| DE HIS, QUI EFFUDERINT UEL DEIECERINT | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Praetor ait de his, qui deiecerint | 9.3.1.pr.1 |
| uel effuderint: 'Unde in eum locum, quo uolgo iter fiet uel in quo consistetur, deiectum | |
| uel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumue erit, in eum, qui ibi | |
| habitauerit, in duplum iudicium dabo. si eo ictu homo liber perisse dicetur, quinquaginta | |
| aureorum iudicium dabo. si uiuet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum | 5 |
| iudici uidebitur eum cum quo agetur condemnari, tanti iudicium dabo. si seruus insciente | |
| domino fecisse dicetur, in iudicio adiciam: aut noxam dedere.' Summa cum utilitate id | 1.1 |
| praetorem edixisse nemo est qui neget: publice enim utile est sine metu et periculo per | |
| itinera commeari. Parui autem interesse debet, utrum publicus locus sit an uero priuatus, | 2.1 |
| dummodo per eum uolgo iter fiat, quia iter facientibus prospicitur, non publicis uiis stu- | |
| detur: semper enim ea loca, per quae uolgo iter solet fieri, eandem securitatem debent | |
| habere. ceterum si aliquando uulgus in illa uia non commeabat et tunc deiectum quid | |
| uel effusum, cum adhuc secreta loca essent, modo coepit commeari, non debet hoc edicto | 5 |
| teneri. Quod, cum suspenderetur, decidit, magis deiectum uideri, sed et quod suspensum | 3.1 |
| decidit, pro deiecto haberi magis est. proinde et si quid pendens effusum sit, quamuis | |
| nemo hoc effuderit, edictum tamen locum habere dicendum <est>. Haec in factum actio in | 4.1 |
| eum datur, qui inhabitat, cum quid de<i>ceretur uel effunderetur, non in dominum aedium: | |
| culpa enim penes eum est. nec adicitur culpae mentio uel infitiationis, ut in duplum detur | |
| actio, quamuis damni iniuriae utrumque exiget. Sed cum homo liber periit, damni aesti- | 5.1 |
| matio non fit in duplum, quia in homine libero nulla corporis aestimatio fieri potest, sed | |
| quinquaginta aureorum condemnatio fit. Haec autem uerba 'si uiuet nocitumque ei esse | 6.1 |
| dicetur' non pertinent ad damna, quae in rem hominis liberi facta sunt, si forte uestimenta | |
| eius uel quid aliud scissum corruptumue est, sed <ad> ea, quae in corpus eius admittuntur. | |
| Si filius familias cenaculum conductum habuit et inde deiectum uel effusum quid sit, de | 7.1 |
| peculio in patrem non datur, quia non ex contractu uenit: in ipsum itaque filium haec | |
| actio competit. Cum seruus habitator est, utrum noxalis actio danda sit, quia non est e<x> | 8.1 |
| negotio gesto? an de peculio, quia non ex delicto serui uenit? neque enim recte serui | |
| dicitur noxa, cum seruus nihil nocuerit. sed ego puto impunitum seruum esse non oportere, | |
| sed extra ordinem officio iudicis corrigendum. Habitare autem dicimus uel in suo uel in | 9.1 |
| conducto uel gratuito. hospes plane non tenebitur, quia non ibi habitat, sed tantisper hospi- | |
| tatur, sed is tenetur, qui hospitium dederit: multum autem interest inter habitatorem et | |
| hospitem, quantum interest inter domicilium habentem et peregrinantem. Si plures in | 10.1 |
| eodem cenaculo habitent, unde <de>iectum est, in quemuis haec actio dabitur, | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. cum sane impossibile est scire, quis | 2.pr.1 |
| deiecisset uel effudisset, | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. et quidem in solidum: sed | 3.pr.1 |
| si cum uno fuerit actum, ceteri liberabuntur | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. perceptione, non litis contesta- | 4.pr.1 |
| tione, praestaturi partem damni societatis iudicio uel utili actione ei qui soluit. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Si uero plures diuiso inter se | 5.pr.1 |
| cenaculo habitent, actio in eum solum datur, qui inhabitabat eam partem, unde effusum | |
| est. Si quis gratuitas habitationes dederit libertis et clientibus uel suis uel uxoris, ipsum | 1.1 |
| eorum nomine teneri Trebatius ait: quod uerum est. idem erit dicendum et si quis amicis | |
| suis modica hospitiola distribuerit. nam et si quis cenaculariam exercens ipse maximam | |
| partem cenaculi habeat, <solus tenebitur>: sed si quis cenaculariam exercens modicum sibi | |
| hospitium retinuerit, residuum locauerit pluribus, omnes tenebuntur quasi in hoc cenaculo | 5 |
| habitantes, unde deiectum effusumue est. Interdum tamen, quod sine captione actoris fiat, | 2.1 |
| oportebit praetorem aequitate motum in eum potius dare actionem, ex cuius cubiculo uel | |
| exedra deiectum est, licet plures in eodem cenaculo habitent: quod si ex mediano cena- | |
| culi quid deiectum sit, uerius est omnes teneri. Si horrearius aliquid deiecerit uel effuderit | 3.1 |
