| SI SERUITUS UINDICETUR UEL AD ALIUM PERTINERE | |
| NEGETUR | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Actiones de seruitutibus rusticis | 8.5.1.pr.1 |
| siue urbanis eorum sunt, quorum praedia sunt: sepulchra autem nostri domini non sunt: | |
| adquin uiam ad sepulchrum possumus uindicare. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum. De seruitutibus in rem actiones conpetunt nobis | 2.pr.1 |
| ad exemplum earum quae ad usum fructum pertinent, tam confessoria quam negatoria, | |
| confessoria ei qui seruitutes sibi competere contendit, negatoria domino qui negat. Haec | 1.1 |
| autem in rem actio confessoria nulli alii quam domino fundi competit: seruitutem enim | |
| nemo uindicare potest quam is qui dominium in fundo uicino habet, cui seruitutem dicit | |
| deberi. Recte Neratius scribit, si medii loci usus fructus legetur, iter quoque sequi | 2.1 |
| (per ea scilicet loca fundi, per quae qui usum fructum cessit constitueret) quatenus est ad | |
| fruendum necessarium: namque sciendum est iter, quod fruendi gratia fructuario praesta- | |
| tur, non esse seruitutem, neque enim potest soli fructuario seruitus deberi: sed si fundo | |
| debeatur, et ipse fructuarius ea utetur. Pomponius dicit fructuarium interdicto de itinere | 3.1 |
| uti posse, si hoc anno usus est: alibi enim de iure, id est in confessoria actione, alibi de | |
| facto, ut in hoc interdicto, quaeritur: quod et Iulianus libro quadragensimo octauo digesto- | |
| rum scribit. pro sententia Iuliani facit, quod Labeo scribit, etiam si testator usus sit qui | |
| legauit usum fructum, debere utile interdictum fructuario dari, quemadmodum heredi uel | 5 |
| emptori competunt haec interdicta. | |
| Idem libro septuagensimo ad edictum. Sed et si partem fundi quis emerit, idem di- | 3.pr.1 |
| cendum est. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum. Loci corpus non est dominii | 4.pr.1 |
| ipsius, cui seruitus debetur, sed ius eundi habet. Qui iter sine actu uel actum sine itinere | 1.1 |
| habet, actione de seruitute utetur. In confessoria actione, quae de seruitute mouetur, fructus | 2.1 |
| etiam ueniunt. sed uideamus, qui esse fructus seruitutis possunt: et est uerius id demum | |
| fructuum nomine computandum, si quid sit quod intersit agentis seruitute non prohiberi. | |
| sed et in negatoria actione, ut Labeo ait, fructus computantur, quanti interest petitoris | |
| non uti fundi sui it<i>nere aduersarium: et hanc sententiam et Pomponius probat. Si fundus, | 3.1 |
| cui iter debetur, plurium sit, unicuique in solidum competit actio, et ita et Pomponius libro | |
| quadragensimo primo scribit: sed in aestimationem id quod interest ueniet, scilicet quod | |
| eius interest, qui experietur. itaque de iure quidem ipso singuli experientur uictoria et | |
| aliis proderit, aestimatio autem ad quod eius interest reuocabitur, quamuis per unum ad- | 5 |
| quiri seruitus non possit. Sed et si duorum fundus sit qui seruit, aduersus unumquemque | 4.1 |
| poterit ita agi et, ut Pomponius libro eodem scribit, quisquis defendit, solidum debet | |
| restituere, quia diuisionem haec res non recipit. Si quis mihi itineris uel actus uel uiae | 5.1 |
| controuersiam non faciat, sed reficere sternere non patiatur, Pomponius libro eodem scribit | |
| confessoria actione mihi utendum: nam et si arborem impendentem habeat uicinus, qua | |
| uiam uel iter inuium uel inhabile facit, Marcellus quoque apud Iulianum notat iter peten- | |
| dum uel uiam uindicandam. sed de refectione uiae et interdicto uti possumus, quod de | 5 |
| itinere actuque reficiendo competit: non tamen si silice quis sternere uelit, nisi nominatim | |
| id conuenit. | |
