| QUEMADMODUM SERUITUTES AMITTUNTUR | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Seruitutes praediorum confunduntur, si | 8.6.1.pr.1 |
| idem utriusque praedii dominus esse coeperit. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Qui iter et actum habet, si statuto tempore | 2.pr.1 |
| tantum ierit, non perisse actum, sed manere Sabinus Cassius Octauenus aiunt: nam ire | |
| quoque per se eum posse qui actum haberet. | |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Iura praediorum morte et capitis | 3.pr.1 |
| deminutione non perire uolgo traditum est. | |
| Paulus libro uicensimo septimo ad edictum. Iter sepulchro debitum non | 4.pr.1 |
| utendo numquam amittitur. | |
| Idem libro sexagensimo sexto ad edictum. Seruitus et per socium et fructua- | 5.pr.1 |
| rium et bonae fidei possessorem nobis retinetur: | |
| Celsus libro quinto digestorum. nam satis est fundi nomine itum esse. Si | 6.1.1 |
| ego uia, quae nobis per uicini fundum debebatur, usus fuero, tu autem constituto tempore | |
| cessaueris, an ius tuum amiseris? et e contrario, si uicinus, cui uia per nostrum fundum | |
| debebatur, per meam partem ierit egerit, tuam partem ingressus non fuerit, an partem | |
| tuam liberauerit? Celsus respondit: si diuisus est fundus inter socios regionibus, quod ad | 5 |
| seruitutem attinet, quae ei fundo debebatur, perinde est, atque si ab initio duobus fundis | |
| debita sit: et sibi quisque dominorum usurpat seruitutem, sibi non utendo deperdit nec | |
| amplius in ea re causae eorum fundorum miscentur: nec fit ulla iniuria ei cuius fundus | |
| seruit, immo si quo melior, quoniam alter dominorum utendo sibi, non toti fundo proficit. | |
| Sed si is fundus qui seruierit ita diuisus est, plusculum dubitationis ea res habet: nam | 1a.1 |
| si certus ac finitus uiae locus est, tunc, si per longitudinem eius fundus diuisus est, eadem | |
| omnia seruanda erunt, quae si initio constituendae eius seruitutis similiter hic duo fundi | |
| fuissent: si uero per latitudinem uiae fundus diuisus est (nec multum refert, aequaliter | |
| id factum est an inaequaliter), tunc manet idem ius seruitutis, quod fundo indiuiso fuerat, | 5 |
| nec aut usu detineri aut non utendo deperire nisi tota uia poterit: nec si forte inciderit, | |
| ut semita, quae per alterum dumtaxat fundum erit, uteretur, idcirco alter fundus libera- | |
| bitur, quoniam unum atque eo modo indiuiduum uiae ius est. Possunt tamen alterutrum | 1b.1 |
| fundum liberare, si modo hoc specialiter conuenit: certe si is cui seruitus debebatur al- | |
| terum ex ea diuisione fundum redemerit, num ideo minus ea re fundi alterius seruitus | |
| permanebit? nec uideo, quid absurde consecuturum sit eam sententiam fundo altero ma- | |
| nente seruo: si modo et ab initio potuit angustior constitui uia quam lege finita est et | 5 |
| adhuc id loci superest in eo fundo, cui remissa seruitus non est, ut sufficiat uiae: quod si | |
| minus loci superest quam uiae sufficiat, uterque fundus liberabitur, alter propter redemp- | |
| tionem, alter, quia per eum locum qui superest uia constitui non potest. Ceterum si ita | 1c.1 |
| constitutum est ius uiae, ut per quamlibet partem fundi ire agere liceat, idque uel subinde | |
| mutare nihil prohibet atque ita diuisus est fundus: si per quamlibet eius partem aeque | |
| ire atque agi possit, tunc perinde obseruabimus atque si ab initio duobus fundis duae | |
| seruitutes iniunctae fuissent, ut altera retineri, altera non utendo possit deperire. Nec me | 1d.1 |
| fallit alieno facto ius alterius immutatu iri, quoniam ante satius fuerat per alteram partem | |
| ire agere, ut idem ius ei in altera parte fundi retine<re>tur: contra illud commodum acces- | |
| sisse ei cui uia debebatur, quod per duas pariter uias ire agere possit bisque octonos in | |
| porrectum et senos denos in anfractum. | 5 |
