| DE CONDICTIONE SINE CAUSA | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Est et haec species con- | 12.7.1.pr.1 |
| dictionis, si quis sine causa promiserit uel si soluerit quis indebitum, qui autem promisit | |
| sine causa, condicere quantitatem non potest quam non dedit, sed ipsam obligationem. | |
| Sed et si ob causam promisit, causa tamen secuta non est, dicendum est condictionem | 1.1 |
| locum habere. Siue ab initio sine causa promissum est, siue fuit causa promittendi quae | 2.1 |
| finit<a> est uel secuta non est, dicendum est condictioni locum fore. Constat id demum posse | 3.1 |
| condici alicui, quod uel non ex iusta causa ad eum peruenit uel redit ad non iustam | |
| causam. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Si fullo uestimenta lauanda con- | 2.pr.1 |
| duxerit, deinde amissis eis domino pretium ex locato conuentus praestiterit posteaque do- | |
| minus inuenerit uestimenta, qua actione debeat consequi pretium quod dedit? et ait Cas- | |
| sius eum non solum ex conducto agere, uerum condicere domino posse: ego puto ex | |
| conducto omnimodo eum habere actionem: an autem et condicere possit, quaesitum est, | 5 |
| quia non indebitum dedit: nisi forte qu<a>si sine causa datum sic putamus condici posse: | |
| etenim uestimentis inuentis quasi sine causa datum uidetur. | |
| Iulianus libro octauo digestorum. Qui sine causa obligantur, incerti con- | 3.pr.1 |
| dictione consequi possunt ut liberentur: nec refert, omnem quis obligationem sine causa | |
| suscipiat an maiorem quam suscipere eum oportuerit, nisi quod alias condictione id agitur, | |
| ut omni obligatione liberetur, alias ut exoneretur: ueluti qui decem promisit, nam si qui- | |
| dem nullam causam promittendi habuit, incerti condictione consequitur, ut tota stipulatio | 5 |
| accepto fiat, at si, cum quinque promittere deberet, decem promisit, incerti consequetur, | |
| ut quinque liberetur. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Nihil refert, utrumne ab initio sine | 4.pr.1 |
| causa quid datum sit an causa, propter quam datum sit, secuta non sit. | |
| Papinianus libro undecimo quaestionum. Auunculo nuptura pecuniam in | 5.pr.1 |
| dotem dedit neque nupsit: an eandem repetere possit, quaesitum est. dixi, cum ob turpem | |
| causam dantis et accipientis pecunia numeretur, cessare condictionem et in delicto pari | |
| potiorem esse possessorem: quam rationem fortassis aliquem secutum respondere non ha- | |
| bituram mulierem condictionem: sed recte defendi non turpem causam in proposito quam | 5 |
| nullam fuisse, cum pecunia quae daretur in dotem conuerti nequiret: non enim stupri, sed | |
| matrimonii gratia datam esse. Nouerca priuigno, nurus socero pecuniam dotis nomine | 1.1 |
| dedit neque nupsit. cessare condictio prima facie uidetur, quoniam iure gentium incestum | |
| committitur: atquin uel magis in ea specie nulla causa dotis dandae fuit, condictio igitur | |
| competit. |