| Sed et de haustu, quia seruitus est, competunt nobis in rem actiones. | 6.1 |
| Com- | 7.1 |
| petit autem de seruitute actio domino aedificii neganti seruitutem se uicino debere, cuius | |
| aedes non in totum liberae sunt, sed ei cum quo agitur seruitutem non debent. uerbi | |
| gratia habeo aedes, quibus sunt uicinae Seianae et Sempronianae, Sempronianis seruitutem | |
| debeo, aduersus dominum Seianarum uolo experiri altius me tollere prohibentem: in rem | 5 |
| actione experiar: licet enim seruiant aedes meae, ei tamen cum quo agitur non seruiunt: | |
| hoc igitur intendo habere me ius altius tollendi inuito eo cum quo ago: quantum enim | |
| ad eum pertinet, liberas aedes habeo. Si cui omnino altius tollere non liceat, aduersus | 8.1 |
| eum recte agetur ius ei non esse tollere. haec seruitus et ei, qui ulteriores aedes habet, | |
| deberi poterit | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. et ideo si inter meas et Titii aedes tuae | 5.pr.1 |
| aedes intercedant, possum Titii aedibus seruitutem imponere, ne liceat e<i> altius tollere, | |
| licet tuis non imponatur: quia donec tu non extollis, est utilitas seruitutis. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Et si forte qui medius est, | 6.pr.1 |
| quia seruitutem non debebat, altius extulerit aedificia sua, ut iam ego non uidear luminibus | |
| tuis obstaturus, si aedificauero, frustra intendes ius mihi non esse ita aedificatum habere | |
| inuito te: sed si intra tempus statutum rursus deposuerit aedificium suum uicinus, re- | |
| nascetur tibi uindicatio. Sciendum tamen in his seruitutibus possessorem esse eum iuris | 1.1 |
| et petitorem. et si forte non habeam aedificatum altius in meo, aduersarius meus posses- | |
| sor est: nam cum nihil sit innouatum, ille possidet et aedificantem me prohibere potest et | |
| ciuili actione et interdicto quod ui aut clam: idem et si lapilli iactu impedierit. sed et si | |
| patiente eo aedificauero, ego possessor ero effectus. Etiam de seruitute quae oneris ferendi | 2.1 |
| causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum | |
| modum, qui seruitute imposita comprehensus est. et Gallus putat non posse ita seruitutem | |
| imponi, ut quis facere aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet: nam in omnibus ser- | |
| uitutibus refectio ad eum pertinet, qui sibi seruitutem adserit, non ad eum, cuius res seruit. | 5 |
| sed eualuit Serui sententia, in proposita specie ut possit quis defendere ius sibi esse cogere | |
| aduersarium reficere parietem ad onera sua sustinenda. Labeo autem hanc seruitutem non | |
| hominem debere, sed rem, denique licere domino rem derelinquere scribit. Haec autem | 3.1 |
| actio in rem magis est quam in personam et non alii competit quam domino aedium et | |
| aduersus dominum, sicuti ceterarum seruitutium intentio. Si aedes plurium dominorum | 4.1 |
| sint, an in solidum agatur, Papinianus libro tertio quaestionum tractat: et ait singulos | |
| dominos in solidum agere, sicuti de ceteris seruitutibus excepto usu fructu. sed non idem | |
| respondendum inquit, si communes aedes essent, quae onera uicini sustinerent. Modus | 5.1 |
| autem refectionis in hac actione ad eum modum pertinet, qui in seruitute <i>mposita con- | |
| tinetur: forte ut reficiat lapide quadrato uel lapide structili uel quouis alio opere, quod in | |
| seruitute dictum est. Ueniunt et fructus in hac actione, id est commodum quod haberet, | 6.1 |
| si onera aedium eius uicinus sustineret. Parietem autem meliorem quidem, quam in serui- | 7.1 |
| tute impositum est, facere licet: deteriorem si facit, aut per hanc actionem aut per operis | |
| noui nuntiationem prohibetur. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Harum actionum euentus | 7.pr.1 |
