| AD LEGEM AQUILIAM | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Lex Aquilia omnibus legibus, quae | 9.2.1.pr.1 |
| ante se de damno iniuria locutae sunt, derogauit, siue duodecim tabulis, <s>iue alia quae | |
| fuit: quas leges nunc referre non est necesse. Quae lex Aquilia plebiscitum est, cum eam | 1.1 |
| Aquilius tribunus plebis a plebe rogauerit. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Lege Aquilia capite primo ca- | 2.pr.1 |
| uetur: 'ut qui seruum seruamue alienum alienamue quadrupedem uel pecudem iniuria | |
| occiderit, quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum aes dare domino damnas esto': et | 1.1 |
| infra deinde cauetur, ut aduersus infitiantem in duplum actio esset. Ut igitur apparet, | 2.1 |
| seruis nostris exaequat quadrupedes, quae pecudum numero sunt et gregatim habentur, | |
| ueluti oues caprae boues equi muli asini. sed an sues pecudum appellatione continentur, | |
| quaeritur: et recte Labeoni placet contineri. sed canis inter pecudes non est. longe magis | |
| bestiae in eo numero non sunt, ueluti ursi leones pantherae. elefanti autem et cameli | 5 |
| quasi mixti sunt (nam et iumentorum operam praestant et natura eorum fera est) et ideo | |
| primo capite contineri eas oportet. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si seruus seruaue iniuria occi- | 3.pr.1 |
| sus occisaue fuerit, lex Aquilia locum habet. iniuria occisum esse merito adicitur: | |
| non enim sufficit occisum, sed oportet iniuria id esse factum. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Itaque si seruum tuum | 4.pr.1 |
| latronem insidiantem mihi occidero, securus ero: nam aduersus periculum naturalis ratio | |
| permittit se defendere. Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere per- | 1.1 |
| mittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur: interdiu autem deprehensum ita permittit | |
| occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Sed et si quem- | 5.pr.1 |
| cumque alium ferro se petentem quis occiderit, non uidebitur iniuria occidisse: | |
| et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege Aquilia non teneatur. | |
| sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse uideatur: | |
| ergo et Cornelia tenebitur. Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quem- | 1.1 |
| admodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, | |
| hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit: et ideo interdum utraque actio | |
| concurrit et legis Aquiliae et iniuriarum, sed duae erunt aestimationes, alia damni, alia | |
| contumeliae. igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere | 5 |
| noluit. Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliae actio sit? et | 2.1 |
| Pegasus negauit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? et hoc est ueris- | |
| simum. cessabit igitur Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia | |
| cessat, aut si tegula ceciderit. sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum. quo<d- | |
| si> inpubes id fecerit, Labeo ait, quia furti tenetur, teneri et Aquilia eum: et hoc puto | 5 |
| uerum, si sit iam iniuriae capax. Si magister in disciplina uulnerauerit seruum uel occi- | 3.1 |
| derit, an <Aquilia> teneatur, quasi damnum iniuria dederit? et Iulianus scribit Aquilia teneri | |
| eum, qui eluscauerat discipulum in disciplina: multo magis igitur in occiso idem erit di- | |
| cendum. proponitur autem apud eum species talis: sutor, inquit, puero discenti | |
| ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstrauerit, forma calcei ceruicem | 5 |
| percussit, ut oculus puero perfunderetur. dicit igitur Iulianus iniuriarum quidem actionem | |
| non competere, quia non faciendae iniuriae causa percusserit, sed monendi et docendi causa: | |
| an ex locato, dubitat, quia leuis dumtaxat castigatio concessa est docenti: sed Aquilia | |
| posse agi non dubito: | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. praeceptoris enim nimia sae- | 6.pr.1 |
| uitia culpae adsignatur. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Qua actione patrem consecuturum | 7.pr.1 |
| ait, quod minus ex operis filii sui propter uitiatum oculum sit habiturus, et impendia, | |
| quae pro eius curatione fecerit. Occisum autem accipere debemus, siue gladio siue etiam | 1.1 |
| fuste uel alio telo uel manibus (si forte strangulauit eum) uel calce petiit uel capite uel | |
| qualiter qualiter. Sed si quis plus iusto oneratus deiecerit onus et seruum occiderit, | 2.1 |
| Aquilia locum habet: fuit enim in ipsius arbitrio ita se non onerare. nam et si lapsus | |
| aliquis seruum alienum onere presserit, Pegasus ait lege Aquilia eum teneri ita demum, | |
| si uel plus iusto se on<er>auerit uel neglegentius per lubricum transierit. Proinde si quis | 3.1 |
| alterius inpulsu damnum dederit, Proculus scribit neque eum qui impulit teneri, quia non | |
| occidit, neque eum qui impulsus est, quia damnum iniuria non dedit: secundum quod in | |
| factum actio erit danda in eum qui impulit. Si quis in colluctatione uel in pancratio, uel | 4.1 |
| pugiles dum inter se exercentur alius alium occiderit, si quidem in publico certamine alius | |
| alium occiderit, cessat Aquilia, quia gloriae causa et uirtutis, non iniuriae gratia uidetur | |
| damnum datum. hoc autem in seruo non procedit, quoniam ingenui solent certare: in filio | |
| familias uulnerato procedit. plane si cedentem uulnerauerit, erit Aquiliae locus, aut si non | 5 |
| in certamine seruum occidit, nisi si domino committente hoc factum sit: tunc enim Aquilia | |
| cessat. Sed si quis seruum aegrotum leuiter percusserit et is obierit, recte Labeo dicit | 5.1 |
| lege Aquilia eum teneri, quia aliud alii mortiferum esse solet. Celsus autem multum inter- | 6.1 |
| esse dicit, occiderit an mortis causam praestiterit, ut qui mortis causam praestitit, non | |
| Aquilia, sed in factum actione teneatur. unde adfert eum qui uenenum pro medicamento | |
| dedit et ait causam mortis praestitisse, quemadmodum eum qui furenti gladium porrexit: | |
| nam nec hunc lege Aquilia teneri, sed in factum. Sed si quis de ponte aliquem praecipi- | 7.1 |
| tauit, Celsus ait, siue ipso ictu perierit aut continuo submersus est aut lassatus ui fluminis | |
| uictus perierit, lege Aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum saxo inlisisset. Proculus | 8.1 |
| ait, si medicus seruum imperite secuerit, uel ex locato uel ex lege Aquilia competere | |
