| DE CONDICTIONE INDEBITI | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Nunc uidendum de indebito so- | 12.6.1.pr.1 |
| luto. Et quidem si quis indebitum ignorans soluit, per hanc actionem condicere potest: | 1.1 |
| sed si sciens se non debere soluit, cessat repetitio. | |
| Idem libro sexto decimo ad Sabinum. Si quis sic soluerit, ut, si apparuisset | 2.pr.1 |
| esse indebitum uel Falcidia emerserit, reddatur, repetitio locum habebit: negotium enim | |
| contractum est inter eos. Si quid ex testamento solutum sit, quod postea falsum uel in- | 1.1 |
| officiosum uel irritum uel ruptum apparuerit, repetetur, uel si post multum temporis emer- | |
| serit aes alienum, uel codicilli diu celati prolati, qui ademptionem continent legatorum | |
| solutorum uel deminutionem per hoc, quia aliis quoque legata relicta sunt. nam diuus | |
| Hadrianus circa inofficiosum et falsum testamentum rescripsit actionem dandam ei, secun- | 5 |
| dum quem de hereditate iudicatum est. | |
| Papinianus libro uicensimo octauo quaestionum. Idem est et si solutis legatis | 3.pr.1 |
| noua et inopinata causa hereditatem abstulit, ueluti nato postumo, quem heres in utero | |
| fuisse ignorabat, uel etiam ab hostibus reuerso filio, quem pater obisse falso praesumpserat: | |
| nam utiles actiones postumo uel filio, qui hereditatem euicerat, dari oportere in eos, qui | |
| legatum perceperunt, imperator Titus Antoninus rescripsit, scilicet quod bonae fidei pos- | 5 |
| sessor in quantum locupletior factus est tenetur nec periculum huiusmodi nominum ad eum, | |
| qui sine culpa soluit, pertinebit. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Idem diuus Hadrianus rescripsit et si aliud | 4.pr.1 |
| testamentum proferatur. | |
| Ulpianus libro sexto decimo ad Sabinum. Nec nouum, ut quod alius soluerit | 5.pr.1 |
| alius repetat. nam et cum minor uiginti quinque annis inconsulte adita hereditate solutis | |
| legatis in integrum restituitur, non ipsi repetitionem competere, sed ei, ad quem bona per- | |
| tinent, Arrio Titiano rescriptum est. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Si procurator tuus indebitum soluerit et tu | 6.pr.1 |
| ratum non habeas, posse repeti Labeo libris posteriorum scripsit: quod si debitum fuisset, | |
| non posse repeti Celsus: ideo, quoniam, cum quis procuratorem rerum suarum constituit, | |
| id quoque mandare uidetur, ut soluat creditori, neque postea exspectandum sit, ut ratum | |
| habeat. Idem Labeo ait, si procuratori indebitum solutum sit et dominus ratum non habeat, | 1.1 |
| posse repeti. Celsus ait eum, qui procuratori debitum soluit, continuo liberari neque rati- | 2.1 |
| habitionem considerari: quod si indebitum acceperit, ideo exigi ratihabitionem, quoniam | |
| nihil de hoc nomine exigendo mandasse uideretur, et ideo, si ratum non habeatur, a pro- | |
| curatore repetendum. Iulianus ait neque tutorem neque procuratorem soluentes repetere | 3.1 |
| posse neque interesse, suam pecuniam an pupilli uel domini soluant. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Quod indebitum per errorem soluitur, | 7.pr.1 |
| aut ipsum aut tantundem repetitur. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Quod nomine mariti, qui soluendo non sit, | 8.pr.1 |
| alius mulieri soluisset, repetere non potest: adeo debitum esset mulieri. | |
| Ulpianus libro sexagensimo sexto ad edictum. Nam et maritus, si, cum fa- | 9.pr.1 |
| cere nihil possit, dotem soluerit, in ea causa est ut repetere non possit. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. In diem debitor adeo debitor est, ut ante | 10.pr.1 |
