| DE NOXALIBUS ACTIONIBUS | |
| Gaius libro secundo ad edictum prouinciale. Noxales actiones appellantur, | 9.4.1.pr.1 |
| quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio seruorum aduersus nos instituuntur: | |
| quarum actionum uis et potestas haec est, ut, si damnati fuerimus, liceat nobis deditione | |
| ipsius corporis quod deliquerit euitare litis aestimationem. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si seruus sciente domino occidit, | 2.pr.1 |
| in solidum dominum obligat, ipse enim uidetur dominus occidisse: si autem insciente, | |
| noxalis est, nec enim debuit ex maleficio serui in plus teneri, quam ut noxae eum dedat. | |
| Is qui non prohibuit, siue dominus manet siue desiit esse dominus, hac actione tenetur: | 1.1 |
| sufficit enim, si eo tempore dominus, quo non prohibeat, fuit, in tantum, ut Celsus putet, | |
| si fuerit alienatus seruus in totum uel in partem uel manumissus, noxam caput non sequi: | |
| nam seruum nihil deliquisse, <qui> domino iubenti obtemperauit. et sane si iussit, potest hoc | |
| dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum serui excusabimus? Celsus tamen | 5 |
| differentiam facit inter legem Aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege anti- | |
| qua, si seruus sciente domino furtum fecit uel aliam noxam commisit, serui nomine actio | |
| est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege Aquilia, inquit, dominus suo no- | |
| mine tenetur, non serui. utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi uo- | |
| luerit seruos dominis in hac re non obtemperare, Aquiliae, quasi ign<o>uerit seruo, qui do- | 10 |
| mino paruit, periturus si non fecisset. sed si placeat, quod Iulianus libro octagensimo sexto | |
| scribit 'si seruus furtum faxit noxiamue nocuit' etiam ad posteriores leges pertinere, poterit | |
| dici etiam serui nomine cum domino agi posse noxali iudicio, ut quod detur Aquilia ad- | |
| uersus dominum, non seruum excuset, sed dominum oneret. nos autem secundum Iulianum | |
| probauimus, quae sententia habet rationem et a Marcello apud Iulianum probatur. | 15 |
| Idem libro tertio ad edictum. In omnibus noxalibus actionibus, ubicumque | 3.pr.1 |
| scientia exigitur domini, sic accipienda est, si, cum prohibere posset, non prohibuit: aliud | |
| est enim auctorem esse seruo delinquenti, aliud pati delinquere. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. In delictis seruorum scientia domini quem- | 4.pr.1 |
| admodum accipienda est? utrum cum consilio? an et si uiderit tantum, quamuis prohibere | |
| non potuerit? quid enim si ad libertatem proclamans domino sciente faciat aut qui con- | |
| <t>emnat dominum? uel cum trans flumen sit seruus, uidente quidem, sed inuito domino | |
| noxiam noceat? rectius itaque dicitur scientiam eius accipiendam, qui prohiber<e> potest: et | 5 |
| hoc in toto edicto intellegendum est circa scientiae uerbum. Si extraneus seruus sciente | 1.1 |
| me fecerit eumque redemero, noxalis actio in me dabitur, quia non uidetur domino sciente | |
| fecisse, cum eo tempore dominus non fuerim. Cum dominus ob scientiam teneatur, an | 2.1 |
| serui quoque nomine danda sit actio, uidendum est: nisi forte praetor unam poenam a | |
| domino exigi uoluit. ergo dolus serui impunitus erit? quod est iniquum: immo utroque | |
| modo dominus tenebitur, una autem poena exacta, quam actor elegerit, altera tollitur. Si | 3.1 |
| detracta noxae deditione quasi cum conscio domino actum sit, qui non erat conscius: ab- | |
| solutione facta et finito iudicio amplius agendo cum noxae deditione exceptione rei iudi- | |
| catae summouebitur, quia res in superius iudicium deducta et finita est. donec autem prius | |
| iudicium agitatur, licentia agenti est, si eum de scientia domini arguenda paeniteat, tunc | 5 |
| ad noxalem causam transire. contra quoque si cum eo qui scit cum noxae deditione actum | |
| sit, amplius in dominum detracta noxae deditione danda actio non est: in ipso autem iu- | |
| dicio si uoluerit et scientiam domini arguere, non est prohibendus. | |