| actionem. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Idem iuris est, si medicamento | 8.pr.1 |
| perperam usus fuerit. sed et qui bene secuerit et dereliquit curationem, securus non erit, | |
| sed culpae reus intellegitur. mulionem quoque, si per imperitiam impetum mularum reti- | |
| nere non potuerit, si eae alienum hominem obtriuerint, uolgo dicitur culpae nomine teneri. | |
| idem dicitur et si propter infirmitatem sustinere mularum impetum non potuerit: nec uidetur | 5 |
| iniquum, si infirmitas culpae adnumeretur, cum affectare quisque non debeat, in quo uel | |
| intellegit uel intellegere debet infirmitatem suam alii periculosam futuram. idem iuris | |
| est in persona eius, qui impetum equi, quo uehebatur, propter imperitiam uel infirmitatem | |
| retinere non poterit. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Item si obstetrix medicamentum | 9.pr.1 |
| dederit et inde mulier perierit, Labeo distinguit, ut, si quidem suis manibus supposuit, | |
| uideatur occidisse: sin uero dedit, ut sibi mulier offerret, in factum actionem dandam, | |
| quae sententia uera est: magis enim causam mortis praestitit quam occidit. Si quis per | 1.1 |
| uim uel suasum medicamentum alicui infundit uel ore uel clystere uel si eum unxit | |
| malo ueneno, lege Aquilia eum teneri, quemadmodum obstetrix supponens tenetur. Si quis | 2.1 |
| hominem fame necauerit, in factum actione teneri Neratius ait. Si seruum meum equi- | 3.1 |
| tantem concitato equo effeceris in flumen praecipitari atque ideo homo perierit, in factum | |
| esse dandam actionem Ofilius scribit: quemadmodum si seruus meus ab alio in insidias | |
| deductus, ab alio esset occisus. Sed si per lusum iaculantibus seruus fuerit occisus, Aqui- | 4.1 |
| liae locus est: sed si cum alii in campo iacularentur, seruus per eum locum transierit, | |
| Aquilia cessat, quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestiue facere. qui tamen | |
| data opera in eum iaculatus est, utique Aquilia tenebitur: | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. nam lusus quoque noxius in | 10.pr.1 |
| culpa est. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Item Mela scribit, si, cum pila | 11.pr.1 |
| quidam luderent, uehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic | |
| serui, quem tonsor habebat, gula sit praecisa <a>diecto cultello: in quocumque eorum culpa | |
| sit, eum lege Aquilia teneri. Proculus in tonsore esse culpam: et sane si ibi tondebat, ubi | |
| ex consuetudine ludebatur uel ubi transitus frequens erat, est quod ei imputetur: quamuis | 5 |
| nec illu<d> male dicatur, si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis commiserit, | |
| ipsum de se queri debere. Si alius tenuit, alius interemit, is qui tenuit, quasi causam | 1.1 |
| mortis praebuit, in factum actione tenetur. Sed si plures seruum percusserint, utrum omnes | 2.1 |
| quasi occiderint teneantur, uideamus. et si quidem apparet cuius ictu perierit, ille quasi | |
| occiderit tenetur: quod si non apparet, omnes quasi occiderint teneri Iu- | |
| lianus ait, et si cum uno agatur, ceteri non liberantur: nam ex lege Aquilia quod alius | |
| praestitit, alium non releuat, cum sit poena. Celsus scribit, si alius mortifero uulner<e> per- | 3.1 |
| cusserit, alius postea exanimauerit, priorem quidem non teneri quasi occiderit, sed quasi | |
| uulnerauerit, quia ex alio uulnere periit, posteriorem teneri, quia occidit. quod et Marcello | |
| uidetur et est probabilius. Si plures trabem deiecerint et hominem oppresserint, aeque | 4.1 |
| ueteribus placet omnes lege Aquilia teneri. Item cum eo, qui canem irritauerat et effecerat, | 5.1 |
| ut aliquem morderet, quamuis eum non tenuit, Proculus respondit Aquiliae actionem esse: | |
| sed Iulianus eum demum Aquilia teneri ait, qui tenuit et effecit ut aliquem morderet: ce- | |
| terum si non tenuit, in factum agendum. Legis autem Aquiliae actio ero competit, hoc | 6.1 |
| est domino. Si in eo homine, quem tibi redhibiturus essem, damnum iniuria datum esset, | 7.1 |
| Iulianus ait legis Aquiliae actionem mihi competere meque, cum coepero redhibere, tibi | |
| restituturum. Sed si seruus bona fide alicui seruiat, an ei competit Aquiliae actio? et | 8.1 |
| magis in factum actio erit danda. Eum, cui uestimenta commodata sunt, non posse, si | 9.1 |
| scissa fuerint, lege Aquilia agere Iulianus ait, sed domino eam competere. An fructuarius | 10.1 |
| uel usuarius legis Aquiliae actionem haberet, Iulianus tractat: et ego puto melius utile iu- | |
| dicium ex hac causa dandum. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Sed et si proprietatis | 12.pr.1 |
| dominus uulnerauerit seruum uel occiderit, in quo usus fructus meus est, danda est mihi | |
| ad exemplum legis Aquiliae actio in eum pro portione usus fructus, ut etiam ea pars anni | |
| in aestimationem ueniat, qua nondum usus fructus meus fuit. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Liber homo suo nomine utilem | 13.pr.1 |
| Aquiliae habet actionem: directam enim non habet, quoniam dominus membrorum suorum | |
| nemo uidetur. fugitiui autem nomine dominus habet. Iulianus scribit, si homo liber bona | 1.1 |
| fide mihi seruiat, ipsum lege Aquilia mihi teneri. Si seruus hereditarius occidatur, quae- | 2.1 |
| ritur, quis Aquili<a> agat, cum dominus nullus sit huius serui. et ait Celsus legem domino | |
| damna salua esse uoluisse: dominus ergo hereditas habebitur. quare adita hereditate heres | |
| poterit experiri. Si seruus legatus post aditam hereditatem sit occisus, competere legis | 3.1 |
| Aquiliae actionem legatario, si non post mortem serui adgnouit legatum: quod si repu- | |
| diauit, consequens esse ait Iulianus dicere heredi competere. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Sed si ipse heres eum occi- | 14.pr.1 |
| derit, dictum est dandam in eum legatario actionem. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Huic scripturae consequens est | 15.pr.1 |
| dicere, ut, si ante aditam hereditatem occidatur legatus seruus, apud heredem remaneat | |
| Aquiliae actio per hereditatem adquisita. quod si uulneratus sit ante aditam hereditatem, | |
| in hereditate quidem actio remansit, sed cedere ea legatario heredem oportet. Si seruus | 1.1 |
| uulneratus mortifere postea ruina uel naufragio uel alio ictu maturius perierit, de occiso | |
| agi non posse, sed quasi de uulnerato, sed si manumissus uel alienatus ex uulnere periit, | |