| diem solutum repetere non possit. | |
| Ulpianus libro trigensimo quinto ad Sabinum. Si is, cum quo de peculio | 11.pr.1 |
| actum est, per imprudentiam plus quam in peculio est soluerit, repetere non potest. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si fundi mei usum fructum tibi dedero | 12.pr.1 |
| falso existimans me eum tibi debere et antequam repetam decesserim, condictio eius ad | |
| heredem quoque meum transibit. | |
| Idem libro decimo ad Sabinum. Naturaliter etiam seruus obligatur: et | 13.pr.1 |
| ideo, si quis nomine eius soluat uel ipse manumissus, ut Pomponius scribit, ex peculio, | |
| cuius liberam administrationem habeat, repeti non poterit: et ob id et fideiussor pro seruo | |
| acceptus tenetur et pignus pro eo datum tenebitur et, si seruus, qui peculii administra- | |
| tionem habet, rem pignori in id quod debeat dederit, utilis pigneraticia reddenda est. Item | 1.1 |
| quod pupillus sine tutoris auctoritate mutuum accepit et locupletior factus est, si pubes | |
| factus soluat, non repetit. | |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Sabinum. Nam hoc natura | 14.pr.1 |
| aequum est neminem cum alterius detrimento fieri locupletiorem. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Indebiti soluti condictio naturalis est et | 15.pr.1 |
| ideo etiam quod rei solutae accessit, uenit in condictionem, ut puta partus qui ex ancilla | |
| natus sit uel quod alluuione accessit: immo et fructus, quos is cui solutum est bona fide | |
| percepit, in condictionem uenient. Sed et si nummi alieni dati sint, condictio competet, | 1.1 |
| ut uel possessio eorum reddatur: quemadmodum si falso existimans possessionem me tibi | |
| debere alicuius rei tradidissem, condicerem. sed et si possessionem tuam fecis- | |
| sem ita, ut tibi per longi temporis praescriptionem auocari non possit, etiam sic recte | |
| tecum per indebitam condictionem agerem. Sed et si usus fructus in re soluta | 2.1 |
| alienus sit, deducto usu fructu a te condicam. | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Sub condicione debitum per | 16.pr.1 |
| errorem solutum pendente quidem condicione repetitur, condicione autem exsistente repeti | |
| non potest. Quod autem sub incerta die debetur, die exsistente non repetitur. | 1.1 |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Nam si cum moriar dare promisero et | 17.pr.1 |
| antea soluam, repetere me non posse Celsus ait: quae sententia uera est. | |
| Idem libro quadragesimo septimo ad Sabinum. Quod si ea condicione de- | 18.pr.1 |
| betur, quae omnimodo exstatura est, solutum repeti non potest, licet sub alia condicione, | |
| quae an impleatur incertum est, si ante soluatur, repeti possit. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Si poenae causa eius cui | 19.pr.1 |
| debetur debitor liberatus est, naturalis obligatio manet et ideo solutum repeti non potest. | |
| Quamuis debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio com- | 1.1 |
| petit, ueluti si is qui heredem se uel bonorum possessorem falso existimans creditori he- | |
| reditario soluerit: hic enim neque uerus heres liberatus erit et is quod dedit repetere | |
| poterit: quamuis enim debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, | |
| repetitio competit. Si falso existimans debere nummos soluero, qui pro parte alieni, pro | 2.1 |
| parte mei fuerunt, eius summae partem dimidiam, non corporum condicam. Si putem me | 3.1 |
| Stichum aut Pamphilum debere, cum Stichum debeam, et Pamphilum soluam, repetam | |
