculio, peculium praecipiet: et ita imperator noster rescripsit. Hoc am- | 2.1 |
| plius filius familias heres institutus dotem uxoris suae praecipiet, nec immerito, quia ipse | |
| onera matrimonii sustinet. integram igitur dotem praecipiet et cauebit defensum iri cohe- | |
| redes, qui ex stipulatu possunt conueniri. idem et si alius dotem dedit et stipulatus est. | |
| nec solum uxoris suae dotem, sed etiam filii sui uxoris, quasi hoc quoque matrimonii onus | 5 |
| ad ipsum spectet, quia filii onera et nurus ipse adgnoscere necesse habet. praecipere autem | |
| non solum patri datam dotem filium oportere, uerum etiam ipsi filio Marcellus scribit, sed | |
| filio datam tamdiu, quamdiu peculium patitur uel in rem patris uersum sit. Si pater inter | 3.1 |
| filios sine scriptura bona diuisit et onera aeris alieni pro modo possessionum distribuit, non | |
| uideri simplicem donationem, sed potius supremi iudicii diuisionem Papinianus ait. plane, | |
| inquit, si creditores eos pro portionibus hereditariis conueniant et unus placita detrectet, | |
| posse cum eo praescriptis uerbis agi, quasi certa lege permutationem fecerint, scilicet si | 5 |
| omnes res diuisae sint. Familiae erciscundae iudicium amplius quam semel agi non potest | 4.1 |
| nisi causa cognita: quod si quaedam res indiuisae relictae sunt, communi diuidundo de his | |
| agi potest. Papinianus ait, si uni ex heredibus onus aeris alieni iniungatur citra speciem | 5.1 |
| legati, officio iudicis familiae erciscundae cognoscentis suscipere eum id oportere, sed non | |
| ultra dodrantem portionis suae, ut quadrantem illibatum habeat: indemnes igitur coheredes | |
| suos praestare cauebit. Idem scribit et si filius in muneribus publicis, in quibus pater ei | 6.1 |
| consentit, reliquatus est et pro parte heres scriptus est, hoc quoque debere praecipere, | |
| quia et hoc patris aes alienum fuit: sed si qua munera post mortem patris suscepit, ab | |
| his heredes patris <s>oluti sunt. Neratius autem respondit: eum, qui plures filios haberet, | 7.1 |
| unum ex fili<is> ἀγωνοθεϲίαν suscepturum professum esse et priusquam honore fungeretur, | |
| mortuum esse omnibus filiis heredibus institutis, et quaesitum esse, an is filius, quod in | |
| eam rem impendisset, familiae erciscundae consequatur: eique respondisse nulla actione | |
| idem consequi posse. quod merito displicet. debet itaque hoc in familiae erciscundae iu- | 5 |
| dicium uenire. Item Papinianus scribit, si maritus alterum ex heredibus onus dotis soluen- | 8.1 |
| dae, quae in stipulationem uenit, suscipere iussit et mulier aduersus utrumque dirigat dotis | |
| petitionem, coheredem esse defendendum ab eo, qui suscipere onus iussus est. sed legata, | |
| quae ab utroque pro dote data electa dote retinentur, in compendio, coheredis esse, qui | |
| debito leuatur, non oportet, uidelicet ut coheres, qui onus aeris alien<i> suscepit, officio iu- | 5 |
| dicis legatum consequatur. et uerum est hoc, nisi aliud testator edixit. Idem scribit, | 9.1 |
| quod uni ex coheredibus statuliber condicionis implendae nomine dedit de peculio, in hoc | |
| iudicium non uenire nec communicari debere: | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Idem et in communi diuidundo. | 21.pr.1 |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Item Labeo scribit, si unus he- | 22.1.1 |
| redum thensaurum relictum a testatore effodit, familiae erciscundae iudicio eum teneri, etsi | |
| cum extraneo conscio partitus sit. Familiae erciscundae iudex ita potest pluribus eandem | 1 |
| rem adiudicare, si aut pluribus fuerit unius rei praeceptio relicta (ubi etiam necessitatem | |
| facere Pomponius scribit, ut pluribus adiudicetur) uel si certam partem unicuique cohere- | |
| dum adsignet: sed potest etiam licitatione admissa uni rem adiudicare: Sed et regionibus | 2.1 |
| diuisum fundum posse adiudicare secundum diuisionem nemo dubitauerit. Sed etiam cum | 3.1 |
| adiudicat, poterit imponere aliquam seruitutem, ut alium alii seruum faciat ex is quos ad- | |
| iudicat: sed si pure alii adiudicauerit fundum, alium adiudicando amplius seruitutem im- | |