| quasi de occiso agi posse Iulianus ait. haec ita tam uarie, quia uerum est eum a te oc- | |
| cisum tunc cum uulnerabas, quod mortuo eo demum apparuit: at in superiore non est | 5 |
| passa ruina apparere an sit occisus. sed si uulneratum mortifere liberum et heredem esse | |
| iusseris, deinde decesserit, heredem eius agere Aquilia non posse, | |
| Marcianus libro quarto regularum. quia in eum casum res peruenit, a quo | 16.pr.1 |
| incipere non potest. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si dominus seruum suum occi- | 17.pr.1 |
| derit, bonae fidei possessori uel ei qui pignori accepit in factum actione tenebitur. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Sed et si is qui pignori seruum accepit | 18.pr.1 |
| occidit eum uel uulnerauit, lege Aquilia et pigneraticia conueniri potest, sed alterutra con- | |
| tentus esse debebit actor. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Sed si communem seruum oc- | 19.pr.1 |
| ciderit quis, Aquilia teneri eum Celsus ait: idem est et si uulnerauerit: | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. scilicet pro ea parte, pro | 20.pr.1 |
| qua dominus est qui agat. | |
| Idem libro octauo decimo ad edictum. Ait lex: 'quanti is homo in eo anno | 21.pr.1 |
| plurimi fuisset'. quae clausula aestimationem habet damni, quod datum est. Annus autem | 1.1 |
| retrorsus computatur, ex quo quis occisus est: quod si mortifere fuerit uulneratus | |
| et postea post longum interuallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum | |
| Iulianum, ex quo uulnerat<u>s est, licet Celsus contra scribit. Sed | 2.1 |
| utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti inter- | |
| fuit nostra non esse occisum? et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Proinde si seruum occidisti, | 22.pr.1 |
| quem sub poena tradendum promisi, utilitas uenit in hoc iudicium. Item causae corpori | 1.1 |
| cohaerentes aestimantur, si quis ex comoedis aut symphoniacis aut gemellis aut quadriga | |
| aut ex pari mularum unum uel unam occiderit: non solum enim perempti corporis aesti- | |
| matio facienda est, sed et eius ratio haberi debet, quo cetera corpora depretiata sunt. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Inde Neratius scribit, si seruus | 23.pr.1 |
| heres institutus occisus sit, etiam hereditatis aestimationem uenire. Iulianus ait, si seruus | 1.1 |
| liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis | |
| Aquiliae hereditatis aestimationem consecuturum, quae seruo competere non potuit: quae | |
| sententia uera est. pretii igitur solummodo fieri aestimationem, quia hoc interesse solum | |
| substituti uideretur: ego autem puto nec pretii fieri aestimationem, quia, si heres esset, | 5 |
| et liber esset. Idem Iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione 'si Stichum manu- | 2.1 |
| misero' et Stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis | |
| pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si uiuo testa- | |
| tore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit in- | |
| spicitur. Idem Iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plu- | 3.1 |
| rimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, | |
| quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum Aquilia agere pretioque eo aestimandum, | |
| quanti fuit priusquam artem cum pollice amississet. Sed et si seruus, qui magnas fraudes | 4.1 |
| in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaueram, ut | |
| fraudium participes eruerentur, rectissime Labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea in- | |
| tererat fraudes serui per eum commissas detegi, non quanti noxa eius serui ualeat. Sed | 5.1 |
| et si bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, | |
| quanto ualeret, priusquam mores mutaret. In summa omnia commoda, quae | 6.1 |
| intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem seruum facerent, haec accedere ad aestima- | |
| tionem eius dicendum est. Si infans sit occisus nondum anniculus, uerius est suf- | 7.1 |
| ficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum uixit. Hanc | 8.1 |
| actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem uel ceteros haec | |
| actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit. Si | 9.1 |
| dolo seruus occisus sit, et lege Cornelia agere dominum posse constat: et si lege Aquilia | |
| egerit, praeiudicium fieri Corneliae non debet. Haec actio aduersus confitentem competit | 10.1 |
| in simplum, aduersus negantem in duplum. Si quis hominem uiuum falso confiteatur occi- | 11.1 |
| disse et postea paratus sit ostendere hominem uiuum esse, Iulianus scribit cessare Aquiliam, | |
| quamuis confessus sit se occidisse: hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne | |
| necesse habeat docere eum occidisse: ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Hoc apertius est circa uulne- | 24.pr.1 |
| ratum hominem: nam si confessus sit uulnerasse nec sit uulneratus, aestimationem cuius | |
| uulneris faciemus? uel ad quod tempus recurramus? | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Proinde si occisus quidem non | 25.pr.1 |
| sit, mortuus autem sit, magis est, ut non teneatur in mortuo, licet fassus sit. Si | 1.1 |
| procurator aut tutor aut curator aut quiuis alius confiteatur aut absentem uulnerasse, con- | |
| fessoria in eos utilis actio danda est. Notandum, quod in hac actione, quae aduersus con- | 2.1 |
| fitentem datur, iudex non rei iudicandae, sed aestimandae datur: nam nullae partes sunt | |
| iudicandi in confitentes. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Puta enim, quod qui conue- | 26.pr.1 |
| nitur fateatur se occidisse et paratus sit aestimationem soluere, et aduersarius magni litem | |
| aestimat. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si seruus seruum alienum | 27.pr.1 |
| subripuerit et occiderit, et Iulianus et Celsus scribunt et furti et damni iniuriae competere | |
| actionem. Si seruus communis, id est meus et tuus, seruum meum occiderit, legi Aquiliae | 1.1 |
| locus est aduersus te, si tua uoluntate fecit: et ita Proculum existimasse Urseius refert. | |
| quod si non uoluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate serui, ut | |
| tibi soli seruiat: quod puto uerum esse. Item si seruus communis meus et tuus sit oc- | 2.1 |
| cisus a seruo Titii, Celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis aestimationem con- | |