| quasi indebitum solutum: nec enim pro eo quod debeo uideor id soluisse. Si duo rei, qui | 4.1 |
| decem debebant, uiginti pariter soluerint, Celsus ait singulos quina repetituros, quia, cum | |
| decem deberent, uiginti soluissent, et quod amplius ambo soluerint, ambo repetere possunt. | |
| Iulianus libro decimo digestorum. Si reus et fideiussor soluerint pariter, in | 20.pr.1 |
| hac causa non differunt a duobus reis promittendi: quare omnia, quae de his dicta sunt, | |
| et ad hos transferre licebit. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Plane si duos reos non eiusdem pecuniae, | 21.pr.1 |
| sed alterius obligationis constitueris, ut puta Stichi <a>ut Pamphili, et pariter duos datos, | |
| aut togam uel denaria mille, non idem dici poterit in repetitione ut partes repetant, quia | |
| nec soluere ab initio sic potuerunt. igitur hoc casu electio est creditoris, cui uelit soluere, | |
| ut alterius repetitio impediatur. | 5 |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Sed et si me putem tibi | 22.pr.1 |
| aut Titio promississe, cum aut neutrum factum sit aut Titii persona in stipulatione com- | |
| prehensa non sit, et Titio soluero, repetere a Titio potero. Cum iter excipere deberem, | 1.1 |
| fundum liberum per errorem tradidi: incerti condicam, ut iter mihi concedatur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Eleganter Pomponius | 23.pr.1 |
| quaerit, si quis suspicetur transactionem factam uel ab eo cui heres est uel ab eo cui pro- | |
| curator est et quasi ex transactione dederit, quae facta non est, an locus sit repetitioni. | |
| et ait repeti posse: ex falsa enim causa datum est. idem puto dicendum et si transactio | |
| secuta non fuerit, propter quam datum est: sed et si resoluta sit transactio, idem erit di- | 5 |
| cendum. Si post rem iudicatam quis transegerit et soluerit, repetere poterit id- | 1.1 |
| circo, quia placuit transactionem nullius esse momenti: hoc enim imperator Antoninus cum | |
| diuo patre suo rescripsit. retineri tamen atque compensari in causam iudicati, quod ob | |
| talem transactionem solutum est, potest. quid ergo si appellatum sit uel hoc ipsum | |
| incertum sit, an iudicatum sit uel an sententia ualeat? magis est, ut transactio uires ha- | 5 |
| beat: tunc enim rescriptis locum esse credendum est, cum de sententia indubitata, quae | |
| nullo remedio adtemptari potest, transigitur. Item si ob transactionem alimentorum testa- | 2.1 |
| mento relictorum datum sit, apparet posse repeti quod datum est, quia transactio senatus | |
| consulto infirmatur. Si quis post transactionem nihilo minus condemnatus fuerit, dolo qui- | 3.1 |
| dem id fit, sed tamen sententia ualet. potuit autem quis, si quidem ante litem contestatam | |
| transegerit, uolenti litem contestari opponere doli exceptionem: sed si post litem contesta- | |
| tam transactum est, nihilo minus poterit exceptione doli uti post secuti: dolo enim facit, | |
| qui contra transactionem expertus amplius petit. ideo condemnatus repetere potest, quod | 5 |
| ex causa transactionis dedit. sane quidem ob causam dedit neque repeti solet quod ob | |
| causam datum est causa secuta: sed hic non uidetur causa secuta, cum transactioni non | |
| stetur. cum igitur repetitio oritur, transactionis exceptio locum non habet: neque enim | |
| utrumque debet locum habere et repetitio et exceptio. Si qua lex ab initio dupli uel qua- | 4.1 |
| drupli statuit actionem, dicendum est solutum ex falsa eius causa repeti posse. | |
| Idem libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Si is, qui perpetua exceptione | 24.pr.1 |
