| LIBER DECIMUS | |
| FINIUM REGUNDORUM | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Finium regundorum actio in per- | 10.1.1.pr.1 |
| sonam est, licet pro uindicatione rei est. | |
| Ulpianus libro nono decimo ad edictum. Haec actio pertinet ad praedia | 2.pr.1 |
| rustica, quamuis aedificia interueniant: neque enim multum interest, arbores quis in con- | |
| finio an aedificium ponat. Iudici finium regundorum permittitur, ut, ubi non possit diri- | 1.1 |
| mere fines, adiudicatione controuersiam dirimat: et si forte amouendae ueteris obscuritatis | |
| gratia per aliam regionem fines dirigere iudex uelit, potest hoc facere per <ad>iudicationem | |
| et condemnationem. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Quo casu opus est, ut ex alter- | 3.pr.1 |
| utrius praedio alii adiudicandum sit, quo nomine is cui adiudicatur in uicem pro eo quod | |
| ei adiudicatur certa pecunia condemnandus est. | |
| Paulus libro uicensimo tertio ad edictum. Sed et loci unius contro- | 4.pr.1 |
| uersia in partes <res> scindi adiudicationibus potest, prout cuiusque dominium in eo loco | |
| iudex compererit. In iudicio finium regundorum etiam eius ratio fit quod interest. quid | 1.1 |
| enim si quis aliqu<a>m utilitatem ex eo loco percepit, quem uicini esse appareat? <non> inique | |
| damnatio eo nomine fiet. sed et si mensor ab altero solo conductus sit, condemnatio erit | |
| facienda eius, qui non conduxit, in partem mercedis. Post litem autem contestatam etiam | 2.1 |
| fructus uenient in hoc iudicio: nam et culpa et dolus exinde praestantur: sed ante iudi- | |
| cium percepti non omnimodo hoc in iudicium uenient: aut e<nim> bona fide percepit, et | |
| lucrari eum oportet, si eos consumpsit, aut mala fide, et condici oportet. Sed et si quis | 3.1 |
| iudici non pareat in succidenda arbore uel aedificio in fine posito deponendo parteue eius, | |
| condemnabitur. Si dicantur termini deiecti uel exarati, iudex, qui de crimine cognoscit, | 4.1 |
| etiam de finibus cognoscere potest. Si alter fundus duorum, alter trium sit, potest iudex | 5.1 |
| uni parti adiudicare locum de quo quaeritur, licet plures dominos habeat, quoniam magis | |
| fundo quam personis adiudicari fines intelleguntur: hic autem cum fit adiudicatio pluribus, | |
| unusquisque portionem habeb<i>t, <quam> in fundo habet, et pro indiuiso qui communem | 6.1 |
| fundum habent, inter se non condemna<n>tur: neque enim inter ipsos accipi uidetur iudicium. | |
| Si communem fundum ego et tu habemus et uicinum fundum ego solus, a<n> finium regun- | 7.1 |
| dorum iudicium accipere possumus? et scribit Pomponius non posse nos accipere, quia | |
| ego et socius meus in hac actione aduersarii esse non possumus, sed unius loco habemur. | |
| idem Pomponius ne utile quidem iudicium dandum dicit, cum possit, qui proprium habeat, | |
| uel communem uel proprium fundum alienare et sic experiri. Non solum autem inter duos | 8.1 |
| fundos, uerum etiam inter tres pluresue fundos accipi iudicium finium regundorum potest: | |
| ut puta singuli plurium fundorum confines sunt, trium forte uel quattuor. Finium regun- | 9.1 |
| dorum actio et in agris uectigalibus et inter eos qui usum fructum habent uel fructuarium | |
| et dominum proprietatis uicini fundi et inter eos qui iure pignoris possident competere | |
| potest. Hoc iudicium locum habet in confinio praediorum rusticorum: <nam in confinio prae- | 10.1 |
| diorum> urbanorum displicuit, neque enim confines hi, sed magis uicini dicuntur et ea com- | |
| munibus parietibus plerumque disterminantur. et ideo et si in agris aedifica iuncta sint, | |
| locus huic actioni non erit: et in urbe hortorum latitudo contingere potest, ut etiam finium | |
| regundorum agi possit. Siue <flumen siue> uia publica interuenit, confinium non intellegitur, | 11.1 |
| et ideo finium regundorum agi non potest, | |
| Idem libro quinto decimo ad Sabinum. quia magis in confinio meo uia publica uel | 5.pr.1 |
| flumen sit quam ager uicini. | |
| Idem libro uicensimo tertio ad edictum. Sed si riuus priuatus interuenit, | 6.pr.1 |
| finium regundorum agi potest. | |
| Modestinus libro <un>decimo pandectarum. De modo agrorum arbitri dantur | 7.pr.1 |
| et is, qui maiorem locum in territorio habere dicitur, ceteris, qui minorem locum possiden<t>, | |
| integrum locum adsignare compellitur: idque ita rescriptum est. | |
| Ulpianus libro sexto opinionum. Si irruptione fluminis fines agri confudit | 8.pr.1 |
| inundatio ideoque usurpandi quibusdam loca, in quibus ius non habent, occasionem prae- | |
| stat, praeses prouinciae alieno eos abstinere et domino suum restitui terminosque per men- | |
| sorem declarari iubet. Ad officium de finibus cognoscentis pertinet mensores mittere et | 1.1 |
| per eos dirimere ipsam finium quaestionem ut aequum est, si ita res exigit, oculisque suis | |
| subiectis locis. | |
| Iulianus libro octauo digestorum. Iudicium finium regundorum manet, quam- | 9.pr.1 |
| uis socii communi diuidundo egerint uel alienauerint fundum. | |
| Idem libro quinquagensimo primo digestorum. Iudicium communi diuidundo, | 10.pr.1 |
| familiae erciscundae, finium regundorum tale est, ut in e<o> singulae personae duplex ius | |
| habeant agentis et eius quocum agitur. | |
| Papinianus libro secundo responsorum. In finalibus quaestionibus | 11.pr.1 |
| uetera monumenta census auctoritas ante litem inchoatam ordinati sequenda est, modo | |
| si non uarietate succession<u>m et arbitrio possessorum fines additis uel detractis agris postea | |
| permutatos probetur. | |
| Paulus libro tertio responsorum. Eos terminos, quantum ad dominii quaestionem per- | 12.pr.1 |
| tinet, obseruari oportere fundorum, quos demonstrauit is, qui utriusque praedii dominus | |
| fuit, cum alterum eorum uenderet: non enim termini, qui singulos fundos sep<a>rabant, ob- | |
| seruari debent, sed demonstratio adfinium nouos fines inter fundos constituere. | |
| Gaius libro quarto ad legem duodecim tabularum. Sciendum est in actione | 13.pr.1 |
| finium regundorum illud obseruandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis | |
| scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse: nam illic ita est: ἐάν τιϲ αἱμαϲιὰν παρ’ | |
| ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρυγῇ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, | |
| δύο πόδαϲ. ἐὰν δὲ τάφον ἢ βόθρον ὀρύττῃ, ὅϲον τὸ βάθοϲ ᾖ, τοϲοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ | 5 |
| φρέαρ, ὀργυιάν. ἐλαίαν δὲ καὶ ϲυκῆν ἐννέα πόδαϲ ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ ἄλλα | |
| δένδρα πέντε πόδαϲ. |