| secuturum pro parte aut noxae dedi ei in solidum oportere, quia haec res diuisionem non | |
| recipit. Serui autem occidentis nomine dominus tenetur, is uero cui bona fide seruit non | 3.1 |
| tenetur. sed an is, qui seruum in fuga habet, teneatur nomine eius Aquiliae actione, quae- | |
| ritur: et ait Iulianus teneri <et> est uerissimum: cum et Marcellus consentit. Huius legis | 4.1 |
| secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit. Tertio autem capite ait | 5.1 |
| eadem lex Aquilia: 'Ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri | |
| damnum faxit, quod us<s>erit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta | |
| proximis, tantum aes domino dare damnas esto'. Si quis igitur non occiderit homi- | 6.1 |
| nem uel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his uerbis legis agendum erit. | |
| proinde si facem seruo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi. Item si | 7.1 |
| arbustum meum uel uillam meam incenderis, Aquiliae actionem habebo. Si | 8.1 |
| quis insulam uoluerit meam exurere et ignis etiam ad uicin<i> insulam peruenerit, Aquilia | |
| tenebitur etiam uicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas. | |
| Si fornicarius seruus coloni ad fornacem obdormisset et uilla fuerit exusta, | 9.1 |
| Neratius scribit ex locato conuentum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis | |
| fuit: ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegente<r> custodierit, an tenebitur | |
| qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccauit: | |
| quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormiuit | 5 |
| quam in eum qui neglegenter custodit, nec qui<s>quam dixerit in eo qui obdormiuit rem | |
| eum humanam et naturalem passum, cum deberet uel ignem extinguere uel ita munire, ne | |
| euagetur. Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria | 10.1 |
| tenearis? et ait Proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo | |
| aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit: sin autem non- | |
| dum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, | |
| damni infecti puto sufficere cautionem. Proculus ait, cum coloni serui uillam | 11.1 |
| exussissent, colonum uel ex locato uel lege Aquilia teneri, ita ut colonus possit seruos | |
| noxae dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. sed | |
| haec ita, si culpa colonus careret: ceterum si noxios seruos habuit, damni eum iniuria te- | |
| neri, cur tales <habuit>. idem seruandum et circa inquilinorum insulae personas scribit: quae | 5 |
| sententia habet rationem. Si cum apes meae ad tuas aduolassent, tu eas exus- | 12.1 |
| seris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait. Inquit lex 'ruperit'. rupisse | 13.1 |
| uerbum fere omnes ueteres sic intellexerunt 'corruperit'. Et ideo Celsus quaerit, si lolium | 14.1 |
| aut auenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod ui aut | |
| clam dominum posse agere uel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, | |
| et si colonus eam exercuit, cauere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus am- | |
| plius inquietet: nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut | 5 |
| lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta sepa- | |
| ratio sit. Cum eo plane, qui uinum spurcauit uel effudit uel acetum fecit uel alio modo | 15.1 |
| uitiauit, agi posse Aquilia Celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti ap- | |
| pellatione continentur. Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed | 16.1 |
| non esse nouum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat uerbum, quo | |
| specialia complectatur: quae sententia uera est. Rupisse eum utique accipiemus, | 17.1 |
| qui uulnerauerit, uel uirgis uel loris uel pugnis cecidit, uel telo uel quo alio, ut scinderet | |
| alicui corpus, uel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est: ceterum | |
| si nullo seruum pretio uiliorem deterioremue fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit | |
| agendum dumtaxat: Aquilia enim eas ruptiones, quae damna dant, persequitur. Ergo etsi | 5 |
| pretio quidem non sit deterior seruus factus, uerum sumptus in salutem eius et sanitatem | |
| facti sunt, in haec mihi uideri damnum datum: atque ideoque lege Aquilia agi posse. | |
| Si quis uestimenta sciderit uel inquinauerit, Aquilia quasi ruperit tenetur. | 18.1 |
| Sed et | 19.1 |
| si quis milium uel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliae actio. Item si | 20.1 |
| quis frumento harenam uel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de cor- | |
| rupto agi poterit. Si quis de manu mihi nummos excusserit, Sabinus existimat damni in- | 21.1 |
| iuriae esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem peruenirent, puta si in flumen uel in | |
| mare uel in cloacam ceciderunt: quod si ad aliquem peruenerunt, ope consilio furtum | |
| factum agendum, quod et antiquis placuit. Idem etiam in factum dari posse actionem ait. | |
| Si mulier pugno uel equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia teneri quasi rupto. | 22.1 |
| Et si mulum plus iusto onerauerit et aliquid membri ruperit, Aquiliae locum fore. | 23.1 |
| Si nauem uenaliciarum mercium perforasset, Aquiliae actionem esse, quasi rupe- | 24.1 |
| rit, Uiuianus scribit. Si oliuam inmaturam decerpserit uel segetem desecuerit inma- | 25.1 |
| turam uel uineas crudas, Aquilia tenebitur: quod si iam maturas, cessat Aquilia: nulla | |
| enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donauerit, quae in collectionem huiusmodi fru- | |
| ctuum impenduntur: sed si collecta haec interceperit, furti tenetur. Octauenus in uuis | |
| adicit, nisi, inquit, in terram uuas proiecit, ut effunderentur. Idem et in silua caedua scri- | 26.1 |
| bit, ut, si immatura, Aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et ar- | |
| borum furtim caesarum. Si salictum maturum ita, ne stirpes laederes, tuleris, cessare | 27.1 |
| Aquiliam. Et si puerum quis castrauerit et pretiosiorem fecerit, Uiuianus scribit cessare | 28.1 |
| Aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto aedilium aut in quadruplum. Si ca- | 29.1 |
| licem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur: si | |
| uero non imperitia fregit, sed rimas habebat uitiosas, potest esse excussatus: et ideo ple- | |