| ponere non poterit. Familiae erciscundae iudicium ex duobus constat, id est rebus atque | 4.1 |
| praestationibus, quae sunt personales actiones. Papinianus de re quae apud hostes est | 5.1 |
| Marcellum reprehendit, quod non putat in praestationes eius rei uenire in familiae ercis- | |
| cundae iudicium, quae apud hostes est. quid enim impedimentum est rei praestationem | |
| uenire, cum et ipsa ueniat | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. propter spem postliminii? sci- | 23.pr.1 |
| licet cum cautione, quia possunt non reuerti: nisi si tantum aestimatus sit dubius euentus. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Sed et eius rei, quae in rebus | 24.pr.1 |
| humanis esse desiit, ueniunt praestationes: et ego Papiniano consentio. Familiae erciscun- | 1.1 |
| dae iudicium et inter bonorum possessores et inter eum cui restituta est hereditas ex Tre- | |
| belliano senatus consulto et ceteros honorarios successores locum habet. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Heredes eius, qui apud hostes decessit, hoc | 25.pr.1 |
| iudicio experiri possunt. Si miles alium castrensium, alium ceterorum bonorum | 1.1 |
| heredem fecerit, non est locus familiae erciscundae iudicio: diuisum est enim per constitu- | |
| tiones inter eos patrimonium. quemadmodum cessat familiae erciscundae iudicium, cum | |
| nihil in corporibus, sed omnia in nominibus sunt. Quantum uero ad accipiendum familiae | 2.1 |
| erciscundae iudicium nihil interest, possideat quis hereditatem nec ne. De pluribus heredi- | 3.1 |
| tatibus, quae inter eosdem ex diuersis causis communes sint, unum familiae erciscundae | |
| iudicium sumi potest. Si inter me et te Titiana hereditas communis sit, inter me autem | 4.1 |
| et te <et> Titium Seiana, posse unum iudicium accipi inter tres Pomponius scribit. Item si | 5.1 |
| plures hereditates inter nos communes sunt, possumus de una familiae erciscundae iudicium | |
| experiri. Si testator rem communem cum extraneo habebat siue rei suae partem alicui | 6.1 |
| legauit aut heres ante iudicium familiae erciscundae acceptum partem suam alienauit, ad | |
| officium iudicis pertinet, ut eam partem, quae testatoris fuit, alicui iubeat tradi. Quod pro | 7.1 |
| emptore uel pro donato puta coheres possidet, in familiae erciscundae iudicium uenire | |
| negat Pomponius. Idem scribit, cum ego et tu heredes Titio extitissemus, si tu partem | 8.1 |
| fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et uictus fueris, mox eandem | |
| partem a Sempronio emero et traditus mihi fuerit, agente te familiae erciscundae iudicio | |
| non ueniet non solum hoc quod pro herede possidetur, sed nec id quod pro emptore: cum | |
| enim per iudicem priorem apparuit totam non esse hereditatis, quemadmodum in familiae | 5 |
| erciscundae iudicium ueniat? An ea stipulatio, qua singuli heredes in solidum habent | 9.1 |
| actionem, ueniat in hoc iudicium, dubitatur: ueluti si is qui uiam iter actus stipulatus erat | |
| decesserit, quia talis stipulatio per legem duodecim tabularum non diuiditur, quia nec potest. | |
| sed uerius est non uenire eam in iudicium, sed omnibus in solidum competere actionem | |
| et, si non praestetur uia, pro parte hereditaria condemnationem fieri oportet. Contra si | 10.1 |
| promissor uiae decesserit pluribus heredibus institutis, nec diuiditur obligatio nec dubium | |
| est quin duret, quoniam uiam promittere et is potest, qui fundum non habet. igitur quia | |
| singuli in solidum tenentur, officio iudicis cautiones interponi debere, ut, | |
| si quis ex his | 5 |
| conuentus litis aestimationem praestiterit, id pro parte a ceteris consequatur. Idem dicen- | 11.1 |
| dum est et si testator uiam legauerit. In illa quoque stipulatione prospiciendum est co- | 12.1 |
| heredibus, si testator promiserat 'neque per se neque per heredem suum fieri, quo minus | |
| ire agere possit', quoniam uno prohibente in solidum committitur stipulatio, ne unius factum | |
| ceteris damnosum sit. Idem iuris est in pecunia promissa a testatore, si sub poena pro- | 13.1 |
