| DE SERUO CORRUPTO | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Ait praetor: 'Qui seruum ser- | 11.3.1.pr.1 |
| uam alienum alienam recepisse persuasisseue quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam | |
| deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo.' Qui bona fide | 1.1 |
| seruum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit serui corrupti agere, quia | |
| nihil eius interest seruum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eueniet, ut duobus | |
| actio serui corrupti competat, quod est absurdum. sed nec eum, cui bona fide homo liber | |
| seruit, hanc actionem posse exercere opinamur. Quod autem praetor ait 'recepisse', ita | 2.1 |
| accipimus, si susceperit seruum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscon- | |
| dendi causa seruo praestare uel in suo agro uel in alieno loco aedificioue. Persuadere | 3.1 |
| autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere. sed persuadere τῶν μέϲων ἐϲτίν, | |
| nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit | |
| 'dolo malo, quo eum deteriorem faceret': neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid seruo | |
| persuadet, ex quo eum faciat deteriorem. qui igitur seruum sollicitat ad aliquid uel fa- | 5 |
| ciendum uel cogitandum improbe, hic uidetur hoc edicto notari. Sed utrum ita demum | 4.1 |
| tenetur, si bonae frugi seruum perpulit ad delinquendum, an uero et si malum hortatus | |
| est uel malo monstrauit, quemadmodum faceret? et est uerius etiam si malo monstrauit, | |
| in quem modum delinqueret, teneri eum. immo et si erat seruus omnimodo fugiturus uel | |
| furtum facturus, hic uero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet lau- | 5 |
| dando augeri malitiam. siue ergo bonum seruum fecerit malum siue malum fecerit dete- | |
| riorem, corrupisse uidebitur. Is quoque deteriorem facit, qui seruo persuadet, ut iniuriam | 5.1 |
| faceret uel furtum uel fugeret uel alienum seruum ut sollicitaret uel ut peculium intricaret, | |
| aut amator existeret uel erro uel malis artibus esset deditus uel in spectaculis nimius uel | |
| seditiosus: uel si actori suasit uerbis siue pretio, ut rationes dominicas intercideret adul- | |
| teraret uel etiam ut rationem sibi commissam turbaret: | 5 |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. uel luxuriosum uel contumacem fecit: | 2.pr.1 |
| quiue ut stuprum pateretur persuadet. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Dolo malo adiecto calliditatem | 3.pr.1 |
| notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, | |
| et si lusus gratia fecit, non tenetur. Unde quaeritur, si quis seruo alieno suaserit in | 1.1 |
| tectum ascendere uel in puteum descendere et ille parens ascenderit uel descenderit et | |
| ceciderit crusque uel quid aliud fregerit uel perierit, an teneatur: et si quidem sine dolo | |
| malo fecerit, non tenetur, si dolo malo, tenebitur. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Sed commodius est utili lege Aquilia | 4.pr.1 |
| eum teneri. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Doli uerbum etiam ad eum qui | 5.pr.1 |
| recepit referendum est, ut non alius teneatur, nisi qui dolo malo recepit: ceterum si quis, | |
| ut domino custodiret, recepit uel humanitate uel misericordia ductus uel a<lia> probata atque | |
| iusta ratione, non tenebitur. Si quis dolo malo persuaserit quid seruo quem liberum | 1.1 |
| putabat, mihi uidetur teneri eum oportere: maius enim delinquit, qui liberum putans | |
| corrumpit: et ideo, si seruus fuerit, tenebitur. Haec actio etiam aduersus fatentem in | 2.1 |
| duplum est, quamuis Aquilia infitiantem dumtaxat coerceat. Si seruus seruaue fecisse di- | 3.1 |
| cetur, iudicium cum noxae deditione redditur. Haec actio refertur ad tempus serui cor- | 4.1 |