| hic est, ut uictori officio iudicis aut res praestetur aut cautio. res ipsa haec est, ut iubeat | |
| aduersarium iudex emendare uitium parietis et idoneum praestare. cautio haec est, ut | |
| eum iubeat de reficiendo pariete cauere neque se neque successores suos prohibituros al- | |
| tius tollere sublatumque habere: et si cauerit, absoluetur. si uero neque rem praestat ne- | 5 |
| que cautionem, tanti condemnet, quanti actor in litem iurauerit. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Sicut autem refectio | 8.pr.1 |
| parietis ad uicinum pertinet, ita fultura aedificiorum uicini cui seruitus debetur, quamdiu | |
| paries reficitur, ad inferiorem uicinum non debet pertinere: nam si non uult superior ful- | |
| cire, deponat, et restituet, cum paries fuerit restitutus. et hic quoque sicut in ceteris ser- | |
| uitutibus actio contraria dabitur, hoc est ius tibi non esse me cogere. Competit mihi actio | 1.1 |
| aduersus eum, qui cessit mihi talem seruitutem, ut in parietem eius tigna inmittere mihi | |
| liceat supraque ea tigna uerbi gratia porticum ambulatoriam facere superque eum parietem | |
| columnas structiles imponere, quae tectum porticus ambulatoriae sustineant. Distant autem | 2.1 |
| hae actiones inter se, quod superior quidem locum habet etiam ad compellendum uicinum | |
| reficere parietem meum, haec uero locum habet ad hoc solum, ut tigna suscipiat, quod | |
| non est contra genera seruitutium. Sed si quaeritur, quis possessoris, quis petitoris partes | 3.1 |
| sustineat, sciendum est possessoris partes sustinere, si quidem tigna immissa sint, eum, | |
| qui seruitutem sibi deberi ait, si uero non sunt immissa, eum qui negat. Et si quidem is | 4.1 |
| optinuerit, qui seruitutem sibi defendit, non debet ei seruitus cedi, siue recte pronuntiatum | |
| est, quia habet, siue perperam, quia per sententiam non debet seruitus constitui, sed quae | |
| est declarari. plane si non utendo amisit dolo malo domini aedium post litem contestatam, | |
| restitui ei oportet, quemadmodum placet in domino aedium. Aristo Cerellio Uitali respondit | 5.1 |
| non putare se ex taberna casiaria fumum in superiora aedificia iure immitti posse, nisi ei | |
| rei seruitutem talem admittit. idemque ait: et ex superiore in inferiora non aquam, non | |
| quid aliud immitti licet: in suo enim alii hactenus facere licet, quatenus nihil in alienum | |
| immittat, fumi autem sicut aquae esse immissionem: posse igitur superiorem cum inferiore | 5 |
| agere ius illi non esse id ita facere. Alfenum denique scribere ait posse ita agi ius illi non | |
| esse in suo lapidem caedere, ut in meum fundum fragmenta cadant. dicit igitur Aristo | |
| eum, qui tabernam casiariam a Minturnensibus conduxit, a superiore prohiberi posse fumum | |
| immittere, sed Minturnenses ei ex conducto teneri: agique sic posse dicit cum eo, qui eum | |
| fumum immittat, ius ei non esse fumum immittere. ergo per contrarium agi poterit ius | 10 |
| esse fumum immittere: quod et ipsum uidetur Aristo probare. sed et interdictum uti pos- | |
| sidetis poterit locum habere, si quis prohibeatur, qualiter uelit, suo uti. Apud Pomponium | 6.1 |
| dubitatur libro quadragensimo primo lectionum, an quis possit ita agere licere fumum non | |
| grauem, puta ex foco, in suo facere aut non licere. et ait magis non posse agi, sicut agi | |
| non potest ius esse in suo ignem facere aut sedere aut lauare. Idem in diuersum probat: | 7.1 |
| nam et in balineis, inquit, uaporibus cum Quintilla cuniculum pergentem in Ursi Iuli in- | |
| struxisset, placuit potuisse tales seruitutes imponi. | |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Si eo loco, per quem mihi | 9.pr.1 |
