| COMMUNIA PRAEDIORUM TAM URBANORUM QUAM | |
| RUSTICORUM | |
| Ulpianus libro secundo institutionum. Aedificia urbana quidem praedia | 8.4.1.pr.1 |
| appellamus: ceterum etsi in uilla aedificia sint, aeque seruitutes urbanorum praediorum | |
| constitui possunt. Ideo autem hae seruitutes praediorum appellantur, quoniam | 1.1 |
| sine praediis constitui non possunt: nemo enim potest serui<tu>tem adquirere uel urbani uel | |
| rustici praedii, nisi qui habet praedium. | |
| Idem libro septimo decimo ad edictum. De aqua per rotam tollenda ex flumine uel | 2.pr.1 |
| haurienda, uel si quis seruitutem castello imposuerit, quidam dubitauerunt, ne hae serui- | |
| tutes non essent: sed rescripto imperatoris Antonini ad Tullianum adicitur, licet seruitus | |
| iure non ualuit, si tamen hac lege comparauit seu alio quocumque legitimo modo sibi hoc | |
| ius adquisiuit, tuendum esse eum, qui hoc ius possedit. | 5 |
| Gaius libro septimo ad edictum prouinciale. Duorum praediorum dominus si | 3.pr.1 |
| alterum ea lege tibi dederit, ut id praedium quod datur seruiat ei quod ipse retinet, uel | |
| contra, iure imposita seruitus intellegitur. | |
| Iauolenus libro decimo ex Cassio. Caueri, ut ad certam altitudinem monumentum aedi- | 4.pr.1 |
| ficetur, non potest, quia id, quod humani iuris esse desiit, seruitutem non recipit: sicut ne | |
| illa quidem seruitus consistere potest, ut certus numerus hominum in uno loco humetur. | |
| Idem libro secundo epistularum. Proprium solum uendendo an seruitutem | 5.pr.1 |
| talem iniungere possim, ut mihi et uicino seruiat? similiter si commune solum uendo, ut | |
| mihi et socio seruiat, an consequi possim? respondi: seruitutem recipere nisi sibi nemo | |
| potest: adiectio itaque uicini pro superuacuo habenda est, ita ut tota seruitus ad eum, qui | |
| receperit, pertineat. solum autem commune uendendo ut mihi et socio seruiat, efficere non | 5 |
| possum, quia per unum socium communi solo seruitus adquiri non potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Si quis duas aedes habeat et | 6.pr.1 |
| alteras tradat, potest legem traditioni dicere, ut uel istae quae non traduntur seruae sint | |
| his quae traduntur, uel contra ut traditae retentis aedibus seruiant: paruique refert, uicinae | |
| sint ambae aedes an non. idem erit et in praediis rusticis: nam et si quis duos fundos | |
| habeat, alium alii potest seruum facere tradendo. duas autem aedes simul tradendo non | 5 |
| potest efficere alteras alteris seruas, quia neque adquirere alienis aedibus seruitutem neque | |
| imponere potest. Si quis partem aedium tradet uel partem fundi, non potest seruitutem | 1.1 |
| imponere, quia per partes seruitus imponi non potest, sed nec adquiri. plane si diuisit fun- | |
| dum regionibus et sic partem tradidit pro diuiso, potest alterutri seruitutem imponere, quia | |
| non est pars fundi, sed fundus. quod et in aedibus potest dici, si dominus pariete medio | |
| aedificato unam domum in duas diuiserit, ut plerique faciunt: nam et hic pro duabus do- | 5 |
| mibus accipi debet. Item si duo homines binas aedes communes habeamus, simul tradendo | 2.1 |
| idem efficere possumus, ac si ego solus proprias binas aedes haberem. sed et si separatim | |
| tradiderimus, idem fiet, sic tamen, ut nouissima traditio efficiat etiam praecedentem tradi- | |
| tionem efficacem. Si tamen alterae unius propriae sint aedes, alterae communes, neutris | 3.1 |
| seruitutem uel adquirere uel imponere me posse Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit. | |
| Si in uenditione quis dixerit seruas fore aedes quas uendidit, necesse non habet liberas | 3a.1 |
| tradere: quare uel suis aedibus eas seruas facere potest uel uicino concedere seruitutem, | |
| scilicet ante traditionem. plane si Titio seruas fore dixit, si quidem Titio seruitutem con- | |
| cesserit, absolutum est: si uero alii concesserit, ex empto tenebitur. a quo non abhorret, | |