| tueri se poterat, cum sciret sibi exceptionem profuturam, promiserit aliquid ut liberaretur, | |
| condicere non potest. | |
| Idem libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Cum duo pro reo fideius- | 25.pr.1 |
| sissent decem, deinde reus tria soluisset et postea fideiussores quina, placuit eum qui | |
| posterior soluit repetere tria posse: hoc merito, quia tribus a reo solutis septem sola de- | |
| bita supererant, quibus persolutis tria indebita soluta sunt. | |
| Idem libro uicensimo sexto ad edictum. Si non sortem quis, sed usuras in- | 26.pr.1 |
| debitas soluit, repetere non poterit, si sortis debitae soluit: sed si supra legitimum modum | |
| soluit, diuus Seuerus rescripsit (quo iure utimur) repeti quidem non posse, sed sorti im- | |
| putandum et, si postea sortem soluit, sortem quasi indebitam repeti posse. proinde et si | |
| ante sors fuerit soluta, usurae supra legitimum modum solutae quasi sors indebita repe- | 5 |
| tuntur. quid si simul soluerit? poterit dici et tunc repetitionem locum habere. Supra du- | 1.1 |
| plum autem usurae et usurarum usurae nec in stipulatum deduci nec exigi possunt et | |
| solutae repetuntur, quemadmodum futurarum usurarum usurae. Si quis falso se sortem | 2.1 |
| debere credens usuras soluerit, potest condicere nec uidetur sciens indebitum soluisse. | |
| Indebitum autem solutum accipimus non solum si omnino non debeatur, sed et | 3.1 |
| si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat: quare hoc quoque repeti poterit, | |
| nisi sciens se tutum exceptione soluit. Si centum debens, quasi ducenta deberem, | 4.1 |
| fundum ducentorum solui, competere repetitionem Marcellus libro uicensimo digestorum | |
| scribit et centum manere stipulationem: licet enim placuit rem pro pecunia solutam parere | |
| liberationem, tamen si ex falsa debiti quantitate maioris pretii res soluta est, non fit con- | |
| fusio partis rei cum pecunia (nemo enim inuitus compellitur ad communionem), sed et | 5 |
| condictio integrae rei manet et obligatio incorrupta: ager autem retinebitur, donec debita | |
| pecunia soluatur. Idem Marcellus ait, si pecuniam debens oleum dederit pluris pretii quasi | 5.1 |
| plus debens, uel cum oleum deberet, oleum dederit quasi maiorem modum debens, super- | |
| fluum olei esse repetendum, non totum et ob hoc peremptam esse obligationem. Idem | 6.1 |
| Marcellus adicit, si, cum fundi pars mihi deberetur, quasi totus deberetur aestimatione | |
| facta, solutio pecuniae solidi pretii fundi facta sit, repeti posse non totum pretium, sed | |
| partis indebitae pretium. Adeo autem perpetua exceptio parit condictionem, ut Iulianus | 7.1 |
| libro decimo scripsit, si emptor fundi damnauerit heredem suum, ut uenditorem nexu uen- | |
| diti liberaret, mox uenditor ignorans rem tradiderit, posse eum fundum condicere: idemque | |
| et si debitorem suum damnauerit liberare et ille ignorans soluerit. Qui filio familias sol- | 8.1 |
| uerit, cum esset eius peculiaris debitor, si quidem ignorauit ademptum ei peculium, libe- | |
| ratur: si scit et soluit, condictionem non habet, quia sciens indebitum soluit. Filius fami- | 9.1 |
| lias contra Macedonianum mutuatus si soluerit et patri suo heres effectus uelit uindicare | |
| nummos, exceptione summouebitur a uindicatione nummorum. Si quis quasi ex compro- | 10.1 |
| misso condemnatus falso soluerit, repetere potest. Hereditatis uel bonorum possessori, si | 11.1 |
| quidem defendat hereditatem, indebitum solutum condici poterit: si uero is non defendat, | |