| rumque artifices conuenire solent, cum eiusmodi materiae dantur, non periculo suo se | |
| facere, quae res ex locato tollit actionem et Aquiliae. Si cum maritus uxori margaritas | 30.1 |
| extricatas dedisset in usu eaque inuito uel inscio uiro perforasset, ut pertusis in linea | |
| uteretur, teneri eam lege Aquilia, siue diuertit siue nupta est adhuc. Si quis aedificii mei | 31.1 |
| fores confregerit uel refregerit aut si ipsum aedificium diruit, lege Aquilia tenetur. Si quis | 32.1 |
| aquae ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quae diruta sunt, tamen quia terra | |
| mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam. Si ex plostro | 33.1 |
| lapis ceciderit et quid ruperit uel fregerit, Aquiliae actione plostrarium teneri placet, si | |
| male composuit lapides et ideo lapsi sunt. Si quis seruum conductum ad mulum regendum | 34.1 |
| commendauerit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligauerit de loro et mulus eruperit | |
| sic, ut et pollicem auelleret seruo et se praecipitaret, Mela scribit, si pro perito imperitus | |
| locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum uel debilitatum, sed si | |
| ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et serui cum eo qui | 5 |
| turbauit habiturum legis Aquiliae actionem. mihi autem uidetur et eo casu, quo ex locato | |
| actio est, competere etiam Aquiliae. Item si tectori locaueris laccum uino plenum curan- | 35.1 |
| dum et ille eum pertudit, ut uinum sit effusum, Labeo scribit in factum agendum. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Qui foueas ursorum ceruorumque ca- | 28.pr.1 |
| piendorum causa faciunt, si in itineribus fecerunt eoque aliquid decidit factumque deterius | |
| est, lege Aquilia obligati sunt: at si in aliis locis, ubi fieri solent, fecerunt, nihil tenentur. | |
| Haec tamen actio ex causa danda est, id est si neque denuntiatum est neque scierit aut | 1.1 |
| prouidere potuerit: et multa huiusmodi deprehenduntur, quibus summouetur petitor, si | |
| euitare periculum poterit. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Quemadmodum si laqueos eo | 29.pr.1 |
| loci posuisses, quo ius ponendi non haberes, et pecus uicini in eos laqueos incidisset. | |
| Si protectum meum, quod supra domum tuam nullo iure habebam, reccidisses, posse | 1.1 |
| me tecum damni iniuria agere Proculus scribit: debuisti enim mecum ius mihi non esse | |
| protectum habere agere: nec esse aequum damnum me pati recisis a te meis tignis. aliud | |
| est dicendum ex rescripto imperatoris Seueri, qui ei, per cuius domum traiectus erat aquae | |
| ductus citra seruitutem, rescripsit iure suo posse eum intercidere, et merito: interest enim, | 5 |
| quod hic in suo protexit, ille in alieno fecit. Si nauis tua inpacta in meam | 2.1 |
| scapham damnum mihi dedit, quaesitum est, quae actio mihi competeret. et ait Proculus, | |
| si in potestate nautarum fuit, ne id accideret, et culpa eorum factum sit, lege Aquilia cum | |
| nautis agendum, quia parui refert nauem immittendo aut serraculum ad nauem ducendo | |
| an tua manu damnum dederis, quia omnibus his modis per te damno adficior: sed si fune | 5 |
| rupto aut cum a nullo regeretur nauis incur<r>isset, cum domino agendum non esse. Item | 3.1 |
| Labeo scribit, si, cum ui uentorum nauis impulsa esset in funes anchorarum alterius et | |
| nautae funes praecidissent, si nullo alio modo nisi praecisis funibus explicare se potuit, | |
| nullam actionem dandam. idemque Labeo et Proculus et circa retia piscatorum, in quae | |
| nauis piscatorum inciderat, aestimaru<nt> plane si culpa nautarum id factum esset, lege | 5 |
| Aquilia agendum. sed ubi damni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui ideo capti non | |
| sunt, fieri aestimationem, cum incertum fuerit, an caperentur. idemque et in uenatoribus | |
| et in aucupibus probandum. Si nauis alteram contra se uenientem obruisset, aut in guber- | 4.1 |
| natorem aut in ducatorem actionem competere damni iniuriae Alfenus ait: sed si tanta uis | |
| naui facta sit, quae temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem: sin autem | |
| culpa <n>autarum id factum sit, puto Aquiliae sufficere. Si funem quis, quo religata nauis | 5.1 |
| erat, praeciderit, de naue quae periit in factum agendum. Hac actione ex hoc | 6.1 |
| legis capite de omnibus animalibus laesis, quae pecudes non sunt, agendum est, ut puta | |
| de cane: sed et de apro et leone ceterisque feris et auibus idem erit dicendum. Magistratus | 7.1 |
| municipales, si damnum iniuria dederint, posse Aquilia teneri. nam et cum pecudes ali- | |
| quis pignori cepisset et fame eas necauisset, dum non patitur te eis cibaria adferre, in | |
| factum actio danda est. item si dum putat se ex lege capere pignus, non ex lege ceperit | |
| et res tritas corruptasque reddat, dicitur legem Aquiliam locum habere: quod dicendum | 5 |
| est et si ex lege pignus cepit. si quid tamen magistratus aduersus resistentem uiolentius | |
| fecerit, non tenebitur Aquilia: nam et cum pignori seruum cepisset et ille se suspende- | |
| rit, nulla datur actio. Haec uerba: 'quanti in triginta diebus proximis fuit', etsi non habent | 8.1 |
| 'plurimi', sic tamen esse accipienda constat. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Qui occidit adulterum depre- | 30.pr.1 |
| hensum seruum alienum, hac lege non tenebitur. Pignori datus seruus si occisus sit, de- | 1.1 |
| bitori actio competit. sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod | |
| debitor soluendo non sit aut quod litem tempore amisit, quaeritur. sed hic iniquum est | |
| et domino et creditori eum teneri. nisi si quis putauerit nullam in ea re debitorem iniuriam | |
| passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem et quod sit amplius consecuturus sit ab | 5 |
| eo, uel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem: et ideo | |
| in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris uel quod item | |
| amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit Aquiliae actionem, ut prosit hoc | |
| debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit Aquiliae actio. Si quis | 2.1 |
| alienum uinum uel frumentum consumpserit, non uidetur damnum iniuria dare ideoque utilis | |
| danda est actio. In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa pu- | 3.1 |
| nitur: ideoque si quis in stipulam suam uel spinam comburendae eius causa ignem immi- | |