| quod Marcellus libro sexto digestorum scribit, si quis in tradendo dixerit fundum Titio | 5 |
| seruire, cum ei non seruiret, esset autem obligatus uenditor Titio ad seruitutem praestan- | |
| dam, an agere possit ex uendito, ut emptor seruitutem imponi patiatur praedio quod mer- | |
| catus est: magisque putat permittendum agere. idemque ait et si possit uenditor Titio | |
| seruitutem uendere, aeque agere permittendum. haec ita demum, si recipiendae seruitutis | |
| gratia id in traditione expressum est: ceterum si quis, inquit, ueritus, ne seruitus Titio | 10 |
| debeatur, ideo hoc excepit, non erit ex uendito actio, si nullam seruitutem promisit. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. In tradendis unis aedibus ab eo, qui binas | 7.pr.1 |
| habet, species seruitutis exprimenda est, ne, si generaliter seruire dictum erit, aut nihil | |
| ualeat, quia incertum sit, quae seruitus excepta sit, aut omnis seruitus imponi debeat. Inter- | 1.1 |
| positis quoque alienis aedibus imponi potest, ueluti ut altius tollere uel non tollere liceat | |
| uel etiam si iter debeatur, ut ita conualescat, si mediis aedibus seruitus postea imposita | |
| fuerit: sicuti per plurium praedia seruitus imponi etiam diuersis temporibus potest. quam- | |
| quam dici potest, si tria praedia continua habeam et extremum tibi trad<a>m, uel tuo uel | 5 |
| meis praediis seruitutem adquiri posse: si uero extremo, quod retineam, quia et medium | |
| meum sit, seruitutem consistere, sed si rursus aut id, cui adquisita sit seruitus, aut me- | |
| dium alienauero, interpellari e<a>m, donec medio praedio seruitus imponatur. | |
| Pomponius libro octauo ad Sabinum. Si cum duas haberem insulas, duobus | 8.pr.1 |
| eodem momento tradidero, uidendum est, an seruitus alterutris imposita ualeat quia alienis | |
| quidem aedibus nec imponi nec adquiri seruitus potest. sed ante traditionem peractam suis | |
| magis adquirit uel imponit is qui tradit ideoque ualebit seruitus. | |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Si ei, cuius praedium mihi seruiebat, heres | 9.pr.1 |
| exstit<i> et eam hereditatem tibi uendidi, restitui in pristinum statum seruitus debet, quia | |
| id agitur, ut quasi tu heres uidearis exstitisse. | |
| Ulpianus libro decimo ad Sabinum. Quidquid uenditor seruitutis nomine sibi recipere | 10.pr.1 |
| uult, nominatim recipi oportet: nam illa generalis receptio 'quibus est seruitus, utique est<o>' | |
| ad extraneos pertinet, ipsi nihil prospicit uenditori ad iura eius conseruanda: nulla enim | |
| habuit, quia nemo ipse sibi seruitutem debet: quin immo et si debita fuit seruitus, deinde | |
| dominium rei seruientis peruenit ad me, consequenter dicitur extingui seruitutem. | 5 |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Refectionis gratia ac- | 11.pr.1 |
| cedendi ad ea loca, quae non seruiant, facultas tributa est his, quibus seruitus debetur, qua | |
| tamen accedere eis sit necesse, nisi in cessione seruitutis nominatim praefinitum sit, qua | |
| accederetur: et ideo nec secundum riuum nec supra eum (si forte sub terra aqua ducatur) | |
| locum religiosum dominus soli facere potest, ne seruitus intereat: et id uerum est. sed et | 5 |
| depressurum uel adleuaturum riuum, per quem aquam iure duci potestatem habes, nisi si | |
| ne id faceres cautum sit. Si prope tuum fundum ius est mihi aquam riuo ducere, | 1.1 |
| tacita haec iura sequuntur, ut reficere mihi riuum liceat, ut adire, qua proxime possim, | |
| ad reficiendum eum ego fabrique mei, item ut spatium relinquat mihi dominus fundi, | |
| qua dextra et sinistra ad riuum adeam et quo terram limum lapidem harenam calcem | |
| iacere possim. | 5 |
| Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Cum fundus fundo seruit, uendito | 12.pr.1 |
| quoque fundo seruitutes sequuntur. aedificia quoque fundis et fundi aedificiis eadem con- | |