| etiam debitum solutum repeti potest. Libertus cum se putaret operas patrono debere, | 12.1 |
| soluit: condicere eum non posse, quamuis putans se obligatum soluit, Iulianus libro decimo | |
| digestorum scripsit: natura enim operas patrono libertus debet. sed et si non | |
| operae patrono sunt solutae, sed, cum officium ab eo desideraretur, cum patrono decidit | |
| pecunia et soluit, repetere non potest. sed si operas patrono exhibuit non officiales, sed | 5 |
| fabriles, ueluti pictorias uel alias, dum putat se debere, uidendum an possit condicere. | |
| et Celsus libro sexto digestorum putat eam esse causam operarum, ut non sint eaedem | |
| neque eiusdem hominis neque eidem exhibentur: nam plerumque robur hominis, aetas | |
| temporis opportunitasque naturalis mutat causam operarum, et ideo nec uolens quis red- | |
| dere potest. sed hae, inquit, operae recipiunt aestimationem: et interdum licet aliud prae- | 10 |
| stemus, inquit, aliud condicimus: ut puta fundum indebitum dedi et fructus condico: uel | |
| hominem indebitum, et hunc sine fraude modico distraxisti, nempe hoc solum refundere | |
| debes, quod ex pretio habes: uel meis sumptibus pretiosiorem hominem feci, nonne aesti- | |
| mari haec debent? sic et in proposito, ait, posse condici, quanti operas essem conducturus. | |
| sed si delegatus sit a patrono officiales operas, apud Marcellum libro uicensimo digesto- | 15 |
| rum quaeritur. et dicit Marcellus non teneri eum, nisi forte in artificio sint (hae enim iu- | |
| bente patrono et alii edendae sunt): sed si soluerit officiales delegatus, non potest condi- | |
| cere neque ei cui soluit creditori, cui alterius contemplatione solutum est quique suum | |
| recipit, neque patrono, quia natura ei debentur. Si decem aut Stichum stipulatus soluam | 13.1 |
| quinque, quaeritur, an possim condicere: quaestio ex hoc descendit, an liberer in quinque: | |
| nam si liberor, cessat condictio, si non liberor, erit condictio. placuit autem, ut Celsus | |
| libro sexto et Marcellus libro uicensimo digestorum scripsit, non peremi partem dimidiam | |
| obligationis ideoque eum, qui quinque soluit, in pendenti habendum, an liberaretur, peti- | 5 |
| que ab eo posse reliqua quinque aut Stichum et, si praestiterit residua quinque, uideri eum | |
| et priora debita soluisse, si autem Stichum praestitisset, quinque eum posse condicere quasi | |
| indebita. sic posterior solutio comprobabit, priora quinque utrum debita an indebita solue- | |
| rentur. sed et si post soluta quinque et Stichus soluatur et malim ego habere quinque et | |
| Stichum reddere, an sim audiendus, quaerit Celsus. et putat natam esse quinque condictio- | 10 |
| nem, quamuis utroque simul soluto mihi retinendi quod uellem arbitrium daretur. Idem | 14.1 |
| ait et si duo heredes sint stipulatoris, non <posses> alteri quinque solutis alteri partem Stichi | |
| solui: Idem et si duo sint promissoris heredes. secundum quae liberatio non contingit, nisi | |
| aut utrique quina aut utrique partes Stichi fuerunt solutae. | |
| Paulus libro uicensimo octauo ad edictum. Qui loco certo debere existimans | 27.pr.1 |
| indebitum soluit, quolibet loco repetet: non enim existimationem soluentis eadem species | |
| repetitionis sequitur. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Iudex si male absoluit et abso- | 28.pr.1 |
| lutus sua sponte soluerit, repetere non potest. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Interdum persona locum facit repe- | 29.pr.1 |
| titioni, ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate uel furiosus uel is cui bonis interdictum | |