| rupti uel recepti, non ad praesens, et ideo et si decesserit uel alienatus sit uel manumissus, | |
| nihilo minus locum habebit actio, nec extinguitur manumissione semel nata actio: | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. praeteritae enim utilitatis aestimatio | 6.pr.1 |
| in hoc iudicium uersatur: | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. nam et mali serui forsitan | 7.pr.1 |
| consequuntur libertatem et posterior causa interdum tribuit manumissionis iustam ra- | |
| tionem. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. Sed et heres eius, cuius seruus cor- | 8.pr.1 |
| ruptus est, habet hanc actionem, non solum si manserit in hereditate seruus, sed et si | |
| exierit, forte legatus. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Si quis seruum communem | 9.pr.1 |
| meum et suum corruperit, apud Iulianum libro nono digestorum quaeritur, an hac actione | |
| teneri possit, et ait teneri eum socio: praeterea poterit et communi diuidundo et pro socio, | |
| si socii sint, teneri, ut Iulianus ait. sed cur deteriorem facit Iulianus condicionem socii, | |
| si cum socio agat, quam si cum extraneo agit? nam qui cum extraneo agit, siue recepit | 5 |
| siue corruperit agere potest, qui cum socio, sine alternatione, id est si corrupit. nisi | |
| forte non putauit Iulianus hoc cadere in socium: nemo enim suum recipit. sed si celandi | |
| animo recepit, potest defendi teneri eum. Si in seruo ego habeam usum fructum, tu pro- | 1.1 |
| prietatem, si quidem a me sit deterior factus, poteris mecum experiri, si tu id feceris, ego | |
| agere utili actione possum; ad omnes enim corruptelas haec actio pertinet et interesse | |
| fructuarii uidetur bonae frugi seruum esse, in quo usum fructum habet. et si forte alius | |
| eum receperit uel corruperit, utilis actio fructuario competit. Datur autem actio | 2.1 |
| quanti ea res erit eius dupli. Sed quaestionis est, aestimatio utrum eius dumtaxat fieri | 3.1 |
| debeat, quod seruus in corpore uel in animo damni senserit, hoc est quanto uilior seruus | |
| factus sit, an uero et ceterorum. et Neratius ait tanti condemnandum corruptorem, quanti | |
| seruus ob id, quod subpertus sit, minoris sit. | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. In hoc iudicium etiam rerum aesti- | 10.pr.1 |
| matio uenit, quas secum seruus abstulit, quia omne damnum duplatur, neque intererit, ad | |
| eum perlatae fuerint res an ad alium siue etiam consumptae sint: etenim iustius est eum | |
| teneri, qui princeps fuerit delicti, quam eum quaeri, ad quem res perlatae sunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Neratius ait postea furta facta | 11.pr.1 |
| in aestimationem non uenire. quam sententiam ueram puto: nam et uerba edicti 'quanti | |
| ea res erit' omne detrimentum recipiunt. Seruo persuasi, ut chirografa debitorum corrum- | 1.1 |
| pat: uidelicet tenebor. sed si consuetudine peccandi postea et rationes ceteraque similia | |
| instrumenta subtraxerit uel interleuerit deleuerit, dicendum erit corruptorem horum nomine | |
| non teneri. Quamuis autem rerum subtractarum nomine serui corrupti competat actio, tamen | 2.1 |
| et furti agere possumus, ope enim consilio sollicitatoris uidentur res abesse: nec sufficiet | |
| alterutra actione egisse, quia altera alteram non minuit. idem et in eo, qui seruum recepit | |
| et celauit et deteriorem fecit, Iulianus scribit: sunt enim diuersa maleficia furis et eius qui | |
| deteriorem seruum facit: hoc amplius et condictionis nomine tenebitur. quamuis enim | 5 |
| condictione hominem, poenam autem furti actione consecutus sit, tamen et quod interest | |
| debebit consequi actione serui corrupti, | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. quia manet reus obligatus etiam | 12.pr.1 |