| missa sit: nam licet haec obligatio diuidatur per legem duodecim tabularum, tamen quia | |
| nihilum prodest ad poenam euitandam partem suam soluere, siue non<d>um soluta est pecunia | |
| nec dies uenit, prospiciendum est per cautionem, ut de indemnitate caueat per quem factum | |
| fuerit, ne omnis pecunia solueretur, aut ut caueat se ei qui solidum soluerit partem prae- | 5 |
| staturum: siue etiam soluit unus uniuersam pecuniam quam defunctus promittit, ne poena | |
| committeretur, familiae erciscundae iudicio a coheredibus partes recipere poterit. Idem ob- | 14.1 |
| seruatur in pignoribus luendis: nam nisi uniuersum quod debetur offeratur, iure pignus | |
| creditor uendere potest. Si unus ex coheredibus noxali iudicio seruum hereditarium de- | 15.1 |
| fenderit et litis aestimationem optulerit, cum hoc expediret, id pro parte hoc iudicio con- | |
| sequatur. idem est et si unus legatorum nomine cauerit, ne in possessionem mitterentur. | |
| et omnino quae pro parte expediri non possunt si unus cogente necessitate fecerit, familiae | |
| erciscundae iudicio locus est. Non tantum dolum, sed et culpam in re hereditaria praestare | 16.1 |
| debet coheres, quoniam cum coherede non contrahimus, sed incidimus in eum: non tamen | |
| diligentiam praestare debet, qualem diligens pater familias, quoniam hic propter suam par- | |
| tem causam habuit gerendi et ideo negotiorum gestorum ei actio non competit: talem | |
| igitur diligentiam praestare debet, qualem in suis rebus. eadem sunt, si duobus res legata | 5 |
| sit: nam et hos coniunxit ad societatem non consensus, sed res. Si incerto homine legato | 17.1 |
| et postea defuncto legatario aliquis ex heredibus legatarii non consentiendo impedierit | |
| legatum, is qui impedit hoc iudicio ceteris quanti intersit eorum damnabitur. idem est, si | |
| e contrario unus ex heredibus, a quibus generaliter homo legatus est quem ipsi elegerint, | |
| noluerit consentire, ut praestetur quem solui omnibus expediebat, et ideo conuenti a lega- | 5 |
| tario iudicio pluris damnati fuerint. Item culpae nomine tenetur, qui, cum ante alios ipse | 18.1 |
| adisset hereditatem, seruitutes praediis hereditariis debitas passus est non utendo amitti. | |
| Si filius cum patrem defenderet condemnatus soluerit uel uiuo eo uel post mortem, potest | 19.1 |
| aequius dici habere petitionem a coherede in familiae erciscundae iudicio. Iudex familiae | 20.1 |
| erciscundae nihil debet indiuisum relinquere. Item curare debet, ut de euictione caueatur | 21.1 |
| his quibus adiudicat. Si pecunia, quae domi relicta non est, per praeceptionem relicta sit, | 22.1 |
| utrum uniuersa a coheredibus praestanda sit an pro parte hereditaria, quemadmodum si | |
| pecunia in hereditate relicta esset, dubitatur. et magis dicendum est, ut id praestandum | |
| sit, quod praestaretur, si pecunia esset inuenta. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Officio autem iudicis con- | 26.pr.1 |
| uenit iubere rem hereditariam uenire unam pluresue pecuniamque ex pretio redactam ei | |
| numerari, cui legata sit. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. In hoc iudicio condemnationes | 27.pr.1 |
| et absolutiones in omnium persona faciendae sunt: et ideo si in alicuius persona omissa | |
| sit damnatio, in ceterorum quoque persona quod fecit iudex non ualebit, quia non potest | |
| ex uno iudicio res iudicata in partem ualere, in partem non ualere. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Rem pignori creditori datam | 28.pr.1 |
| si per praeceptionem legauerit testator, officio iudicis continetur, ut ex communi pecunia | |
| luatur eamque ferat is cui eo modo fuerat legata. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Si pignori res data defuncto | 29.pr.1 |
| sit, dicendum est in familiae erciscundae iudicium uenire: sed is cui adiudicabitur in fa- | |
| miliae erciscundae iudicio pro parte coheredi erit damnandus nec cauere debet coheredi | |
| indemnem eum fore aduersus eum qui pignori dederit, quia pro eo erit, ac si hypothecaria | |
| uel Seruiana actione petita litis aestimatio oblata sit, ut et is qui optulerit | 5 |