| aut conductor apothecae uel qui in hoc dumtaxat conductum locum habebat, ut ibi opus | |
| faciat uel doceat, in factum actioni locus est, etiam si quis operantium deiecerit uel effu- | |
| derit uel si quis discentium. Cum autem legis Aquiliae actione propter hoc quis condem- | 4.1 |
| natus est, merito ei, qui ob hoc, quod hospes uel quis alius de cenaculo deiecit, in factum | |
| dandam esse Labeo dicit aduersus deiectorem, quod uerum est. plane si locauerat deiectori, | |
| etiam ex locato habebit actionem. Haec autem actio, quae competit de effusis | 5.1 |
| et deiectis, perpetua est et heredi competit, in heredem uero non datur. quae autem de | |
| eo competit, quod liber perisse dicetur, intra annum dumtaxat competit, neque <in heredem | |
| datur neque heredi similibusque> personis: nam est poenalis et popularis: dummodo sciamus | |
| ex pluribus desiderantibus hanc actionem ei potissimum dari debere cuius interest uel qui | 5 |
| adfinitate cognationeue defunctum contingat. sed si libero nocitum sit, ipsi perpetua erit | |
| actio: sed si alius uelit experiri, annua erit haec actio, nec enim heredibus iure hereditario | |
| competit, quippe quod in corpore libero damni datur, iure hereditario transire ad succes- | |
| sores non debet, quasi non sit damnum pecuniarium, nam ex bono et <ae>quo oritur. | |
| Praetor ait: 'Ne quis in suggr<u>nda protectoue supra eum locum, qua uolgo iter fiet inue | 6.1 |
| quo consistetur, id positum habeat, cuius casus nocere cui possit. qui aduersus ea fecerit, | |
| in eum solidorum decem in factum iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse di- | |
| cetur, aut noxae dedi iubebo'. Hoc edictum superioris portio est: consequens etenim fuit | 7.1 |
| praetorem etiam in hunc casum prospicere, ut, si quid in his partibus aedium periculose | |
| positum esset, non noceret. Ait praetor: 'ne quis in suggr<u>nda protectoue.' haec uerba | 8.1 |
| 'ne quis' ad omnes pertinent uel inquilinos uel dominos aedium, siue inhabitent siue non, | |
| habent tamen aliquid expositum his locis. 'Supra eum locum, qua uolgo iter fieret inue | 9.1 |
| quo consistetur, id positum habeat.' accipere debemus positum siue in habitationis uel | |
| cenaculi, siue etiam in horrei uel cuius alterius aedificii. Positum habere etiam is recte | 10.1 |
| uidetur, qui ipse quidem non posuit, uerum ab alio positum patitur: quare si seruus po- | |
| suerit, dominus autem positum patiatur, non noxali iudicio dominus, sed suo nomine tene- | |
| bitur. Praetor ait 'cuius casus nocere posset'. ex his uerbis manifestatur non omne quid- | 11.1 |
| quid positum est, sed quidquid sic positum est, ut nocere possit, hoc solum prospicere | |
| praetorem, ne possit nocere: nec spectamus ut noceat, sed omnino si nocere possit, edicto | |
| locus sit. coercetur autem, qui positum habuit, siue nocuit id quod positum erat <siue non | |
| nocuit. Si id quod positum erat> deciderit et nocuerit, in eum competit actio qui posuit, | 12.1 |
| non in eum qui habitauerit, quasi haec actio non sufficiat, quia positum habuisse non | |
| utique uidetur qui posuit, nisi uel dominus fuit aedium uel inhabitator. nam et cum pictor | |
| in pergula clipeum uel tabulam expositam habuisset eaque excidisset et transeunti damni | |
| quid dedisset, Seruius respondit ad exemplum huius actionis dari oportere actionem: hanc | 5 |
| enim non competere palam esse, quia neque in suggrunda neque in protecto tabula fuerat | |
| posita. idem seruandum respondit et si amphora ex reticulo suspensa decidisset et damni | |
| dedisset, quia et legitima et honoraria actio deficit. Ista autem actio popularis est et heredi | 13.1 |
| similibusque competit, in heredes autem non competit, quia poenalis est. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Hoc edictum non tantum ad ciuitates | 6.pr.1 |
| et uicos, sed et ad uias, per quas uolgo iter fit, pertinet. Labeo ait locum habere hoc | 1.1 |
| edictum, si interdiu deiectum sit, non nocte: sed quibusdam locis et nocte iter fit. Habi- | 2.1 |
| tator suam suorumque culpam praestare debet. Si de naue deiectum sit, dabitur actio | 3.1 |
| utilis in eum qui naui praepositus sit. | |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Cum liberi hominis corpus ex eo, | 7.pr.1 |
| quod deiectum effusumue quid erit, laesum fuerit, iudex computat mercedes medicis prae- | |
| stitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum, quibus caruit | |
| aut ca<r>iturus est ob id, quod inutilis factus est. cicatricium autem aut deformitatis nulla | |
| fit aestimatio, quia liberum corpus nullam recipit aestimationem. | 5 |