| rebus redditis. | |
| Ulpianus libro uicensimo tertio ad edictum. Haec actio perpetua | 13.pr.1 |
| est, non temporaria: et heredi ceterisque successoribus competit, in heredem non dabitur, | |
| quia poenalis est. Sed et si quis seruum hereditarium corruperit, hac actione tene- | 1.1 |
| bitur: sed et petitione hereditatis quasi praedo tenebitur, | |
| Paulus libro nono decimo ad edictum. ut tantum ueniat in hereditatis peti- | 14.pr.1 |
| tionem quantum in hanc actionem. De filio filiaue familias corruptis huic edicto locus non | 1.1 |
| est, quia serui corrupti constituta actio est, qui in patrimonio nostro esset, et pauperio- | |
| rem se factum esse dominus probare potest dignitate et fama domus integra manente: sed | |
| utilis competit officio iudicis aestimanda, quoniam interest nostra animum liberorum nostro- | |
| rum non corrumpi. Si seruus communis meus et tuus proprium meum seruum corruperit, | 2.1 |
| Sabinus non posse agi cum socio, perinde atque si proprius meus seruus corrupisset con- | |
| seruum. item si seruus communis extraneum corruperit, uidendum est, utrum cum duobus | |
| agi debeat an et cum singulis exemplo ceterarum noxarum: et magis est, ut unusquisque | |
| in solidum teneatur, altero autem soluente alterum liberari. Si is, in quo usum fructum | 3.1 |
| habeo, seruum meum corruperit, erit mihi actio cum domino proprietatis. Pignoris dati | 4.1 |
| nomine debitor habet hanc actionem. In hac actione non extra rem duplum est: id enim | 5.1 |
| quod damni datum est duplatur. His consequenter et illud probatur, ut, si seruo meo | 6.1 |
| persuaseris, ut Titio furtum faciat, non solum in id teneris, quo deterior seruus effectus | |
| est, sed et in id quod Titio praestaturus sim. Item non solum si mihi damnum dederit | 7.1 |
| consilio tuo, sed etiam si extraneo, eo quoque nomine mihi teneris, quod ego lege Aquilia | |
| obnoxius sim: aut si ex conducto teneor alicui, quod si seruum locaui et propter te de- | |
| terior factus sit, teneberis et hoc nomine, et si qua talia sint. Aestimatio autem habetur | 8.1 |
| in hac actione, quanti seruus uilior factus sit, quod officio iudicis expedietur: Interdum | 9.1 |
| tamen et inutilis sit, ut non expediat talem seruum habere. utrum ergo et pretium cogitur | |
| dare sollicitator et seruum dominus lucrifacit, an uero cogi debet dominus restituere seruum | |
| et pretium serui accipere? et uerius est electionem domino dari, siue seruum detinere | |
| cupit et damnum, quanti deterior seruus factus est, in duplum accipere, uel seruo restituto, | 5 |
| si copiam huius rei habeat, pretium consequi, quod si non habeat, pretium quidem simili | |
| modo accipere, cedere autem sollicitatori periculo eius de dominio serui actionibus. quod | |
| tamen de restitutione hominis dicitur, tunc locum habet, cum homine uiuo agitur. quid | |
| autem si manumisso eo agatur? non facile apud iudicem audietur dicendo ideo se manu- | |
| mississe, quoniam habere noluerat domi, ut et pretium habeat et libertum. | 10 |
| Gaius libro sexto ad edictum prouinciale. Corrumpitur animus serui et si | 15.pr.1 |
| persuadeatur ei, ut dominum contemneret. | |
| Alfenus Uarus libro secundo digestorum. Dominus seruum dispensatorem | 16.pr.1 |
| manumisit, postea rationes ab eo accepit et cum eis non constaret, conperit apud quandam | |
| mulierculam pecuniam eum consumpsisse: quaerebatur, possetne agere serui corrupti cum | |
| ea muliere, cum is seruus iam liber esset. respondi posse, sed etiam furti de pecuniis, | |
| quas seruus ad eam detulisset. | 5 |
| Marcianus libro quarto regularum. Serui corrupti nomine et constante ma- | 17.pr.1 |
| trimonio marito in mulierem datur actio, sed fauore nuptiarum in simplum. |