| est soluerit: nam in his personis generaliter repetitioni locum esse non | |
| ambigitur. et si | |
| quidem exstant nummi, uindicabuntur, consumptis uero condictio locum habebit. | 5 |
| Idem libro decimo disputationum. Qui inuicem creditor idemque debitor est, | 30.pr.1 |
| in his casibus, in quibus compensatio locum non habet, si soluit, non habet condictionem | |
| ueluti indebiti soluti, sed sui crediti petitionem. | |
| Idem libro primo opinionum. Is, qui plus quam hereditaria portio efficit per | 31.pr.1 |
| errorem creditori cauerit, indebiti promissi habet condictionem. | |
| Iulianus libro decimo digestorum. Cum is qui Pamphilum aut Stichum | 32.pr.1 |
| debet simul utrumque soluerit, si, posteaquam utrumque soluerit, aut uterque aut alter ex | |
| his desiit in rerum natura esse, nihil repetet: id enim remanebit in soluto quod superest. | |
| Fideiussor cum paciscitur, ne ab eo pecunia petatur, et per imprudentiam soluerit, con- | 1.1 |
| dicere stipulatori poterit et ideo reus quidem manet obligatus, ipse autem sua exceptione | |
| tutus est. nihil autem interest, fideiussor an heres eius soluat: quod si huic fideiussori reus | |
| heres extiterit et soluerit, nec repetet et liberabitur. Mulier si in ea opinione | 2.1 |
| sit, ut credat se pro dote obligatam, quidquid dotis nomine dederit, non repetit: sublata | |
| enim falsa opinione relinquitur pietatis causa, ex qua solutum repeti non potest. | |
| Qui hominem generaliter promisit, similis est ei, qui hominem aut decem debet: et ideo | 3.1 |
| si, cum existimaret se Stichum promississe, eum dederit, condicet, alium autem quemlibet | |
| dando liberari poterit. | |
| Idem libro trigesimo nono digestorum. Si in area tua aedificassem et tu | 33.pr.1 |
| aede<s> possideres, condictio locum non habebit, quia nullum negotium inter nos contrahe- | |
| retur: nam is, qui non debitam pecuniam soluerit, hoc ipso aliquid negotii gerit: cum autem | |
| aedificium in area sua ab alio positum dominus occupat, nullum negotium contrahit. sed | |
| et si is, qui in aliena area aedificasset, ipse possessionem tradidisset, condictionem non | 5 |
| habebit, quia nihil accipientis faceret, sed suam rem dominus habere incipiat. et ideo con- | |
| stat, si quis, cum existimaret se heredem esse, insulam hereditariam fulsisset, nullo alio | |
| modo quam per retentionem impensas seruare posse. | |
| Idem libro quadragensimo digestorum. Is cui hereditas tota per fideicom- | 34.pr.1 |
| missum relicta est et praeterea fundus, si decem dedisset heredi, et heres suspectam here- | |
| ditatem dixerit et eam ex Trebelliano restituerit, causam dandae pecuniae non habet, et | |
| ideo quod eo nomine quasi implendae condicionis gratia dederit, condictione repetet. | |
| Idem libro quadragensimo quinto digestorum. Qui ob rem non defensam | 35.pr.1 |
| soluit, quamuis postea defendere paratus est, non repetet quod soluerit. | |
| Paulus libro quinto epitomarum Alfeni digestorum. Seruus cuiusdam in- | 36.pr.1 |
| sciente domino magidem commodauit: is cui commodauerat pignori eam posuit et fugit: | |
| qui accepit non aliter se redditurum aiebat, quam si pecuniam accepisset: accepit a seruulo | |
| et reddidit magidem: quaesitum est, an pecunia ab eo repeti possit. respondit, si is qui | |
| pignori accepisset magidem alienam scit apud se pignori deponi, furti eum se obligasse | 5 |
| ideoque, si pecuniam a seruulo accepisset redimendi furti causa, posse repeti: sed si ne- | |
| scisset alienam apud se deponi, non esse furem, item, si pecunia eius nomine, a quo pignus | |