| Ulpianus libro tertio ad edictum. Si plurium seruus deliquerit omnibus igno- | 5.pr.1 |
| rantibus, noxale iudicium in quemuis dabitur: sed si omnibus scientibus, quiuis eorum | |
| tenebitur detracta noxae deditione, quemadmodum si plures deliquissent, nec altero con- | |
| uento alter liberabitur: sed si alter scit, alter ignorauit, qui scit detracta noxae deditione | |
| conuenitur, qui nescit, cum noxae deditione. Differentia autem harum actionum non solum | 1.1 |
| illa est, quod qui scit in solidum tenetur, uerum illa quoque, quod, siue alienauerit seruum | |
| qui scit siue manumiserit siue decesserit seruus, dominus tenetur: sed si ipse dominus de- | |
| cesserit, heres eius non tenetur. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum. Sed et ipse seruus manumissus tenetur. | 6.pr.1 |
| Idem libro tertio ad edictum. Noxalis autem non alias datur, nisi apud me | 7.1.1 |
| sit seruus: et si apud me sit, licet eo tempore non fuit, quo deli<n>quebat, teneor, et heres | |
| meus tenetur, si noxius uiuat. Pomponius ait, si emptor serui noxali conuentus sit, uendi- | 1 |
| torem, quo sciente factum est, conueniri iam non posse. | |
| Idem libro trigensimo septimo ad edictum. Si seruus communis furtum fecerit, | 8.pr.1 |
| quiuis ex dominis in solidum noxali iudicio tenetur: eoque iure utimur. sed non alias | |
| poterit is qui conuentus est euadere litis aestimationem, nisi in solidum noxae dederit ser- | |
| uum, nec ferendus e<s>t, si partem dedere fuerit paratus. plane si propter hoc, quod socii | |
| dedere parati non fuerint, in solidum fuerit condemnatus, communi diuidundo uel familiae | 5 |
| erciscundae iudicio aduersus eos experietur. ante noxale sane iudicium acceptum poterit | |
| sua parte cedendo securitatem consequi, ne necesse habeat suscipere iudicium: quamquam | |
| quis possit dicere euenire, ut, dum pars eiue data amittat actionem: dominus enim pro | |
| parte factus non potest cum socio noxali experiri. fortassis nec communi diuidundo agere | |
| possit eius maleficii nomine, quod ante communionem admissum est: quod si non potest, | 10 |
| euidenti iniuria adficietur. sed melius est dicere, competere ei communi diuidundo iudicium. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Si communis familia uel comm<u>nis | 9.pr.1 |
| seruus furtum fecerit altero ex dominis sciente, is qui scit omnium nomine tenebitur et | |
| conuentus alterum quoque liberat nec a socio quicquam debebit consequi: sui enim facti | |
| nomine poenam meruit. quod si is qui ignorauit duplum praestiterit, a socio simplum con- | |
| sequetur. | 5 |
| Idem libro uicensimo secundo ad edictum. Sed et eo nomine agere cum | 10.pr.1 |
| socio poterit, quod seruum communem deteriorem fecit, quemadmodum cum quolibet alio, | |
| qui rem communem deteriorem fecisset. ceterum si nihil praeterea post noxae deditionem | |
| commune habebit, pro socio uel, si socii non fuerunt, in factum agi poterit. | |
| Ulpianus libro septimo ad edictum. Bona fide serui possessor eius nomine | 11.pr.1 |
| furti actio<ne> tenebitur, dominus non tenetur. sed noxae dedendo non facit quidem actoris: | |
| cum autem coeperit istum seruum dominus uindicare, doli exceptione summouebitur uel | |
| officio iudicis consequetur, ut indemnis maneat. | |
| Paulus libro sexto ad edictum. Si bona fide possessor eum seruum, quem | 12.pr.1 |
| bona fide possidebat, dimiserit, ne agi cum eo ex noxali causa possit, obligari eum actione, | |
| quae datur aduersus eos, qui seruum in potestate habeant aut dolo fecerint, quo minus | |
| haberent, quia per hoc adhuc possidere uidentur. | |
| Gaius libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Non solum aduersus bona | 13.pr.1 |
| fide possessorem, sed etiam aduersus eos qui mala fide p<o>ssident Noxalis actio datur: nam | |
| et absurdum uidetur eos quidem qui bona fide possiderent excipere actionem, praedones | |
| uero securos esse. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si quis a multis | 14.pr.1 |