| aduersus do- | |
| minum uindicantem exceptione tuendus sit. contra quoque si is heres, cui pignus adiudi- | |
| catum est, uelit totum reddere, licet debitor nolit, audiendus est. non idem dici potest, | |
| si alteram partem creditor emerit: adiudicatio enim necessaria est, emptio uoluntaria: nisi | |
| si obiciatur creditori, quod animose licitus sit. sed huius rei ratio habebitur quia quod | 10 |
| creditor egit, pro eo habendum est ac si debitor per procuratorem egisset et eius, quod | |
| propter necessitatem impendit, etiam ultro est actio creditori. | |
| Modestinus libro sexto responsorum. Fundus mihi communis est pupillae | 30.pr.1 |
| coheredi: in eo fundo reliquiae sunt conditae, quibus religio ab utriusque patribus debe- | |
| batur, nam parentes quoque eiusdem pupillae ibi sepulti sunt: sed tutores distrahere fundum | |
| uolunt: ego non consentio, sed portionem meam possidere malo, cum uniuersitatem emere | |
| non possim et uelim pro meo arbitrio exsequi ius religionis. quaero, an recte arbitrum com- | 5 |
| muni diuidundo ad hunc fundum partiendum petam an etiam is arbiter, qui familiae erciscun- | |
| dae datur, isdem partibus fungi possit, ut hanc possessionem exemptis ceteris corporibus | |
| hereditariis pro iure cuique nobis partiatur. Herennius Modestinus respondit nihil proponi, | |
| cur familiae erciscundae iudicio addictus arbiter officium suum etiam in eius fundi de | |
| quo agitur diuisionem interponere non possit: sed religiosa loca in iudicium non deduci | 10 |
| eorumque ius singulis heredibus in solidum competere. | |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Si seruus pignori obligatus luatur | 31.pr.1 |
| ab uno ex heredibus, quamuis postea decebat, officium tamen arbitri durat: sufficit enim | |
| communionis causa quae praecessit quaeque hodie duraret, si res non intercidisset. | |
| Idem libro secundo responsorum. Quae pater inter filios non diuisit post | 32.pr.1 |
| datas actiones uice diuisionis, ad singulos pro hereditaria portione pertinent, modo si | |
| cetera, quae non diuisit, in unum generaliter non contulit uel res datas non sequuntur. | |
| Idem libro septimo responsorum. Si pater familias singulis heredibus fundos | 33.pr.1 |
| legando diuisionis arbitrio fungi uoluit, non aliter partem suam coheres praestare cogetur, | |
| quam si uice mutua partem nexu pignoris liberam consequatur. | |
| Idem libro octauo responsorum. Seruos inter coheredes tempore diuisionis | 34.pr.1 |
| aestimatos non emendi, sed diuidendi animo pretiis adscriptos uideri placuit: quare | |
| suspensa condicione mortuos tam heredi quam fideicommissario deperisse. | |
| Idem libro duodecim<o> responsorum. Pomponius Philadelphus dotis causa prae- | 35.pr.1 |
| dia filiae quam habebat in potestate tradidit et reditus eorum genero solui mandauit: | |
| an ea praecipua filia retinere possit, cum omn<e>s filios heredes instituisset, quaerebatur. | |
| iustam causam retinendae possessionis habere filiam, quoniam pater praedia de quibus | |
| quaerebatur dotis esse uoluit et matrimonium post mortem quoque patris steterat re- | 5 |
| spondi: filiam etenim, quae naturaliter agros tenuit, specie dotis cuius capax fuisset | |
| defendi. | |
| Paulus libro secundo quaestionum. Cum putarem te coheredem | 36.pr.1 |
| meum esse idque uerum non esset, egi tecum familiae erciscundae iudicio et a iudice in- | |
| uicem adiudicationes et condemnationes factae sunt: quaero, rei ueritate cognita utrum | |
| condictio inuicem competat an uindicatio? et an aliud in eo qui heres est, aliud in eo qui | |
| heres non sit dicendum est? respondi: qui ex asse heres erat, si, cum putaret se Titium | 5 |
| coheredem habere, acceperit cum eo familiae erciscundae iudicium et condemnationibus | |
| factis soluerit pecuniam, quoniam ex causa iudicati soluit, repetere non potest sed tu ui- | |
| deris eo moueri, quod non est iudicium familiae erciscundae nisi inter coheredes acceptum: | |
| sed quamuis non sit iudicium, tamen sufficit ad impediendam repetitionem, quod quis se | |
| putat condemnatum. quod si neuter eorum heres fuit, sed quasi heredes essent acceperint | 10 |