| acceperat, a seruo ei soluta esset, non posse ab eo repeti. | |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. Seruum meum insciens a te emi | 37.pr.1 |
| pecuniamque tibi solui: eam me a te repetiturum et eo nomine condictionem mihi esse | |
| omnimodo puto, siue scisses meum esse siue ignorasses. | |
| Africanus libro nono quaestionum. Frater a fratre, cum in eiusdem pote- | 38.pr.1 |
| state essent, pecuniam mutuatus post mortem patris ei soluit: quaesitum est, an repetere | |
| possit. respondit utique quidem pro ea parte, qua ipse patri heres exstitisset, repetiturum, | |
| pro ea uero, qua frater heres exstiterit, ita repetiturum, si non minus ex peculio suo ad | |
| fratrem peruenisset: naturalem enim obligationem quae fuisset hoc ipso sublatam uideri, | 5 |
| quod peculii partem frater sit consecutus, adeo ut, si praelegatum filio eidemque debitori | |
| id fuisset, deductio huius debiti a fratre ex eo fieret. idque maxime consequens esse ei | |
| sententiae, quam Iulianus probaret, si extraneo quid debuisset et ab eo post mortem patris | |
| exactum esset, tantum iudicio eum familiae herciscundae reciperaturum a coheredibus fuisse, | |
| quantum ab his creditor actione de peculio consequi potuisset. igitur et si re integra fa- | 10 |
| miliae herciscundae agatur, ita peculium diuidi aequum esse, ut ad quantitatem eius in- | |
| demnis a coherede praestetur: porro eum, quem aduersus extraneum defendi oportet, longe | |
| magis in eo, quod fratri debuisset, indemnem esse praestandum. Quaesitum est, si pater | 1.1 |
| filio crediderit isque emancipatus soluat, an repetere possit. respondit, si nihil ex peculio | |
| apud patrem remanserit, non repetiturum: nam manere naturalem obligationem argumento | |
| esse, quod extraneo agente intra annum de peculio deduceret pater, quod sibi filius de- | |
| buisset. Contra si pater quod filio debuisset eidem emancipato soluerit, non repetet: nam | 2.1 |
| hic quoque manere naturalem obligationem eodem argumento probatur, quod, si extraneus | |
| intra annum de peculio agat, etiam quod pater ei debuisset computetur. eademque erunt | |
| et si extraneus heres exheredato filio soluerit id, quod ei pater debuisset. Legati satis ac- | 3.1 |
| cepi et cum fideiussor mihi soluisset, apparuit indebitum fuisse legatum: posse eum re- | |
| petere existimauit. | |
| Marcianus libro octauo institutionum. Si quis, cum a fideicommissario sibi | 39.pr.1 |
| cauere poterat, non cauerit, quasi indebitum plus debito eum solutum repetere posse diui | |
| Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Idem libro tertio regularum. Qui exceptionem perpetuam habet, solutum | 40.pr.1 |
| per errorem repetere potest: sed hoc non est perpetuum. nam si quidem eius causa ex- | |
| ceptio datur cum quo agitur, solutum repetere potest, ut accidit in senatus consulto de | |
| intercessionibus: ubi uer<o> in odium eius cui debetur exceptio datur, perperam solutum non | |
| repetitur, ueluti si filius familias contra Macedonianum mutuam pecuniam acceperit et pater | 5 |
| familias factus soluerit, non repetit. Si pars domus, quae in diem per fideicommissum re- | 1.1 |
| licta est, arserit ante diem fideicommissi cedentem et eam heres sua impensa refecerit, | |
| deducendam esse impensam ex fideicommisso constat et, si sine deductione domum tradi- | |
| derit, posse incerti condici, quasi plus debito dederit. Si pactus fuerit patronus cum liberto, | 2.1 |
| ne operae ab eo petantur, quidquid postea solutum fuerit a liberto, repeti potest. | |
| Neratius libro sexto membranarum. Quod pupillus sine tutoris auctoritate | 41.pr.1 |