| conueniatur ex noxa eiusdem serui, uel si ab uno, ex pluribus tamen delictis, non necesse | |
| habet, quia omnibus dedere non potest, litis aestimationem offerre his, quibus dedere non | |
| potest. quid ergo est, si a pluribus conueniatur? si quidem unus occupauit, an melior sit | |
| condicio, ut ipsi soli dedatur? an uero uel omnibus dedi debeat uel cauere debeat defensu | 5 |
| iri aduersus ceteros? et uerius est occupantis meliorem esse condicionem. ei itaque de- | |
| detur non qui prior egit, sed qui prior ad sententiam peruenit: et ideo ei, qui postea uicerit, | |
| actionem denegari iudicati. Sed et si statuliber sit et ante deditionem exstiterit condicio | 1.1 |
| <uel> fideicommiss<a> libertas fuerit ante praestita uel existente condicione legati dominium | |
| fuerit translatum, arbitrio iudicis absolui eum oportet: et officii iudicis hoc quoque erit, | |
| ut caueatur ei cui deditur ob euictionem ob suum factum contingentem. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Praetor decernere debet trans- | 15.pr.1 |
| lationem iudicii in statuliberum fieri: si uero rei iudicandae tempore adhuc in suspenso sit | |
| statuta libertas, Sabinus et Cassius liberari heredem putant tradendo seruum, quia toto | |
| suo iure cederet: quod et uerum est. | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Si heres dolo malo fecerit, | 16.pr.1 |
| ne statuliberum in potestate haberet, et propter hoc iudicium sine noxae deditione acce- | |
| perit: et impleta condicione statutae libertatis condemnari debebit, sicuti mortuo seruo | |
| condemnaretur. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Si ex duobus dominis uno | 17.pr.1 |
| sciente, altero ignorante seruus del<i>quit, si ante cum altero qui nesciebat actum sit et | |
| noxae dediderit seruum, iniquum est uilissimi hominis deditione alterum quoque liberari: | |
| igitur agetur et cum altero, et si quid amplius est in damni persecutione, consequetur com- | |
| putato pretio hominis noxae dediti. ipsi tamen inter se sic debent pensare communi diui- | 5 |
| dundo iudicium, ut, <si> ille quo sciente fecit praestiterit, non totius partem ferat, sed partem | |
| eius, quanti seruus est: sic et si alter aliquid praestiterit, eius partem fieri. illud iniquum | |
| est eum, qui iussit seruum facere, consequi aliquid a socio, cum ex suo delicto damnum | |
| patiatur. Si plures eiusdem serui nomine noxali mecum agere uelint uel si unus pluribus | 1.1 |
| iudiciis eiusdem serui nomine agat, in quo usus fructus tuus, proprietas mea si<t>, officio | |
| iudicis continebitur, cum eum noxae dedero, ut etiam usum fructum actoris faciam: sed | |
| per praetorem id consequar ego dominus proprietatis, ut aut cogat praetor te pro aesti- | |
| matione usus fructus conferre ad liti<s> aestimationem aut usu fructu cedere, si hoc expediat. | 5 |
| et si ego dominus proprietatis eum seruum nolui defendere, defensio tibi permittenda est, | |
| et si damnatus hominem tradas, et aduersus me tueris. | |
| Pomponius libro octauo decimo ad Sabinum. Is qui usum fructum in seruo | 18.pr.1 |
| habet perinde cum domino habet actionem furti, atque si quilibet alius esset: sed cum eo | |
| non est, quamuis seruiat ei, et ideo dominus damnatus fructuario noxae dedens liberatur. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Si in re communi mea et tua | 19.pr.1 |
| damnum nobis dederit Titii seruus, si cum eo agemus, erit noxali Aquiliae actioni locus, | |
| ne damnatus in solidum singulis noxae dedere cogatur. sed potest dici, quasi unius dam- | |
| num sit et una obligatio, aut utrisque pecuniam sufferendam aut officio iudicis simul utris- | |
| que noxae dedendum: sed et si alterutri nostrum in solidum noxae deditus fuerit et ob id | 5 |
| ab utroque dominus sit absolutus, recte dicitur eum, cui noxae deditus sit, alteri teneri | |
| communi diuidundo iudicio, ut communicet seruum noxae sibi deditum, cum ob rem com- | |
| munem aliquid ad socium peruenerit. Si serui, in quo usus fructus alienus est, dominus | 1.1 |