| Paulus libro tertio decimo ad Plautium. Si sic constituta sit aqua, ut uel | 7.pr.1 |
| aestate ducatur tantum uel uno mense, quaeritur quemadmodum non utendo amittatur, | |
| quia non est continuum tempus, quo cum uti non potest, non sit usus. itaque et si | |
| alternis annis uel mensibus quis aquam habeat, duplicato constituto tempore amittitur. | |
| idem et de itinere custoditur. si uero alternis diebus aut die toto aut tantum nocte, sta- | 5 |
| tuto legibus tempore amittitur, quia una seruitus est: nam et si alternis horis uel una hora | |
| cottidie seruitutem habeat, Seru<i>us scribit perdere eum non utendo seruitutem, quia id | |
| quod habet cottidianum sit. | |
| Idem libro quinto decimo ad Plautium. Si stillicidii immittendi ius habeam | 8.pr.1 |
| in aream tuam et permisero ius tibi in ea area aedificandi, stillicidii immittendi ius amitto. | |
| et similiter si per tuum fundum uia mihi debeatur et permisero tibi in eo loco, per quem | |
| uia mihi debetur, aliquid facere, amitto ius uiae. Is qui per partem itineris it totum ius | |
| usurpare uidetur. | 5 |
| Iauolenus libro tertio ex Plautio. Aqua si in partem aquagi influxit, etiamsi | 9.pr.1 |
| non ad ultima loca peruenit, omnibus tamen partibus usurp<a>tur. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Plautium. Si communem fundum ego et | 10.pr.1 |
| pupillus haberemus, licet uterque non uteretur, tamen propter pupillum et ego uiam re- | |
| tineo. Si is, qui nocturnam aquam habet, interdiu per constitutum ad amissionem tempus | 1.1 |
| usus fuerit, amisit nocturnam seruitutem, qua usus non est. idem est in eo, qui certis horis | |
| aquae ductum habens aliis usus fuerit nec ulla parte earum horarum. | |
| Marcellus libro quarto digestorum. Is cui uia uel actus debebatur, ut uehi- | 11.pr.1 |
| culi certo genere uteretur, alio genere fuerat usus: uideamus ne amiserit seruitutem et | |
| alia sit eius condicio, qui amplius oneris quam licuit uexerit, magisque hic plus quam aliud | |
| egisse uideatur: sicuti latiore itinere usus esset aut si plura iumenta egerit quam licuit | |
| aut aquae admiscuerit aliam. ideoque in omnibus istis quaestionibus seruitus quidem non | 5 |
| amittitur, non autem conceditur plus quam pactum est in seruitute habere. Heres, cum | 1.1 |
| legatus esset fundus sub condicione, imposuit ei seruitutes: extinguentur, si legati condicio | |
| existat. uideamus, an adquisitae sequantur legatarium: et magis dicendum est, ut sequantur. | |
| Celsus libro uicensimo tertio digestorum. Qui fundum alienum bona fide emit, | 12.pr.1 |
| itinere quod ei fundo debetur usus est: retinetur id ius itineris: atque etiam si precario | |
| aut ui deiecto domino possidet: fundus enim qualiter se habens ita, cum in suo habitu | |
| possessus est, ius non deperit, neque refert, iuste nec ne possideat, qui talem eum pos- | |
| sidet. quare fortius et si aqua per riuum sua sponte perfluxit, ius aquae ducendae retine- | 5 |
| tur, quod et Sabino recte placet, ut apud Neratium libro quarto membranarum scriptum est. | |
| Marcellus libro septimo decimo digestorum. Si quis ex fundo, cui uiam ui- | 13.pr.1 |
| cinus deberet, uendidisset locum proximum seruienti fundo non imposita seruitute et intra | |
| legitimum tempus, quo seruitutes pereunt, rursus eum locum adquisisset, habiturus est | |
| seruitutem, quam uicinus debuisset. | |
| Iauolenus libro decimo ex Cassio. Si locus, per quem uia aut iter | 14.pr.1 |
| aut actus debebatur, impetu fluminis occupatus esset et intra tempus, quod ad amittendam | |
| seruitutem sufficit, alluuione facta restitutus est, seruitus quoque in pristinum statum re- | |
| stituitur: quod si id tempus praeterierit, ut seruitus amittatur, renouare eam cogendus | |
| est. Cum uia publica uel fluminis impetu uel ruina amissa est, uicinus proximus uiam | 1.1 |
| praestare debet. | |
