| LIBER NONUS | |
| SI QUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICATUR | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad edictum. Si quadrupes pauperiem fecisse | 9.1.1.pr.1 |
| dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quae lex uoluit aut dari id quod | |
| nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre. Noxia | 1.1 |
| autem est ipsum delictum. | |
| Quae actio ad omnes quadrupedes pertinet. | 2.1 |
| Ait praetor | 3.1 |
| 'pauperiem fecisse'. pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim | |
| potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret. Itaque, ut Seruius scribit, tunc haec | 4.1 |
| actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce | |
| percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulae propter nimiam ferociam: | |
| quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata qua- | |
| drupes in aliquem onus euerterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur. Sed et si | 5.1 |
| canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua euaserit et alicui damnum dederit: si con- | |
| tineri firmius ab alio poterit uel si per eum locum induci non debuit, haec actio cessabit | |
| et tenebitur qui canem tenebat. Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit | 6.1 |
| haec actio. Et generaliter haec actio locum habet, quotiens contra Naturam fera mota pau- | 7.1 |
| periem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, | |
| sed eum, qui equum percusserit aut uulnerauerit, in factum magis quam lege Aquilia teneri, | |
| utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit. at si, cum equum permulsisset quis | |
| uel palpatus es<s>et, calce eum percusserit, erit actioni locus. Et si alia quadrupes aliam | 8.1 |
| concitauit ut damnum daret, eius quae concitauit nomine agendum erit. Siue autem cor- | 9.1 |
| pore suo pauperiem quadrupes dedit, siue per aliam rem, quam tetigit quadrupes, haec | |
| actio locum habebit: ut puta si plaustro bos obtriuit aliquem uel alia re deiecta. In bestiis | 10.1 |
| autem propter naturalem feritatem haec actio locum non habet: et ideo si ursus | |
| fugit et sic nocuit, non potest quondam dominus conueniri, quia desinit dominus esse, ubi | |
| fera euasit: et ideo et si eum occidi, meum corpus est. Cum arietes uel boues com- | 11.1 |
| mississent et alter alterum occidit, Quintus Mucius distinxit, ut si quidem is perisset qui | |
| adgressus erat, cessaret actio, si is, qui non prouocauerat, competeret actio: quamobrem | |
| eum sibi aut noxam sarcire aut in noxam dedere oportere. Et cum etiam in quadru- | 12.1 |
| pedibus noxa caput sequitur, aduersus dominum haec actio datur, non cuius fuerit qua- | |
| drupes, cum noceret, sed cuius nunc est. Plane si ante litem contestatam decesserit animal, | 13.1 |
| extincta erit actio. Noxae autem dedere est anima<l> tradere uiuum. demum si commune | 14.1 |
| plurium sit animal, aduersus singulos erit in solidum noxalis actio, sicuti in homine. Inter- | 15.1 |
| dum autem dominus in hoc non conuenietur, ut noxae dedat, sed etiam in solidum, ut | |
| puta si in iure interrogatus, an sua quadrupes esset, responderit non esse suam: nam si | |
| constiterit esse eius, in solidum condemnabitur. Si post litem contestatam ab alio sit ani- | 16.1 |
| mal occisum, quia domino legis Aquiliae actio competit, ratio in iudicio habebitur legis | |
| Aquiliae, quia dominus noxae dedendae facultatem amiserit: ergo ex iudicio proposito litis | |
| Aestimationem offe<r>et, nisi paratus fuerit actionem mandare aduersus eum qui occidit. Hanc | 17.1 |
| actionem nemo dubitauerit heredi dari ceterisque successoribus: item aduersus heredes | |
| ceterosque non iure successionis, sed eo iure, quo domini sint, competit. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Haec actio non solum domino, | 2.pr.1 |
| sed etiam ei cuius interest competit, ueluti ei cui res commodata est, item fulloni, quia | |
| eo quod tenentur damnum uidentur pati. Si quis aliquem euitans, magistratum forte, in | 1.1 |
| taberna proxima se immississet ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis | |
| nomine quidam putant: at si solutus fuisset, contra. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Ex hac lege iam non dubitatur | 3.pr.1 |
| etiam liberarum personarum nomine agi posse, forte si patrem familias aut filium familias | |
| uulnerauerit quadrupes: scilicet ut non deformitatis ratio habeatur, cum liberum corpus | |
| aestimationem non recipiat, sed impensarum in curationem factarum et operarum amis- | |
| sarum quasque amissurus quis esset inutilis factus. | 5 |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Haec actio utilis competit et | 4.pr.1 |
| si non quadrupes, sed aliud animal pauperiem fecit. | |
| Alfenus libro secundo digestorum. Agaso cum in tabernam equum deduceret, | 5.pr.1 |
| mulam equus olfecit, mula calcem reiecit et crus agasoni fregit: consulebatur, possetne | |
| cum domino mulae agi, quod ea pauperiem fecisset. respondi posse. |