| serit et ulterius euagatus et progressus ignis alienam segetem uel uineam laeserit, requi- | |
| ramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit. nam si die uentoso id fecit, culpae | |
| reus est (nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse uidetur): in eodem crimine est | 5 |
| et qui non obseruauit, ne ignis longius procederet. At si omnia quae oportuit obseruauit | 4.1 |
| uel subita uis uenti longius ignem produxit, caret culpa. Si uulneratus fuerit seruus non | |
| mortifere, neglegentia autem perierit, de uulnerato actio erit, non de occiso. | |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Si putator ex arbore ramum cum deiceret | 31.pr.1 |
| uel machinarius hominem praetereuntem occidit, ita tenetur, si is in publicum decidat nec | |
| ille proclamauit, ut casus eius euitari possit. sed Mucius etiam dixit, si in priuato idem | |
| accidisset, posse de culpa agi: culpam autem esse, quod cum a diligente prouideri poterit, | |
| non esset prouisum aut tum denuntiatum esset, cum periculum euitari non possit. secun- | 5 |
| dum quam rationem, non multum refert, per publicum an per priuatum iter fieret, cum | |
| plerumque per priuata loca uolgo iter fiat. quod si nullum iter erit, dolum dumtaxat prae- | |
| stare debet, ne immittat in eum, quem uiderit transeuntem: nam culpa ab eo exigenda non | |
| est, cum diuinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Illud quaesitum est, an quod | 32.pr.1 |
| proconsul in furto obseruat quod a familia factum sit (id est ut non in singulos detur poe- | |
| nae persecutio, sed sufficeret id praestari, quod praestandum foret, si id furtum unus liber | |
| fecisset), debeat et in actione damni iniuriae obseruari. sed magis uisum est idem esse ob- | |
| seruandum, et merito: cum enim circa furti actionem haec ratio sit, ne ex uno delicto tota | 5 |
| familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriae interueniat, se- | |
| quitur, ut idem debeat aestimari, praesertim cum interdum leuior sit haec causa delicti, | |
| ueluti si culpa et non dolo damnum daretur. Si idem eundem seruum uulnerauerit, postea | 1.1 |
| deinde etiam occiderit, tenebitur et de uulnerato et de occiso: duo enim sunt delicta. | |
| aliter atque si quis uno impetu pluribus uulneribus aliquem occiderit: tunc enim una erit | |
| actio de occiso. | |
| Paulus libro secundo ad Plautium. Si seruum meum occidisti, | 33.pr.1 |
| non affectiones aestimandas esse puto, ueluti si filium tuum naturalem quis occiderit quem | |
| tu magno emptum uelles, sed quanti omnibus ualeret. Sextus quoque Pedius ait pretia | |
| rerum non ex affectione nec utilitate singulorum, sed communiter fungi: itaque eum, qui | |
| filium naturalem possidet, non eo locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, | 5 |
| redempturus fuit, nec illum, qui filium alienum possideat, tantum habere, quanti eum patri | |
| uendere posset. in lege enim Aquilia damnum consequimur: et amisisse dicemur, quod aut | |
| consequi potuimus aut erogare cogimur. In damnis, quae lege Aquilia non tenentur, in | 1.1 |
| factum datur actio. | |
| Marcellus libro uicensimo primo digestorum. Titio et Seio Stichum legauit: | 34.pr.1 |
| <de>liberante Seio, cum Titius uindicasset legatum, Stichus occisus est: deinde Seius repu- | |
| diauit legatum. perinde Titius agere possit, ac si soli legatus esset, | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. quia retro adcreuisse dominium | 35.pr.1 |
| ei uidetur: | |
| Marcellus libro uicensimo primo digestorum. nam sicut repudiante legata- | 36.pr.1 |
| rio legatum heredis est actio perinde ac si legatus non esset, ita huius actio est ac si soli | |
| legatus esset. Si dominus seruum, quem Titius mortifere uulnerauerat, liberum et heredem | 1.1 |
| esse iusserit eique postea Maeuius <exstiterit heres, non habebit Maeuius> cum Titio legis Aqui- | |
| liae actionem, scilicet secundum Sabini opinionem, qui putabat ad heredem actionem non | |
| transmitti, quae defuncto competere non potuit: nam sane absurdum accidet, ut heres pre- | |
| tium quasi occisi consequatur eius, cuius heres exstitit. quod si ex parte eum dominus | 5 |
| heredem cum libertate esse iusserit, coheres eius mortuo eo aget lege Aquilia. | |
| Iauolenus libro quarto decimo ex Cassio. Liber homo si iussu alterius manu | 37.pr.1 |
| iniuriam dedit, actio legis Aquiliae cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi <hab>uit: | |
| quod si non habuit, cum eo agendum est qui fecit. Si quadrupes, cuius nomine actio esset | 1.1 |
| cum domino, quod pauperiem fecisset, ab alio occisa est et cum eo lege Aquilia agitur, | |
| aestimatio non ad corpus quadrupedis, sed ad causam eius (in quo de pauperie actio est) | |
| referri debet et tanti damnandus est is qui occidit iudicio legis Aquiliae, quanti actoris | |
| interest noxae potius deditione defungi quam litis aestimatione. | 5 |
| Idem libro nono epistularum. Si eo tempore, quo tibi meus seruus quem | 38.pr.1 |
| bona fide emisti seruiebat, ipse a seruo tuo uulneratus est, placuit omnimodo me tecum | |
| recte lege Aquilia experiri. | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius scri- | 39.pr.1 |
| bit: equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit: quaerebatur, | |
| dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege Aquilia agere, quia equam in iciendo | |
| ruperat. si percussisset aut consulto uehementius egisset, uisum est agere posse. Pom- | 1.1 |
| ponius. Quamuis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, | |
| quomodo si suum deprehendiss<e>t, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias | |
| actiones. itaque qui pecus alienum <in> agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec | |
| agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum: sed uel abigere debet si<n>e | 5 |
| damno uel admonere dominum, ut suum recipiat. | |
| Paulus libro tertio ad edictum. In lege Aquilia, si deletum chirographum | 40.pr.1 |
| mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quo- | |
| que id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et | |
| si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam uincere: sed tunc | |
| condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit: quod si defecerit, condemna- | 5 |
| tio nullas uires habebit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si quis testamentum de- | 41.pr.1 |
| leuerit, an damni iniuriae actio competat, uideamus. et Marcellus libro quinto digestorum | |