| iter debetur, tu aedificaueris, possum intendere ius mihi esse ire agere: quod si probauero, | |
| inhibebo opus tuum. item Iulianus scripsit, si uicinus in suo aedificando effecerit, <ne> stilli- | |
| cidium meum reciperet, posse me agere de iure meo, id est ius esse immittendi stillicidium, | |
| sicut in uia diximus. sed si quidem nondum aedificauit, siue usum fructum siue uiam habet, | 5 |
| ius sibi esse ire agere uel frui intendere potest: quod si iam aedificauit dominus, is qui | |
| iter et actum habet adhuc potest intendere ius sibi esse, fructuarius autem non potest, | |
| quia amisit usum fructum: et ideo de dolo actionem dandam hoc casu Iulianus ait. contra | |
| si in itinere, quod per fundum tibi debeo, aedifices, recte intendam ius tibi non esse aedi- | |
| ficare uel aedificatum habere, quemadmodum si in area mea quid aedifices. Qui latiore | 1.1 |
| uia uel angustiore usus est, retinet seruitutem, sicuti qui aqua, ex qua ius habet utendi, | |
| alia mixta usus est, retinet ius suum. | |
| Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si quis diuturno usu et | 10.pr.1 |
| longa quasi possessione ius aquae ducendae nactus sit, non est ei necesse docere de iure, | |
| quo aqua constituta est, ueluti ex legato uel alio modo, sed utilem habet actionem, ut | |
| ostendat per annos forte tot usum se non ui non clam non precario possedisse. Agi | 1.1 |
| autem hac actione poterit non tantum cum eo, in cuius agro aqua oritur uel per cuius | |
| fundum ducitur, uerum etiam cum omnibus agi poterit, quicumque aquam non ducere | |
| impediunt, exemplo ceterarum seruitutium. et generaliter quicumque aquam ducere im- | |
| pediat, hac actione cum eo experiri potero. | 5 |
| Marcellus libro sexto digestorum. An unus ex sociis in communi loco in- | 11.pr.1 |
| uitis ceteris iure aedificare possit, id est an, si prohibeatur a sociis, possit cum his ita ex- | |
| periri ius sibi esse aedificare, et an socii cum eo ita agere possint ius sibi prohibendi esse | |
| uel illi ius aedificandi non esse: et si aedificatum iam sit, non possit cum eo ita experiri | |
| ius tibi non esse ita aedificatum habere, quaeritur. et magis dici potest prohibendi potius | 5 |
| quam faciendi esse ius socio, quia magis ille, qui facere conatur ut dixi, quodammodo | |
| sibi alienum quoque ius praeripit, si quasi solus dominus ad suum arbitrium uti iure com- | |
| muni uelit. | |
| Iauolenus libro secundo epistularum. Egi ius illi non esse tigna in parie- | 12.pr.1 |
| tem meum immissa habere: an et de futuris non immittendis cauendum est? respondi: | |
| iudicis officio contineri puto, ut de futuro quoque opere caueri debeat. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Fistulas, quibus aquam duco, in uia pu- | 13.pr.1 |
| blica habeo et hae ruptae inundant parietem tuum: puto posse te mecum recte agere ius | |
| mihi non esse flumina ex meo in tuum parietem fluere. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si, cum meus proprius esset | 14.pr.1 |
| paries, passus sim te immittere tigna quae antea habueris: si noua uelis immittere, pro- | |
| hiberi a me potes: immo etiam agere tecum potero, ut ea, quae noua immiseris, tollas. Si | 1.1 |
| paries communis opere abs te facto in aedes meas se inclinauerit, potero tecum agere ius | |
| tibi non esse parietem illum ita habere. | |
| Ulpianus libro sexto opinionum. Altius aedes <s>uas extollendo, ut luminibus | 15.pr.1 |
| domus minoris annis uiginti quinque uel impuberis, cuius curator uel tutor erat, officiatur, | |
| efficit: quamuis hoc quoque nomine actione ipse heredesque teneantur, quia quod alium | |
| facientem prohibere ex officio necesse habuit, id ipse committere non debuit, tamen et | |