| proprietatis operas conduxerit, uerba efficiunt, ut cum noxae deditione damnetur. Si | 2.1 |
| seruus tuus nauem exercuerit eiusque uicarius et idem nauta in eadem naue damnum de- | |
| derit, perinde in te actio danda est ac si is exercitor liber et hic uicarius seruus eius esset, | |
| ut de peculio serui tui ad noxam dedere uicarium damneris: ut tamen, si serui tui iussu | |
| uel sciente et patiente eo damnum uicarius dederit, noxalis actio serui tui nomine esse | 5 |
| debeat. idemque sit etiam, si nautam facere iusserit. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Qui ex pluribus noxis diuersis | 20.pr.1 |
| temporibus experitur, ex una noxia serui dominium nanctus nullam amplius actionem habet | |
| aduersus eum, qui dominus fuerat, cum actio noxalis caput s<equ>atur: at si maluit dominus | |
| priori iudicio litis aestimationem sufferre, uel eidem uel alii ex alio maleficio agenti nihilo | |
| minus tenetur. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Quotiens dominus ex noxali | 21.pr.1 |
| causa conuenitur, si nolit suscipere iudicium, in ea causa res est, ut debeat noxae dedere | |
| eum, cuius nomine iudicium non suscipitur: aut si id non faciat, iudicium suscipiet omni- | |
| modo, sed non alias condemnabitur, quam si in potestate habeat doloue malo fecerit, quo | |
| minus haberet. Eos, quorum nomine noxali iudicio agitur, etiam absentes defendi posse | 1.1 |
| placuit, sed hoc ita demum, si proprii sint serui: nam si alieni, praesentes esse oportet, | |
| aut si dubitetur, utrum proprii sint an alieni. quod ita puto accipiendum, ut si constet | |
| uel bona fid<e> seruire, etiam absentes possint defendi. Praetor ait: 'Si is in cuius potestate | 2.1 |
| esse dicetur negabit se in sua potestate seruum habere: utrum actor uolet, uel deierare | |
| iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, uel iudi- | |
| cium dabo sine noxae deditione'. 'In potestate' sic accipere debemus, ut facultatem et | 3.1 |
| potestatem exhibendi eius habeat: ceterum si in fuga sit uel peregre, non uidebitur esse | |
| in potestate. Quod si reus iurare nolit, similis est ei, qui neque defendit absentem neque | 4.1 |
| exhibet: qui condemnantur quasi contumaces. Si tutor uel curator extent, ipsi iurare de- | 5.1 |
| bent in potestate domini non esse: si autem procurator sit, dominus ipse iuret necesse est. | |
| Si iusiurandum exegit actor reusque <iu>rauit, deinde postea noxali uelit actor experiri, ui- | 6.1 |
| dendum est, an exceptio iurisiurandi debeat aduersus actorem dari. et Sabinus putat non | |
| esse dandam, quasi de alia re sit iuratum, hoc est tunc non fuisse in potestate: modo uero | |
| cum in potestate deprehendatur, de facto eius posse agi. Neratius quoque diceb<a>t post | |
| exactum iusiurandum posse actorem detracta noxae deditione experiri, si modo hoc con- | 5 |
| tendat, po<s>teaquam iuratu<m> est coepisse in potestate habere. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. Si seruus depositus uel commo- | 22.pr.1 |
| datus sit, cum domino agi potest noxali actione: ei enim seruire intelle- gitur et, quod ad | |
| hoc edictum attinet, in potestate eius est, maxime si copiam habeat reciperandi hominis. | |
| Is qui pignori accepit uel qui precario rogauit non tenetur noxali actione: licet enim iuste | 1.1 |
| possideant, non tamen opinione domini poss<i>dent: sed hos quoque in potestate domini in- | |
| tellegi, si facultatem repetendi eos dominus habeat. Quid est habere facultatem repetendi? | 2.1 |
| habeat pecuniam, ex qua liberari potest: nam non debet cogi uendere res suas, ut soluat | |
| pecuniam et repetat seruum. Dominus, qui seruum in sua potestate esse confitetur, aut | 3.1 |
| exhibere eum debet aut absentem defendere: quod nisi faciat, punitur atque si praesentem | |
| non noxae dederit. Si negauit dominus in sua potestate esse seruum, permittit praetor | 4.1 |
| actori arbitrium, utrum iureiurando id decidere an iudicium dictare sine noxae deditione | |