| dubitans negat competere: quemadmodum enim, inquit, aestimatio inibitur? ego apud eum | |
| notaui in testatore quidem hoc esse uerum, quia quod interest eius aestimari non potest, | |
| uerum tamen in herede uel legatariis diuersum, quibus testamenta paene chirographa sunt. | 5 |
| ibidem Marcellus scribit chirographo deleto competere legis Aquiliae actionem. sed et si | |
| quis tabulas testamenti apud se depositas deleuerit uel pluribus praesentibus legerit, uti- | |
| lius est in factum et iniuriarum agi, si iniuriae faciendae causa secreta iudiciorum publi- | |
| cauit. Interdum euenire Pomponius eleganter ait, ut quis tabulas delendo furti non tenea- | 1.1 |
| tur, sed tantum damni iniuriae, ut puta si non animo furti faciendi, sed tantum damni | |
| dandi deleuit: nam furti non tenebitur: cum facto enim etiam animum furis furtum exigit. | |
| Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum. Qui tabulas testamenti | 42.pr.1 |
| depositas aut alicuius rei instrumentum ita deleuit, ut legi non possit, depositi actione et | |
| ad exhibendum tenetur, quia corruptam rem restituerit aut exhibuerit. legis <q>uoque Aqui- | |
| liae actio ex eadem causa competit: corrupisse enim tabulas recte dicitur et qui eas inter- | |
| leuerit. | 5 |
| Pomponius libro nono decimo ad Sabinum. Ob id, quod ante quam heredi- | 43.pr.1 |
| tatem adires damnum admissum in res hereditarias est, legis Aquiliae actionem habes, | |
| quod post mortem eius, cui heres sis, acciderit: dominum enim lex Aquilia appellat non | |
| utique eum, qui tunc fuerit, cum damnum daretur: nam isto modo ne ab eo quidem, cui | |
| heres quis erit, transire ad eum ea actio poterit: neque ob id, quod tum commissum fuerit, | 5 |
| cum in hostium potestate esses, agere postliminio reuersus poteris: et hoc aliter | |
| constitui sine magna captione postumorum liberorum, qui parentibus heredes erunt, non | |
| poterit. eadem dicemus et de arboribus eodem tempore furtim caesis. puto eadem dici | |
| posse etiam de hac actione quod ui aut clam, si modo quis aut prohibitus fecerit, aut | |
| apparuerit eum intellegere debuisse ab eis, ad quos e<a> hereditas pertineret, si rescissent, | 10 |
| prohibitum iri. | |
| Ulpianus libro quadragensimo secundo ad Sabinum. In lege Aquilia et | 44.pr.1 |
| leuissima culpa uenit. Quotiens sciente domino seruus uulnerat uel occidit, Aquilia domi- | 1.1 |
| num teneri dubium non est. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Scientiam hic pro patientia accipimus, ut | 45.pr.1 |
| qui prohibere potuit teneatur, si non fecerit. Lege Aquilia agi potest et sanato | 1.1 |
| uulnerato seruo. Si meum seruum, cum liberum putares, occideris, lege Aquilia teneberis. | 2.1 |
| Cum stramenta ardentia transilirent duo, concurrerunt amboque ceciderunt et alter flamma | 3.1 |
| consumptus est: nihil eo nomine potest agi, si non intellegitur, uter ab utro euersus sit. | |
| Qui, cum aliter tueri se non possent, damni culpam dederint, innoxii sunt: uim enim ui | 4.1 |
| defendere omnes leges omniaque iura permittunt. sed si defendendi mei causa lapidem | |
| in aduersarium misero, sed non eum, sed praetereuntem percussero, tenebor lege Aquilia: | |
| illum enim solum qui uim infert ferire conceditur, et hoc, si tuendi dumtaxat, non etiam | |
| ulciscendi causa factum sit. Qui idoneum parietem sustulit, damni iniuria domino eius tenetur. | 5.1 |
| Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum. Si uulnerato seruo lege Aqui- | 46.pr.1 |
| lia actum sit, postea mortuo ex eo uulnere agi lege Aquilia nihilo minus potest. | |
| Iulianus libro octagensimo sexto digestorum. Sed si priore iudicio aestima- | 47.pr.1 |
| tione facta, postea mortuo seruo, de occiso agere dominus instituerit, exceptione doli mali | |
| opposita compelletur, ut ex utroque iudicio nihil amplius consequatur, quam consequi de- | |
| beret, si initio de occiso homine egisset. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Si seruus ante aditam heredita- | 48.pr.1 |
| tem damnum in re hereditaria dederit et liber factus in ea re damnum det, utraque actione | |
| tenebitur, quia alterius et alterius facti hae res sunt. | |
| Ulpianus libro nono disputationum. Si quis fumo facto apes alienas fuga- | 49.pr.1 |
| uerit uel etiam necauerit, magis causam mortis praestitisse uidetur quam occidisse, et ideo | |
| in factum actione tenebitur. Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic | 1.1 |
| erit accipiendum, ut uideatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit: | |
| nisi magna ui cogente fuerit factum, ut Celsus scribit circa eum, qui incendii arcendi gratia | |
| uicinas aedes intercidit: nam hic scribit cessare legis Aquiliae actionem: iusto enim metu | |
| ductus, ne ad se ignis perueniret, uicinas aedes intercidit: et siue peruenit ignis siue ante | 5 |
| extinctus est, existimat legis Aquiliae actionem cessare. | |
| Ulpianus libro sexto opinionum. Qui domum alienam inuito domino demolit | 50.pr.1 |
| et eo loco balneas exstruxit, praeter naturale ius, quod superficies ad dominum soli per- | |
| tinet, etiam damni dati nomine action<i> subicitur. | |
| Iulianus libro octagensimo sexto digestorum. Ita uulneratus est seruus, ut | 51.pr.1 |
| eo ictu certum esset moriturum: medio deinde tempore heres institutus est et postea ab | |
| alio ictus decessit: quaero, an cum utroque de occiso lege Aquilia agi possit. respondit: | |
| occidisse dicitur uulgo quidem, qui mortis causam quolibet modo praebuit: sed lege Aquilia | |
| is demum teneri uisus est, qui adhibita ui et quasi manu causam mortis praebuisset, tracta | 5 |
| uidelicet interpretatione uocis a caedendo et a caede. rursus Aquilia lege teneri existimati | |
| sunt non solum qui ita uulnerassent, ut confestim uita priuarent, sed etiam hi, quorum | |
| ex uulnere certum esset aliquem uita excessurum. igitur si quis seruo mortiferum uulnus | |
| inflixerit eundemque alius ex interuallo ita percusserit, ut maturius interficeretur, quam ex | |
| priore uulnere moriturus fuerat, statuendum est utrumque eorum lege Aquilia teneri. | 10 |
| Idque est consequens auctoritati ueterum, qui, cum a pluribus idem seruus | 1.1 |
| ita uulneratus esset, ut non appareret cuius ictu perisset, omnes lege Aquilia teneri iudi- | |
| cauerunt. Aestimatio autem perempti non eadem in utriusque persona fiet: nam qui | 2.1 |