| aduersus possidentem easdem aedes danda est impuberi uel minori actio, ut quod non | 5 |
| iure factum est tollatur. | |
| Iulianus libro septimo digestorum. Si a te emero, ut mihi liceat ex aedibus meis in | 16.pr.1 |
| aedes tuas stillicidium immittere et postea te sciente ex causa emptionis immissum habeam, | |
| quaero, an ex hac causa actione quadam uel exceptione tuendus sim. respondi utroque | |
| auxilio me usurum. | |
| Alfenus libro secundo digestorum. Si quando inter aedes binas paries | 17.pr.1 |
| esset, qui ita uentrem facere<t>, ut in uicini domum semipedem aut amplius procumberet, | |
| agi oportet ius non esse illum parietem ita proiectum in suum esse inuito se. Cum in | 1.1 |
| domo Gaii Sei locus quidam aedibus Anni ita seruiret, ut in eo loco positum habere ius | |
| Seio non esset, et Seius in eo siluam seuisset, in qua labra et tenes cucumellas positas | |
| haberet, Annio consilium omnes iuris periti dederunt, ut cum eo ageret ius ei non esse in | |
| eo loco ea posita habere inuito se. Secundum cuius parietem uicinus sterculinum fecerat, | 2.1 |
| ex quo paries madesc<eb>at, consulebatur, quemadmodum posset uicinum cogere, ut stercu- | |
| linum tolleret. respondi, si in loco publico id fecisset, per interdictum cogi posse, sed si | |
| in priuato, de seruitute agere oportere: si damni infecti stipulatus esset, possit per eam | |
| stipulationem, si quid ex ea re sibi damni datum esset, seruare. | 5 |
| Iulianus libro sexto ex Minicio. Is, cuius familia uicinum prohibebat aquam ducere, | 18.pr.1 |
| sui potestatem non faciebat, ne secum agi posset: quaerit actor, quid sibi faciendum esset. | |
| respondi oportere praetorem causa cognita iubere bona aduersarii possideri et non ante inde | |
| discedere, quam is actori ius aquae ducendae constituisset et, si quid, quia aquam ducere | |
| prohibitus esset, siccitatibus detrimenti cepisset, ueluti si prata arboresue exaruisset. | 5 |
| Marcianus libro quinto regularum. Si de communi seruitute quis bene qui- | 19.pr.1 |
| dem deberi intendit, sed aliquo modo litem perdidit culpa sua, non est aequum hoc ceteris | |
| damno esse: sed si per collusionem cessit lite aduersario, ceteris dandam esse actionem | |
| de dolo Celsus scripsit, idque ait Sabino placuisse. | |
| Scaeuola libro quarto digestorum. Testatrix fundo, quem legauerat, casas | 20.pr.1 |
| iunctas habuit: quaesitum est, si hae fundo legato non cederent eumque legatarius uin- | |
| dicasset, an iste fundus aliquam seruitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa | |
| cum sibi dari legatarius desideraret, heredes seruitutem aliquam casis excipere deberent. | |
| respondit deberi. Plures ex municipibus, qui diuersa praedia possidebant, saltum com- | 1.1 |
| munem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est | |
| obseruatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, praedia sua illa propria uenum | |
| dederunt. quaero, an in uenditione etiam ius illud secutum sit praedia, cum eius uoluntatis | |
| uenditores fuerint, ut et hoc alienarent. respondit id obseruandum, quod actum inter con- | 5 |
| trahentes esset: sed si uoluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores | |
| transire. item quaero, an cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem trans- | |
| missa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit. respondit, cum id quoque ius | |
| fundi, qui legatus esset, uideretur, id quoque cessurum legatario. | |
| Labeo libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si qua aqua nondum ap- | 21.pr.1 |
| paret, eius iter ductus constitui non potest. Paulus: immo puto idcirco id falsum esse, | |
| quia cedi potest, ut aquam quaereres et inuentam ducere liceret. |