| LIBER TERTIUS DECIMUS | |
| DE CONDICTIONE FURTIUA | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. In furtiua re soli domino con- | 13.1.1.pr.1 |
| dictio competit. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum. Condiction<e> ex causa | 2.pr.1 |
| furtiua et furiosi et infantes obligantur, cum heredes necessarii exstiterunt quamuis cum | |
| eis agi non possit. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Si condicatur seruus ex causa furtiua, id | 3.pr.1 |
| uenire in condictionem certum est quod intersit agentis, ueluti si heres sit institutus et | |
| periculum subeat dominus hereditatis perdendae. quod et Iulianus scribit. item si mortuum | |
| hominem condicat, consecuturum ait pretium hereditatis. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si seruus uel filius fami- | 4.pr.1 |
| lias furtum commiserit, condicendum est domino id quod ad eum peruenit: in residuum | |
| noxae seruum dominus dedere potest. | |
| Paulus libro nono ad Sabinum. Ex furtiua causa filio familias condici pot- | 5.pr.1 |
| est: numquam enim ea condic<ti>one alius quam qui fecit tenetur aut heres eius. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Proinde etsi ope consilio ali- | 6.pr.1 |
| cuius furtum factum sit, condictione non tenebitur, etsi furti tenetur. | |
| Idem libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Si pro fure damnum deci- | 7.pr.1 |
| sum sit, condictionem non impediri uerissimum est: decisione enim furti quidem actio, non | |
| autem condictio tollitur. Furti actio poenam petit legitimam, condictio rem ipsam. ea res | 1.1 |
| facit, ut neque furti actio per condictionem neque condictio per furti actionem consumatur. | |
| is itaque, qui furtum factum est, habet actionem furti et condictionem et uindicationem, | |
| habet et ad exhibendum actionem. Condictio rei furtiuae, quia rei habet persecutionem, | 2.1 |
| heredem quoque furis obligat, nec tantum si uiuat seruus furtiuus, sed etiam si deces- | |
| serit: sed et si apud furis heredem diem suum obiit seruus furtiuus uel non apud ipsum, | |
| post mortem tamen furis, dicendum est condictionem aduersus heredem durare. quae in | |
| herede diximus, eadem erunt et in ceteris successoribus. | 5 |
| Idem libro uicensimo septimo ad edictum. In re furtiua condictio ipsorum | 8.pr.1 |
| corporum competit: sed utrum tamdiu, quamdiu exstent, an uero et si desierint esse in | |
| rebus humanis? et si quidem optulit fur, sine dubio nulla erit condictio: si non optulit, | |
| durat condictio aestimationis eius: corpus enim ipsum praestari non potest. Si ex causa | 1.1 |
| furtiua res condicatur, cuius temporis aestimatio fiat, quaeritur. placet tamen id tempus | |
| spectandum, quo res umquam plurimi fuit, maxime cum deteriorem rem factam fur dando | |
| non liberatur: semper enim moram fur facere uidetur. Nouissime dicendum est etiam | 2.1 |
| fructus in hac actione uenire. | |
| Idem libro trigensimo ad edictum. In condictione ex causa furtiua non pro | 9.pr.1 |
| parte quae peruenit, sed in solidum tenemur, dum soli heredes sumus, pro parte autem | |
| heres pro ea parte, pro qua heres est, tenetur. | |
| Idem libro trigensimo octauo ad edictum. Siue manifestus fur siue nec | 10.pr.1 |
| manifestus sit, poterit ei condici. ita demum autem manifestus fur condictione tenebitur, | |
| si depraehensa non fuerit a domino possessio eius: ceterum nemo furum condictione te- | |
| netur, posteaquam dominus possessionem adpraehendit. et ideo Iulianus, ut procedat in | |
| fure manifesto tractare de condictione, ita proponit furem deprehensum aut occidisse aut | 5 |
| fregisse aut effudisse id quod interceperat. Ei quoque, qui ui bonorum raptorum tenetur, | 1.1 |
| condici posse Iulianus libro uicensimo secundo digestorum significat. Tamdiu autem con- | 2.1 |
| dictioni locus erit, donec domini facto dominium eius rei ab eo recedat: et ideo si eam | |
| rem alienauerit, condicere non poterit. Unde Celsus libro duodecimo digestorum scribit, | 3.1 |
| si rem furtiuam dominus pure legauerit furi, heredem ei condicere non posse: sed et si non | |
| ipsi furi, sed alii, idem dicendum est cessare condictionem, quia dominium facto testator<i>s, | |