| uelit, per quod uincet, si probauerit eum in potestate esse uel dolo eius factum, quo minus | |
| esset: <qui a>utem non probauerit in potestate aduersarii esse seruum, rem amittit. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Sed et si postea ad<uer>sarius eius | 23.pr.1 |
| in potestate habere coeperit seruum, tenetur ex noua possessione denegata ei exceptione. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. De illo uidendum, utrum ad- | 24.pr.1 |
| uersus eum tantum, qui dolo fecit, <qu>o minus in potestate haberet, actio locum habeat | |
| noxalis, si ex dolo eius acciderit, ut cesset noxalis actio (forte si uero suo fugam man- | |
| dauit) an et si possit nihilo minus cum alio agi (quod accidit, cum alienatus manumissusue | |
| est). quod est uerius: in quo casu electio est actoris, cum quo uelit agere. Iulianus autem | 5 |
| ait de eo qui manumissit, si paratus sit defendere se manumissus, exceptionem da<n>dam ei | |
| qui manumisit. hoc et Labeo. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Idem est, et si nouus dominus | 25.pr.1 |
| serui iudicium patiatur. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. Electio uero alterum liberabit: id | 26.pr.1 |
| enim praetor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque ex- | |
| ceptione a sequenti summouebitur. His consequens est, ut, si plures dolo fecerint, quo | 1.1 |
| minus in potestate habere<n>t, eligere debeat actor, quem uelit conuenire. Item si ex pluri- | 2.1 |
| bus dominis quidam dolo malo partes suas desierint possidere, electio erit actoris, utrum | |
| directo agere uelit cum eo qui possid<e>t an praetoria cum eo qui desiit possidere. Si ser- | 3.1 |
| uum alienum alius in iure suum esse responderit, altero soluente alter liberatur. Si is, | 4.1 |
| quem desieris dolo possidere, decesserit, priusquam hac actione conuenireris, liberaris, qui<a> | |
| haec actio in locum directae actionis succedit: diuersum dicemus, si moram feceris in iu- | |
| dicio accipiendo. Neque heredi neque in heredem, quod defunctus mentitus est, actio | 5.1 |
| danda est, nec in ipsum quolibet tempore: nam liberum esse debet defendenti absentem | |
| seruum huius edicti poenam euitare, id est ut sine noxae deditione conueniatur. et ideo | |
| si negaueris seruum in tua potestate esse, postea fateri poteris, nisi si iam lis aduersus te | |
| contestata est: nam tunc audiri non debebis, ut Labeo ait: Octauenus ex causa etiam lite | 5 |
| contestata tibi succurrendum, utique si aetas tua ea sit, ut ignosci tibi debeat. Si absente | 6.1 |
| domino ductus sit seruus uel etiam praesente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui | |
| po<ssi>t, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum | |
| ad defendendum indulgere praetor debet. idem concedendum est fructuario uel cui pignoris | |
| nomine obligatus est, si praesens dominus defendere noluerit, ne alterius dolus aut desidia | 5 |
| aliis noceat. idem praestandum est in seruo communi, quem alter ex dominis praesens | |
| noluit defendere. sed et actori his casibus succurrendum est, quia placet dominii adquisi- | |
| tione extingui actionem: iussu enim praetoris ductus in bonis fit eius qui duxit. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Si noxal<i> iudicio agitur de seruo | 27.pr.1 |
| qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usu<s> fructus alterius est, admonendi sumus, si | |
| creditor uel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interuen- | |
| turum et pignoris persecutionem uel fructus actionem negaturum. quo casu dici pot- | |
| es<t> ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus | 5 |
| autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo con- | |
| stituto tempore pereat. Ex his quae diximus de seruo qui alicui pignoris iure obligatus | 1.1 |
| est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum | |
| seruum in iure suum esse responderit, quamuis noxali iudicio teneantur, non tamen posse | |
| noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, | |