| familiae erciscundae iudicium, de repetitione idem in utrisque dicendum est, quod diximus | |
| in altero. plane si sine iudice diuiserint res, etiam condictionem earum rerum, quae ei | |
| cesserunt, quem coheredem esse putauit qui fuit heres, competere dici potest: non enim | |
| transactum inter eos intellegitur, cum ille coheredem esse putauerit. | |
| Scaeuola libro duodecimo quaestionum. Qui familiae erciscundae iudicio | 37.pr.1 |
| agit, <con>fitetur aduersarium sibi esse coheredem. | |
| Paulus libro tertio responsorum. Lucius et Titia fratres <e>mancipati a patre | 38.pr.1 |
| adulti curatores acceperunt: hi communes pecunias ex reditibus redactas singulis sub- | |
| ministrauerunt: postea omne patrimonium diuiserunt: et post diuisionem Titia soror Lucio | |
| fratri suo coepit quaestionem mouere, quasi amplius accepisset quam ipsa acceperat. cum | |
| Lucius frater eius non amplius sua portione, immo minus quam dimidiam consecutus sit, | 5 |
| quaero, an Titiae competat aduersus fratrem actio. Paulus respondit, secundum ea quae | |
| proponuntur si Lucius non amplius ex reditu praediorum communium accepit, quam pro | |
| hereditaria portione ei competeret, nullam sorori eius aduersus eum competere actionem. | |
| idem respondit, cum ex decretis alimentis a praetore amplius fratrem accepisse diceretur | |
| quam sororem, non tamen ultra partem dimidiam. | 10 |
| Scaeuola libro primo responsorum. Ex parte heres institutus causam de | 39.pr.1 |
| totis bonis, quam omnes heredes patiebantur ob inultam mortem, suscepit et optinuit: | |
| coheres ab eo partem suam petebat nec partem sumptuum fact<o>rum in litem praestare | |
| uolebat: quaesitum est, an doli exceptio noceret. respondi, si idcirco amplius erogatum | |
| esset, quod ipsius quoque causa defensa esset, habendam rationem sumptuum. sed et si | 5 |
| omiserit doli exceptionem, agere potest de recipienda portione sumptuum. Intestato mo- | 1.1 |
| riens codicillis praedia sua omnia et patrimonium inter liberos diuisit ita, ut longe amplius | |
| filio quam filiae relinqueret: quaesitum est, an soror fratri dotem conferre deberet. re- | |
| spondi secundum ea quae proponerentur, si nihil indiuisum reliquisset, rectius dici ex uo- | |
| luntate defuncti collationem dotis cessare. Seruo libertatem dedit qui erat annorum quin- | 2.1 |
| decim, 'cum erit annorum triginta', eidem ex die mortis suae quoad uiueret cibariorum | |
| nomine denarios denos, uestiarii denarios uiginti quinque praestari se uelle significauit: | |
| quaesitum est, an utile esset cibariorum et uestiariorum legatum, cum Stichus ante liber- | |
| tatis tempus decesserit, et an, si non est utile, heres qui praestiterat a coherede repetere | 5 |
| possit, apud quem morabatur. respondi non quidem debita fuisse, sed si id, quod datum | |
| est, in alimenta consumptum sit, repeti non posse. Filius rei publicae debita, quae post | 3.1 |
| mortem patris contraxit, fratri suo pro parte hereditaria reputare non potest, si non in | |
| omnibus socii essent, licet hereditatem paternam communem haberent et pater pro altero | |
| filio in patria magistratu functus decessit. Duos filios scripsit heredes et certos homines | 4.1 |
| unicuique eorum praelegauit, in quibus uni Stephanum cum peculio: is uiuo testatore manu- | |
| missus decessit, deinde pater: quaesitum est, an id, quod in peculio habuit Stephanus | |
| priusquam manumitteretur, ad utrosque filios pertineat an uero ad eum solum, cui cum | |
| peculio praelegatus fuerat. respondi secundum ea quae proponerentur ad utrosque. Pater | 5.1 |
| inter filios diuisit bona et eam diuisionem testamento confirmauit et cauit, ut aes alienum, | |
| quod unusquisque eorum habet siue habebit, solus sustineret: postea unus ex filiis cum | |
| pecuniam <m>utuaretur, interuenit pater eiusque consensu praedia quae filio adsignauerat | |
| pignori data sunt: post mortem patris eadem praedia idem filius possedit, usuras soluit: | 5 |
| quaero, an familiae erciscundae iudicio, si praedia pignori data distrahat creditor, aliquid | |