| Idem libro secundo epistularum. Si, cum seruitus mihi per plures fundos debe- | 15.pr.1 |
| retur, medium fundum adquisiui, manere seruitutem puto, quia totiens seruitus confunditur, | |
| quotiens uti ea is ad quem pertineat non potest: medio autem fundo adquisito potest con- | |
| sistere, ut per primum et ultimum iter debeatur. | |
| Proculus libro primo epistularum. Aquam, quae oriebatur in fundo uicini, | 16.pr.1 |
| plures per eundem riuum iure ducere soliti sunt, ita ut suo quisque die a capite duceret, | |
| primo per eundem riuum eumque communem, deinde ut quisque inferior erat, suo quis- | |
| que proprio riuo, et unus statuto tempore, quo seruitus amittitur, non duxit. existimo eum | |
| ius ducendae aquae amississe nec per ceteros qui duxerunt eius ius usurpatum esse: pro- | 5 |
| prium enim cuiusque eorum ius fuit neque per alium usurpari potuit. quod si plurium fundo | |
| iter aquae debitum esset, per unum eorum omnibus his, inter quos is fundus communis | |
| fuisset, usurpari potuisset. item si quis eorum, quibus aquae ductus seruitus debebatur et | |
| per eundem riuum aquam ducebant, ius aquae ducendae non ducendo eam amisit, nihil | |
| iuris eo nomine ceteris, qui riuo utebantur, adcreuit idque commodum eius est, per cuius | 10 |
| fundum id iter aquae, quod non utendo pro parte unius amissum est: libertate enim huius | |
| partis seruitutis fruitur. | |
| Pomponius libro undecimo ex uariis lectionibus. Labeo ait, si is, qui haustum | 17.pr.1 |
| habet, per tempus, quo seruitus amittitur, ierit ad fontem nec aquam hauserit, iter quoque | |
| eum amississe. | |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis alia aqua usus | 18.pr.1 |
| fuerit, quam de qua in seruitute imponenda actum est, seruitus amittitur. Tempus, quo | 1.1 |
| non est usus praecedens fundi dominus, cui seruitus debetur, imputatur ei, qui in eius loco | |
| successit. Si, cum ius haberes immittendi, uicinus statuto tempore aedificatum non habuerit | 2.1 |
| ideoque nec tu immittere poteris, non ideo magis seruitutem amittes, quia non potest ui- | |
| deri usucepisse uicinus tuus libertatem aedium suarum, qui ius tuum non interpellauit. | |
| Pomponius libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si partem fundi | 19.pr.1 |
| uendendo lege cauerim, uti per eam partem in reliquum fundum meum aquam ducerem, | |
| et statutum tempus intercesserit, antequam riuum facerem, nihil iuris amitto, quia nullum | |
| iter aquae fuerit, sed manet mihi ius integrum: quod si fecissem iter neque usus essem, | |
| amittam. Si per fundum meum uiam tibi legauero et adita mea hereditate per constitutum | 1.1 |
| tempus ad amittendam seruitutem ignoraueris eam tibi legatam esse, amittes uiam non | |
| utendo. quod si intra idem tempus, antequam rescires tibi legatam seruitutem, tuum fun- | |
| dum uendideris, ad emptorem uia pertinebit, si reliquo tempore ea usus fuerit, quia scilicet | |
| tua esse coeperat: ut iam nec ius repudiandi legatum tibi possit contingere, cum ad te | 5 |
| fundus non pertineat. | |
| Scaeuola libro primo regularum. Usu retinetur seruitus, cum ipse cui de- | 20.pr.1 |
| betur utitur quiue in possessionem eius est aut mercennarius aut hospes aut medicus quiue | |
| ad uisitandum dominum uenit uel colonus aut fructuarius: | |
| Paulus libro quinto sententiarum. fructuarius licet suo nomine. | 21.pr.1 |
| Scaeuola libro primo regularum. Denique quicumque quasi debita uia usus | 22.1.1 |
| fuerit, | |
| Paulus libro quinto sententiarum. (siue ad fundum nostrum facit, uel ex fundo) | 23.1.1 |
| Scaeuola libro primo regularum. licet malae fidei possessor sit, retinebitur | 24.1.1 |
| seruitus. | |
| Paulus libro quinto sententiarum. Seruitute usus non uidetur nisi is, qui | 25.1.1 |
| suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro uia publica uel pro alterius seruitute usus | |
| sit, nec interdictum nec actio utiliter competit. |