| cum ipsi domini non sint. certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus uindicet | 5 |
| nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli. | |
| Africanus libro sexto quaestionum. Et generaliter si alieni serui nomine, | 28.pr.1 |
| qui tibi iustam seruitutem seruiret, noxali tecum egerim tuque eum mihi noxae dederis: | |
| siue me possidente dominus eum uindicet, exceptione doli mali, nisi litis aestimationem | |
| offerat, eum summouere possum, siue ipse possideat, Publiciana mihi datur, et aduersus | |
| excipientem 'si dominus eius sit' utilem mihi replicationem doli mali profuturam et secun- | 5 |
| dum haec usu quoque me capturum, quamuis sciens alienum possideam: alioquin si aliter | |
| constituatur, futurum, ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso | |
| iure noxalis actio aduersus eum competit, necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem | |
| sufferat. eademque dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu praetoris eum | |
| duxerim, quoniam isto quoque casu iustam causam possidendi habeo. | 10 |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Non solum autem qui in potestate | 29.pr.1 |
| non habet recusare <potest noxale iudicium, uerum et habenti in> potestate liberum est euitare | |
| iudicium, si indefensam eam personam relinquat: sed huic necesse est ius suum ad | |
| actorem transfer<r>e, perinde ac si damnatus esset. | |
| Idem libro ad edictum praetoris urbani, titulo de damno infecto. In noxa- | 30.pr.1 |
| libus actionibus eorum qui bona fide absunt ius non corru<m>pitur, sed reuersis defendendi | |
| ex bono et aequo potestas datur, si<ue> domini sint siue aliquid in ea re ius habeant, qualis | |
| est creditor et fructuarius. | |
| Paulus libro septimo ad Plautium. Quod ait praetor, cum familia furtum | 31.pr.1 |
| faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si | |
| liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam | |
| ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes | |
| actiones inhibeantur. Sabinus et Cassius putant pretium quoque noxae deditorum imputari | 5 |
| debere, quod Pomponius probat et est uerum: nam et si seruus indefensus ductus sit, | |
| aestimatio eius imputanda est. certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem | |
| habendam Iulianus putat. furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae | |
| sint serui: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus | |
| edicto non erit. | 10 |
| Callistratus libro secundo edicti monitorii. Is qui in aliena potestate est | 32.pr.1 |
| si noxam commississe dicatur, si non defendatur, ducitur: et si praesens est dominus, tra- | |
| dere eum et de dolo malo promittere debet. | |
| Pomponius libro quarto decimo ad Sabinum. Noxali iudicio inuitus | 33.pr.1 |
| nemo cogitur alium defendere, sed carere debet eo quem non defendit, si seruus est: | |
| quod si liber est qui in potestate sit, indistincte ipsi sui defensio danda est: | |
| Iulianus libro quarto ad Urseium Ferocem. quotiens enim nemo filium | 34.pr.1 |
| familias ex causa delicti defendit, in eum iudicium datur | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. et si condemnatus fuerit, | 35.pr.1 |
| filius iudicatum facere debet: tenet enim condemnatio. quin immo etiam illud dicendum | |
| est patrem quoque post condemnationem filii dumtaxat de peculio posse conueniri. | |
| Idem libro trigensimo septimo ad edictum. Si quis seruum pigneratum, de- | 36.pr.1 |
| inde a debitor<e> subreptum emerit a debitore, nomine eius furti tenebitur dominio serui | |
| adquisito, nec oberit, quod Seruiana potest ei homo auocari. idemque et si a minore quis | |
| uiginti quinque annis emerit uel in fraudem creditorum sciens: hi enim, quamuis auferri | |
| eis dominium possit, interim tamen conueniendi sunt. | 5 |
| Tryphoninus libro quinto decimo disputationum. Si alienus seruus furtum | 37.pr.1 |
| mihi fecerit, qui postea in meum dominium peruenerit, extinguitur furti actio, quae mihi | |
| conpetierat, nondum in iudicium deducta, nec si postea alienauero eum, quem ante litem | |