| ei a coherede praestandum sit. respondi secundum ea quae proponerentur non esse prae- | |
| standum. | |
| Gaius libro secundo fideicommissorum. Si ex asse heres institutus rogatus | 40.pr.1 |
| sit mihi <partem aliquam> restituere, ueluti dimidiam, utile familiae erciscundae iudicium recte | |
| inter nos agetur. | |
| Paulus libro primo decretorum. Quaedam mulier ab iudice | 41.pr.1 |
| appellauerat, quod diceret eum de diuidenda hereditate inter se et coheredem non tantum | |
| res, sed et libertos diuisisse et alimenta, quae dari testator certis libertis iussisset: nullo | |
| enim iure id eum fecisse. ex diuerso respondebatur consensisse eos diuisioni et multis annis | |
| alimenta secundum diuisionem praestitisse. placuit standum esse alimentorum praestationi: | 5 |
| sed et illud adiecit nullam esse libertorum diuisionem. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si ita legatum fuerit uni ex heredibus: | 42.pr.1 |
| 'quod mihi debet, praecipito', officio iudicis familiae erciscundae continetur, ne ab eo co- | |
| heredes exigant: nam et si quod alius deberet praecipere unus iussus fuerit, officio iudici<s> | |
| actiones ei praestari debebunt pro portione coheredis. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Arbitrum familiae erciscundae uel | 43.pr.1 |
| unus petere potest: nam prouocare apud iudicem uel unum heredem posse palam est: igitur | |
| et praesentibus ceteris et inuitis poterit uel unus arbitrum poscere. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Inter coheredes etiam communi diuidundo | 44.pr.1 |
| agi potest, ut res dumtaxat quae eorum communes sint et causae ex his rebus pendentes | |
| in iudicium ueniant, de ceteris uero in integro sit familiae erciscundae iudicium. Si familiae | 1.1 |
| erciscundae uel communi diuidundo actum sit, adiudicationes praetor tuetur exceptiones | |
| aut actiones dando. Si coheredes absente uno coherede rem uendiderunt et in ea re dolo | 2.1 |
| malo fecerunt, quo plus ad eos perueniret, uel familiae erciscundae iudicio praestabunt | |
| ei qui afuit uel hereditatis petitione. Fructus, quos ante aditam hereditatem ex fundo he- | 3.1 |
| reditario heres capit, non aliter familiae erciscundae iudicio praestare eum Iulianus ait, | |
| quam si, cum sciret hereditarium fundum esse, ceperit. Qui familiae erciscundae et com- | 4.1 |
| muni diuidundo et finium regundorum agunt, et actores sunt et rei et ideo iurare debent | |
| non calumniae causa litem intendere et non calumniae causa ad infitias ire. Quod ex facto | 5.1 |
| suo unus ex coheredibus ex stipulatione hereditaria praestat, a coherede non repetet: ueluti | |
| si a se heredeque suo dolum malum afuturum defunctus spopondit uel neque per se neque | |
| per heredem suum fore, quo minus quis eat agat. immo et si reliqui propter factum unius | |
| teneri coeperint, quasi condicio stipulationis hereditariae exstiterit, habebunt familiae ercis- | 5 |
| cundae iudicium cum eo propter quem commissa sit stipulatio. Si quis stipulatus fuerit | 6.1 |
| Titium heredemque eius ratum habiturum et Titius pluribus heredibus relictis decesserit, | |
| eum solum teneri qui non habuit ratum et solum ex heredibus stipulatoris acturum a quo | |
| fuerit petitum. Usu fructu uxori legato donec ei dos soluatur, per arbitrum familiae ercis- | 7.1 |
| cundae tam id, quod coheredis nomine ex dote solutum sit, reciperare potest, quam ut | |
| coheres soluat effici posse Cassius ait: et uerum est. Si duo coheredes damnati sint sta- | 8.1 |
| tuam ponere et altero cessante alter eam fecerit, non esse iniquum Iulianus ait familiae | |
| erciscundae iudicium dare, ut pars impendiorum boni uiri arbitratu praestetur. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Si quid contendis ex hereditate | 45.pr.1 |
| mihi tecum commune esse, quod ego ex alia causa meum proprium esse dico, id in fa- | |
| miliae erciscundae iudicium non uenit. Dolus, quem seruus heredis admisit, in iudicium | 1.1 |
| familiae erciscundae non uenit, nisi si domini culpa in hoc erat, quod non idoneum seruum | |