| dicione seruiunt. | |
| Ulpianus libro sexto opinionum. Uenditor fundi Geroniani fundo Botriano, quem re- | 13.pr.1 |
| tinebat, legem dederat, ne contra eum piscatio thynnaria exerceatur. quamuis mari, quod | |
| natura omnibus patet, seruitus imponi priuata lege non potest, quia tamen bona fides con- | |
| tractus legem seruari uenditionis exposcit, personae possidentium aut in ius eorum succe- | |
| dentium per stipulationis uel uenditionis legem obligantur. Si constat in tuo agro | 1.1 |
| lapidicinas esse, inuito te nec priuato nec publico nomine quisquam lapidem caedere pot- | |
| est, cui id faciendi ius non est: nisi talis consuetudo in illis lapidicinis consistat, ut si quis | |
| uoluerit ex his caedere, non aliter hoc faciat, nisi prius solitum solacium pro hoc domino | |
| praestat: ita tamen lapides caedere debet, postquam satisfaciat domino, ut neque usus ne- | 5 |
| cessarii lapid<i>s intercludatur neque commoditas rei iure domino adimatur. | |
| Iulianus libro quadragensimo primo digestorum. Iter nihil prohibet sic con- | 14.pr.1 |
| stitui, ut quis interdiu dumtaxat eat: quod fere circa praedia urbana etiam necessa- | |
| rium est. | |
| Paulus libro primo epitomarum Alfeni digestorum. Qui per cert<um> locum iter | 15.pr.1 |
| aut actum alicui cessisset, eum pluribus per eundem locum uel iter uel actum cedere posse | |
| uerum est: quemadmodum si quis uicino suas aedes seruas fecisset, nihilo minus aliis quot | |
| uellet multis eas aedes seruas facere potest. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Potest etiam in | 16.pr.1 |
| testamento heredem suum quis damnare, ne altius aedes suas tollat, ne luminibus aedium | |
| ui<cin>arum officiat, uel ut patiatur eum tignum in parietem immittere, uel stillicidia aduersus | |
| eum habere, uel ut patiatur uicinum per fundum suum uel heredis ire agere aquamue ex | |
| eo ducere. | 5 |
| Papinianus libro septimo quaestionum. Si precario uicinus in tuo maceriam | 17.pr.1 |
| duxerit, interdicto 'quod precario habet' agi non poterit, nec maceria posita donatio serui- | |
| tutis perfecta intellegitur, nec utiliter intendetur ius sibi esse inuito te aedificatum habere, | |
| cum aedificium soli condicionem secutum inutilem faciat intentionem. ceterum si in suo | |
| maceriam precario, qui seruitutem tibi debuit, duxerit, neque libertas usucapietur et inter- | 5 |
| dicto 'quod precario habet' utiliter cum eo agetur. quod si donationis causa permiseris, et | |
| interdicto agere non poteris et seruitus donatione tollitur. | |
| Paulus libro primo manualium. Receptum est, ut plures domini et non pariter | 18.pr.1 |
| cedentes seruitutes imponant uel adquirant, ut tamen ex nouissimo actu etiam superiores | |
| confirmentur perindeque sit, atque si eodem tempore omnes cessissent. et ideo si is qui | |
| primus cessit uel defunctus sit uel alio genere uel alio modo partem suam alienauerit, | |
| post deinde socius cesserit, nihil agetur: cum enim postremus cedat, non retro adquiri | 5 |
| seruitus uidetur, sed perinde habetur, atque si, cum postremus cedat, omnes cessissent: | |
| igitur rursus hic actus pendebit, donec nouus socius cedat. idem iuris est et si uni ex | |
| dominis cedatur, deinde in persona socii aliquid horum acciderit. ergo et ex diuerso si ei, | |
| qui non cessit, aliquid tale eorum contigerit, ex integro omnes cedere debebunt: tantum | |
| enim tempus eis remissum est, quo dare facere possunt, uel diuersis temporibus possint, | 10 |
| et ideo non potest uni uel unus cedere. idemque dicendum est et si alter cedat, alter leget | |
| seruitutes. nam si omnes socii legent seruitutes et pariter eorum adeatur hereditas, potest | |
| dici utile esse legatum: si diuersis temporibus, inutiliter dies legati cedit: nec enim sicut | |
| uiuentium, ita et defunctorum actus suspendi receptum est. |