| contestatam emeram, furti actio restaurabitur: quod si post litem contestatam eum rede- | |
| mero, condemnandus erit uenditor. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. quemadmodum si alii uen- | 38.pr.1 |
| didisset: parui enim refert, cui uendiderit, aduersario an alii: suaque culpa litis aestima- | |
| tionem sublaturum, qui uendendo noxae deditionem sibi ademit. Iulianus autem libro ui- | 1.1 |
| censimo secundo digestorum scribit, si seruum pro de<re>licto habeam, qui tibi furtum fecerat, | |
| liberari me, quia statim meus esse desinit, ne eius nomine, qui sine domino sit, furti sit | |
| actio. Si seruus meus rem tuam subtraxerit et uendiderit tuque nummos quos ex pretio | 2.1 |
| habebat ei excusseris, locus erit furti actioni ultro citroque: nam et tu aduersus <m>e furti | |
| ages noxali serui nomine et ego aduersus te nummorum nomine. Sed et si seruo credi- | 3.1 |
| toris mei soluerim nummos, ut is eos domino suo det, aeque locus erit furti actioni, si is | |
| nummos acceptos interceperit. | |
| Iulianus libro nono digestorum. Si plurium seruus furtum fecerit et omnes | 39.pr.1 |
| dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris ciuilis | |
| actione<m> et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor | |
| elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione | |
| agere possit cum eo, cum <quo> noxali iudicio experiri potuisset, si seruus exhiberetur. Qui | 1.1 |
| alienum seruum suum esse fatetur, quamuis noxali actione obligetur, nihilo minus causa | |
| cognita satisdare debet: qui autem pro seruo conuenitur, satisdatione onerandus non est: | |
| non enim offert se defensioni alieni serui. Si quis dicet dominum dolo fecisse, quo minus | 2.1 |
| in potestate eius seruus esset, ille autem contendat eum seruum ab alio defendi cum satis- | |
| datione, doli mali exceptioni locus erit. Sed et si post iudicium acceptum cum domino | 3.1 |
| seruus apparuerit et, quia non defendebatur, ductus sit, exceptione doli mali posita dominus | |
| absoluetur. Sed et mortuo seruo antequam iudicium accipiatur, omnino hac actione non | 4.1 |
| tenebitur dominus. | |
| Idem libro uicensimo secundo digestorum. Si seruus legatus ante aditam | 40.pr.1 |
| hereditatem rem heredis futuri subtraxerit, poterit is cum legatario qui legatum agnouerit | |
| furti agere: sed si idem seruus hereditariam rem subtraxerit, furti actio cessabit, quia | |
| huiusmodi rerum furtum non fit: ad exhibendum autem actio competit. | |
| Idem libro secundo ad Urseium Ferocem. Cum seruus communis alteri do- | 41.pr.1 |
| minorum damnum iniuria dedit, idcirco legis Aquiliae actio non est, quia, si extraneo dam- | |
| num dedisset, cum altero in solidum lege Aquilia agi posset: sicuti, cum seruus communis | |
| furtum fecerit, cum altero domino furti agi non potest, sed communi diuidundo agi potest. | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Si ad libertatem proclama- | 42.pr.1 |
| uerit is cuius nomine noxale iudicium susceptum est, sustineri debet id iudicium, quoad | |
| de statu eius iudicetur: et sic, si quidem seruus fuerit pronuntiatus, noxale iudicium exer- | |
| cebitur, si liber, inutile uidebitur. Si quis pro seruo mortuo ignorans eum decessisse noxale | 1.1 |
| iudicium acceperit, absolui debet, quia desit uerum esse propter eum dare oportere. Hae | 2.1 |
| actiones perpetuae sunt locumque habebunt tamdiu, quamdiu serui <d>edendi facultatem ha- | |
| bemus: nec tantum nobis, uerum etiam successoribus nostris competent, item aduersus | |
| successores, sed non quasi in successores, sed iure dominii. proinde et si seruus ad alium | |
| peruenisse proponatur, iure dominii noxali iudicio nouus dominus conuenietur. | 5 |
| Pomponius libro octauo epistularum. Serui, quorum noxa caput sequitur, | 43.pr.1 |
| ibi defendendi sunt, ubi deliquisse arguentur: itaque seruos dominus eodem loco exhibere | |
| debet, ubi uim intulisse dicentur et carere omnium dominio potest, si eos non defendat. |