| rei communi applicuerit. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si maritus sub condicione a patre heres | 46.pr.1 |
| institutus sit, interim uxoris de dote actionem pendere. plane si post mortem soceri diuor- | |
| tium factum sit, quamuis pe<nd>ente condicione institutionis dicendum est praeceptioni dotis | |
| locum esse, quia mortuo patre quaedam filios sequuntur etiam antequam fiant heredes, ut | |
| matrimonium, ut liberi, ut tutela. igitur et dotem praecipere debet qui onus matrimonii | 5 |
| post mortem patris sustinuit: et ita Scaeuolae quoque nostro uisum est. | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum. In iudicio familiae ercis- | 47.pr.1 |
| cundae uel communi diuidundo si, dum res in arbitrio sit, de iure praedii controuersia sit, | |
| placet omnes eos, inter quos arbiter sumptus sit, et agere et opus nouum nuntiare pro sua | |
| quemque parte posse, et cum adiudicationes ab arbitro fiant, si uni adiudicetur totus fun- | |
| dus, caueri oportet, ut quae ex his actionibus recepta fuerint reddantur aut quae in eas | 5 |
| impensae factae fuerint praestentur: et si, cum res in iudicio esset, eo nomine actum non | |
| fuerit, eum sequi integram actionem, cui totus fundus adiudicatus fuerit, aut pro quacum- | |
| que parte adiudicatus erit. Item quae res moueri possint et in ea iudicia ueniant, si interea | 1.1 |
| subreptae sint, furti agere eos, quorum istae res periculo fuerint, posse. | |
| Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Si familiae erciscundae uel communi | 48.pr.1 |
| diuidundo uel finium regundorum actum sit et unus ex litigatoribus decesserit pluribus | |
| heredibus relictis, non potest in partes iudicium scindi, sed aut omnes heredes accipere id | |
| debent aut dare unum procuratorem, in quem omnium nomine iudicium agatur. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Qui erat heres ex parte institutus, | 49.pr.1 |
| testatorem iussus a praetore sepelire seruum, cui erat testamento data libertas, ideo distraxit | |
| duplamque promissit et ex ea cautione conuentus praestitit: quaesitum est, an familiae | |
| erciscundae iudicio consequatur, quod ex duplae stipulatione abest. primo uideamus, an | |
| hic debuerit duplam cauere. et mihi uidetur non debuisse: hi enim demum ad duplae cau- | 5 |
| tionem compelluntur, qui sponte sua distrahunt: ceterum si officio distrahentis fungitur | |
| non debet adstringi, non magis quam si quis ad exsequendam sententiam a praetore datus | |
| distrahat: nam et hic in ea condicione est, ne cogatur implere quod coguntur hi qui suo | |
| arbitrio distrahunt: nam inter officium suscipientis et uoluntatem distrahentis multum in- | |
| terest, quapropter re quidem integra stipulationem duplae interponere non debuit, sed de- | 10 |
| cernere praetor debet esse emptori aduersus heredem existentem actionem ex empto, si res | |
| distracta fuisset euicta. si autem heres errauit et cauit et seruus perueniat ad libertatem, | |
| stipulatio committetur: quae si fuerit commissa, aequum erit utilem actionem ei aduersus | |
| coheredem dari de<ficiente di>recto iudicio familiae erciscundae, ne in damno moretur. nam | |
| ut familiae erciscundae iudicio agere quis possit, non tantum heredem esse oportet, uerum | 15 |
| ex ea causa agere uel conueniri, quam gessit quodque admisit, posteaquam heres effectus | |
| sit: ceterum cessat familiae erciscundae actio. et ideo si ante, quam quis sciret se heredem | |
| e<s>se, in hereditate aliquid gesserit, familiae erciscundae iudicio non erit locus, quia non | |
| animo heredis gessisse uidetur. quare qui ante aditam hereditatem quid gessit, | |
| ueluti si | 20 |
| testatorem sepeliuit, familiae erciscundae iudicium non habet; sed si post aditam heredi- | |
| tatem id fecit, consequenter dicemus familiae erciscundae iudicio consequi eum posse | |
| sumptum quem fecit in funus. | |
| Idem libro sexto opinionum. Quae pater filio emancipato studiorum causa | 50.pr.1 |
| peregre agenti subministrauit, si non credendi animo pater mississe fuerit comprobatus, sed | |
| pietate debita ductus: in rationem portionis, quae ex defuncti bonis ad eundem filium per- | |