| prior uulnerauit, tantum praestabit, quanto in anno proximo homo plurimi fuerit repe- | |
| titis ex die uulneris trecentum sexaginta quinque diebus, posterior in id | |
| tenebitur, quanti homo plurimi uenire poterit in anno proximo, quo uita excessit, in quo | |
| pretium quoque hereditatis erit. eiusdem ergo serui occisi nomine alius maiorem, alius | 5 |
| minorem aestimationem praestabit, nec mirum, cum uterque eorum ex diuersa causa et | |
| diuersis temporibus occidisse hominem intellegatur. quod si quis absurde a nobis haec | |
| constitui putauerit, cogitet longe absurdius constitui neutrum lege Aquilia teneri aut al- | |
| terum potius, cum neque impunita maleficia esse oporteat nec facile constitui possit, uter | |
| potius lege teneatur. multa autem iure ciuili contra rationem disputandi pro utilitate com- | 10 |
| muni recepta esse innumerabilibus rebus probari potest: unum interim posuisse contentus | |
| ero. cum plures trabem alienam furandi causa sustulerint, quam singuli ferre non possent, | |
| furti actione omnes teneri existimantur, quamuis subtili ratione dici possit neminem eorum | |
| teneri, quia neminem uerum sit eam sustulisse. | |
| Alfenus libro secundo digestorum. Si ex plagis seruus mortuus esset ne- | 52.pr.1 |
| que id medici inscientia aut domini neglegentia accidisset, recte de iniuria occiso eo agitur. | |
| Tabernarius in semita noctu supra lapidem lucernam posuerat: quidam praeteriens eam | 1.1 |
| sustulerat: tabernarius eum consecutus lucernam reposcebat et fugientem retinebat: ille | |
| flagello, quod in manu habebat, in quo dolor inerat, uerberare tabernarium coeperat, ut se | |
| mitteret: ex eo maiore rixa facta tabernarius ei, qui lucernam sustulerat, oculum effoderat: | |
| consulebat, num damnum iniuria non uidetur dedisse, quoniam prior flagello percussus | 5 |
| esset. respondi, nisi data opera effodisset oculum, non uideri damnum iniuria fecisse, cul- | |
| pam enim penes eum, qui prior flagello percussit, residere: sed si ab eo non prior uapu- | |
| lasset, sed cum ei lucernam eripere uellet, rixatus esset, t<a>bernarii culpa factum uideri. | |
| In cliuo Capitolino duo plostra onusta mulae ducebant: prioris plostri muliones conuersum | 2.1 |
| plostrum subleuabant, quo facile mulae ducerent: inter superi<u>s plostrum cessim ire coepit | |
| et cum muliones, qui inter duo plostra fuerunt, e medio exissent, posterius plostrum a | |
| priore percussum retro redierat et puerum cuiusdam obtriuerat: dominus pueri consulebat, | |
| cum quo se agere oporteret. respondi in causa ius esse positum: nam si muliones, qui | 5 |
| superius plostrum sustinuissent, sua sponte se subduxissent et ideo factum esset, ut mulae | |
| plostrum retinere non possint atque onere ipso retraherentur, cum domino mularum nullam | |
| esse actionem, cum hominibus, qui conuersum plostrum sustinuissent, lege Aquilia agi | |
| posse: nam nihilo minus eum damnum dare, qui quod sustineret mitteret sua uoluntate, | |
| ut id aliquem feriret: ueluti si quis asellum cum agitasset non retinuisset, aeque si quis | 10 |
| ex manu telum aut aliud quid immississet, damnum iniuria daret. sed si mulae, quia ali- | |
| quid reformidassent et muliones timore permoti, ne opprimerentur, plostrum reliquissent, | |
| cum hominibus actionem nullam esse, cum domino mularum esse. quod si neque mulae | |
| neque homines in causa essent, sed mulae retinere onus nequissent aut cum coniterentur | |
| lapsae concidissent et ideo plostrum cessim redisset atque hi quo conuersum fuisset onus | 15 |
| sustinere nequissent, neque cum domino mularum neque cum hominibus esse actionem. | |
| illud quidem certe, quoquo modo res se haberet, cum domino posteriorum mularum agi | |
| non posse, quoniam non sua sponte, sed percussae retro redissent. Quidam boues uendidit | 3.1 |
| ea lege, uti daret experiundos: postea dedit experiundos: emptoris seruus in experiundo | |
| percussus ab altero boue cornu est: quaerebatur, num uenditor emptori damnum praestare | |
| deberet. respondi, si emptor boues emptos haberet, non debere praestare: sed si non ha- | |
| beret emptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a boue feriretur, non debere praestari, | 5 |
| si uitio bouis, debere. Cum pila complures luderent, quidam ex his seruulum, cum pilam | 4.1 |
| percipere conaretur, impulit, seruus cecidit et crus fregit: quaerebatur, an dominus seruuli | |
| lege Aquilia cum eo, cuius impulsu ceciderat, agere potest. respondi non posse, cum casu | |
| magis quam culpa uideretur factum. | |
| Neratius libro primo membranarum. Boues alienos in angustum locum coegisti | 53.pr.1 |
| eoque effectum est, ut de<i>cerentur: datur in te ad exemplum legis Aquiliae in factum actio. | |
| Papinianus libro trigensimo septimo quaestionum. Legis Aquiliae debitori | 54.pr.1 |
| competit actio, cum reus stipulandi ante moram promissum animal uulnerauit: idem est | |
| et si occiderit animal. quod si post moram promissoris qui stipulatus fuerat occidit, de- | |
| bitor quidem liberatur, lege autem Aquilia hoc casu non recte experietur: nam creditor | |
| ipse sibi potius quam alii iniuriam fecisse uidetur. | 5 |
| Paulus libro uicensimo secundo quaestionum. Stichum aut Pamphilum pro- | 55.pr.1 |
| misi Titio, cum Stichus esset decem milium, Pamphilus uiginti: stipulator Stichum ante | |
| moram occidit: quaesitum est de actione legis Aquiliae. respondi: cum uiliorem occidisse | |
| proponitur, in hunc tractatum nihilum differt ab extraneo creditor. quanti igitur fiet aesti- | |
| matio, utrum decem milium, quanti fuit occisus, an quanti est, quem necesse habeo dare, | 5 |
| id est quanti mea interest? et quid dicemus, si et Pamphilus decesserit sine mora? iam | |
| pretium Stichi minuetur, quoniam liberatus est promissor? et sufficiet fuisse pluris cum | |
| occideretur uel intra annum. hac quidem ratione etiam si post mortem Pamphili intra | |
| annum occidatur, pluris uidebitur fuisse. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Mulier si in rem uiri damnum dederit, pro | 56.pr.1 |
| tenore legis Aquiliae conuenitur. | |
| Iauolenus libro sexto ex posterioribus Labeonis. Equum tibi commodaui: | 57.pr.1 |
| in eo tu cum equitares et una complures equitarent, unus ex his irruit in equum teque | |
| deiecit et eo casu crura equi fracta sunt. Labeo negat tecum ullam actionem esse, sed si | |
| equitis culpa factum esset, cum equite: sane non cum equi domino agi posse. uerum puto. |