| id est domini, discessit. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Sed nec legatarius condicere | 11.pr.1 |
| potest: ei enim competit condictio, cui res subrepta est, uel heredi eius: sed uindicare rem | |
| legatam ab eo potest. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Et ideo eleganter Marcellus | 12.pr.1 |
| definit libro septimo: ait enim: si res mihi subrepta tua remaneat, condices. sed et si | |
| dominium non tuo facto amiseris, aeque condices. In communi igitur re eleganter ait | 1.1 |
| interesse, utrum tu prouocasti communi diuidundo iudicio an prouocatus es, ut, si pro- | |
| uocasti communi diuidundo iudicio, amiseris condictionem, si prouocatus es, retineas. | |
| Neratius libris membranarum Aristonem existimasse refert eum, cui pignori res data sit, | 2.1 |
| incerti condictione acturum, si ea subrepta sit. | |
| Paulus libro trigensimo nono ad edictum. Ex argento subrepto pocula | 13.pr.1 |
| facta condici posse Fulcinius ait: ergo in condictione poculorum etiam caelaturae aestimatio | |
| fiet, quae impensa furis facta est, quemadmodum si infans subreptus adoleuerit, aestimatio | |
| fit adulescentis, quamuis cura et sumptibus furis creuerit. | |
| Iulianus libro uicensimo secundo digestorum. Si seruus furtiuus sub condicione le- | 14.pr.1 |
| gatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, | |
| absolutio sequi debebit, perinde ac si idem seruus sub condicione liber esse iussus fuisset | |
| et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et | |
| res sine dolo malo furis eius esse desiit. quod si pendente condicione iudicaretur, iudex | 5 |
| aestimare debebit, quanti emptorem inuenerit. Cauere autem ex hac actione petitor ei cum | 1.1 |
| quo agitur non debebit. Boue subrepto et occiso condictio et bouis et corii et carnis do- | 2.1 |
| mino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerint: cornua quoque condicentur. | |
| sed si dominus condictione bouis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de | |
| quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summouetur. contra si corium | |
| condixerit et pretium eius consecutus bouem condicet, offerente fure pretium bouis detracto | 5 |
| pretio corii doli mali exceptione summouebitur. Idem iuris est uuis subreptis: nam et | 3.1 |
| mustum et uinacia iure condici possunt. | |
| Celsus libro duodecimo digestorum. Quod ab alio seruus subripuit, eius | 15.pr.1 |
| nomine liber furti tenetur: condici autem ei non potest, nisi liber contrectauit. | |
| Pomponius libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium. Qui furtum ad- | 16.pr.1 |
| mittit uel re commodata uel deposita utendo, condictione quoque ex furtiua causa ob- | |
| stringitur: quae differt ab actione commodati hoc, quod, etiamsi sine dolo malo et culpa | |
| eius interierit res, condictione tamen tenetur, cum in commodati actione non facile ultra | |
| culpam et in depositi non ultra dolum malum teneatur is, cum quo depositi agetur. | 5 |
| Papinianus libro decimo quaestionum. Parui refert ad tollendam condictio- | 17.pr.1 |
| nem, offeratur seruus furtiuus an in aliud nomen aliumque statum obligationis transferatur: | |
| nec me mouet, praesens homo fuerit nec ne, cum mora, quae eueniebat ex furto, ueluti | |
| quadam delegatione finiatur. | |
| Scaeuola libro quarto quaestionum. Quoniam furtum fit, cum quis inde- | 18.pr.1 |
| bitos nummos sciens acceperit, uidendum, si procurator suos nummos soluat, an ipsi fur- | |
| tum fiat. et Pomponius epistularum libro octauo ipsum condicere ait ex causa furtiua: sed | |
| et me condicere, si ratum habeam quod indebitum datum sit. sed altera condictione al- | |
| tera tollitur. | 5 |
| Paulus libro tertio ad Neratium. Iulianus ex persona filiae, quae res amouit, | 19.pr.1 |
| dandam in patrem condictionem in peculium respondit. | |
| Tryphoninus libro quinto decimo disputationum. Licet fur paratus fuerit | 20.pr.1 |
| excipere condictionem et per me steterit, dum in rebus humanis res fuerat, condicere eam, | |
| postea autem perempta est, tamen durare condictionem ueteres uoluerunt, quia uidetur, | |
| qui primo inuito domino rem contrectauerit, semper in restituenda ea, quam nec debuit | |
| auferre, moram facere. | 5 |