| tinuit, computari aequitas non patitur. | |
| Iulianus libro octauo digestorum. Fundus, qui dotis nomine socero tradi- | 51.pr.1 |
| tus fuerit, cum socer filium ex aliqua parte heredem instituerit, per arbitrum familiae er- | |
| ciscundae praecipi ita debet, ut ea causa filii sit, in qua futura esset, si dos per prae- | |
| ceptionem legata fuisset. quare fructus post litem contestatam percepti ad eum redigendi | |
| sunt habita ratione impensarum: qui uero ante litem contestatam percepti fuerint, aequa- | 5 |
| liter ad omnes heredes pertinebunt. et impensarum ratio haberi debet, quia nullus casus | |
| interuenire potest, qui hoc genus deductionis impediat. Si ego a te hereditatem petere | 1.1 |
| uellem, tu mecum familiae erciscundae agere, ex causa utrique nostrum mos gerendus est: | |
| nam si ego totam hereditatem pos<s>ideo et te ex parte dimidia heredem esse confiteor, sed | |
| a communione discedere uolo, impetrare debeo familiae erciscundae iudicium, quia aliter | |
| diuidi inter nos hereditas non potest. item si tu iustam causam habes, propter quam per | 5 |
| hereditatis petitionem potius quam familiae erciscundae iudicium negotium distrahere uelis, | |
| tibi quoque permittendum erit hereditatem petere: nam quaedam ueniunt in hereditatis | |
| petitionem, quae in familiae erciscundae iudicio non deducuntur: ueluti si ego debitor | |
| hereditarius sim, iudicio familiae erciscundae non consequeris id quod defuncto debui, per | |
| hereditatis petitionem consequeris. | 10 |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Maeuius, qui nos heredes fecit, | 52.pr.1 |
| rem communem habuit cum Attio: si cum Attio communi diuidundo egissemus et nobis | |
| ea res adiudicata esset, uenturam eam in familiae erciscundae iudicio Proculus ait. Seruus | 1.1 |
| liber et heres esse iussus id quod ex rationibus quas patri familias gessiss<et> penes se re- | |
| tineret iudicio familiae erciscundae coheredibus suis praestabit. Arbiter familiae erciscundae | 2.1 |
| inter me et te sumptus quaedam mihi, quaedam tibi adiudicare uolebat, pro his rebus al- | |
| terum alteri condemnandos esse intellegebat: quaesitum est, an possit pensatione ultro ci- | |
| troque condemnationis facta eum solum, cuius summa excederet, eius dumtaxat summae, | |
| quae ita excederet, damnare, et placuit posse id arbitrum facere. Cum familiae erciscun- | 3.1 |
| dae uel communi diuidundo agitur, universae res aestimari debent, non singularum re- | |
| rum partes. | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Pecuniam, quam filius emancipatus | 53.pr.1 |
| ita credidit, ut patri solueretur, ita demum in hereditatem patris numerari, si patri aduersus | |
| filium eiusdem quantitatis nomine actio competebat. | |
| Neratius libro tertio membranarum. Ex hereditate Lucii Titii, quae mihi | 54.pr.1 |
| et tibi communis erat, fundi partem meam alienaui, deinde familiae erciscundae iudicium | |
| inter nos acceptum est. neque ea pars quae mea fuit in iudicio ueniet, cum alienata de | |
| hereditate exierit, neque tua, quia etiamsi remanet in pristino iure hereditariaque est, tamen | |
| alienatione meae partis exit de communione. utrum autem unus heres partem suam non | 5 |
| alienauerit an plures, nihil interest, si modo aliqua portio alienata ab aliquo ex heredibus | |
| hereditaria esse desiit. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Si familiae erciscundae uel communi | 55.pr.1 |
| diuidundo iudicium agatur et diuisio tam difficilis sit, ut paene inpossibilis esse uideatur, | |
| potest iudex in unius personam totam condemnationem conferre et adiudicare omnes res. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Non solum in finium regundo- | 56.pr.1 |
| rum, sed et familiae erciscundae iudicio praeteriti quoque temporis fructus ueniunt. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. Arbitro quoque accepto fratre<s> | 57.pr.1 |
| communem hereditatem consensu diuidentes pietatis officio funguntur, quam reuocari non | |
| oportet, licet arbiter sententiam iurgio perempto non dixerit, si non intercedat aetatis auxilium. |