| stipulanti promiserit soluerit, repetitio est, quia nec natura debet. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Poenae non solent repeti, | 42.pr.1 |
| cum depensae sunt. | |
| Paulus libro tertio ad Plautium. Si quis iurasset se dare non oportere, ab | 43.pr.1 |
| omni contentione discedetur atque ita solutam pecuniam repeti posse dicendum est. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Repetitio nulla est ab eo qui suum | 44.pr.1 |
| recepit, tametsi ab alio quam uero debitore solutum est. | |
| Iauolenus libro secundo ex Plautio. Si is, qui hereditatem uendidit et | 45.pr.1 |
| emptori tradidit, id, quod sibi mortuus debuerat, non retinuit, repetere poterit, quia plus | |
| debito solutum per condictionem recte recipietur. | |
| Idem libro quarto ex Plautio. Qui heredis nomine legata non debita ex num- | 46.pr.1 |
| mis ipsius heredis soluit, ipse quidem repetere non potest: sed si ignorante herede nummos | |
| eius tradidit, dominus, ait, eos recte uindicabit. eadem causa rerum corporalium est. | |
| Celsus libro sexto digestorum. Indebitam pecuniam per errorem promisisti: | 47.pr.1 |
| eam qui pro te fideiusserat soluit. ego existimo, si nomine tuo soluerit fideiussor, te fide- | |
| iussori, stipulatorem tibi obligatum fore: nec exspectandum est, ut ratum habeas, quoniam | |
| potes uideri id ipsum mandasse, ut tuo nomine solueretur: sin autem fideiussor suo nomine | |
| soluerit quod non debebat, ipsum a stipulatore repetere posse, quoniam indebitam iure | 5 |
| gentium pecuniam soluit: quo minus autem consequi poterit ab eo cui soluit, a te mandati | |
| iudicio consecuturum, si modo per ignorantiam petentem exceptione non summouerit. | |
| Idem libro sexto digestorum. Qui promisit, si aliquid a se factum sit uel | 48.pr.1 |
| cum aliquid factum sit, dare se decem, si, priusquam id factum fuerit, quod promisit | |
| dederit, non uidebitur fecisse quod promisit atque ideo repetere potest. | |
| Modestinus libro tertio regularum. His solis pecunia condicitur, quibus | 49.pr.1 |
| quoquo modo soluta est, non quibus proficit. | |
| Pomponius libro quinto ad Quintum Mucium. Quod quis sciens indebitum | 50.pr.1 |
| dedit hac mente, ut postea repeteret, repetere non potest. | |
| Idem libro sexto ad Quintum Mucium. Ex quibus causis retentionem quidem | 51.pr.1 |
| habemus, petitionem autem non habemus, ea si soluerimus, repetere non possumus. | |
| Idem libro uicensimo septimo ad Quintum Mucium. Damus aut ob causam | 52.pr.1 |
| aut ob rem: ob causam praeteritam, ueluti cum ideo do, quod aliquid a te consecutus | |
| sum uel quia aliquid a te factum est, ut, etiamsi falsa causa sit, repetitio eius pecuniae | |
| non sit: ob rem uero datur, ut aliquid sequatur, quo non sequente repetitio competit. | |
| Proculus libro septimo epistularum. Dominus testamento seruo suo liber- | 53.pr.1 |
| tatem dedit, si decem det: seruo ignorante id testamentum non ualere data sunt mihi | |
| decem: quaeritur, quis repetere potest. Proculus respondit: si ipse seruus peculiares num- | |
| mos dedit, cum ei a domino id permissum non esset, manent nummi domini eosque non | |
| per condictionem, sed in rem actione petere debet. si autem alius rogat<u> serui suos num- | 5 |
| mos dedit, facti sunt mei eosque dominus serui, cuius nomine dati sunt, per condictionem | |
| petere potest: sed tam benignius quam utilius est recta uia ipsum qui nummos dedit | |
| suum recipere. | |
| Papinianus libro secundo quaestionum. Ex his omnibus causis, quae iure | 54.pr.1 |
| non ualuerunt uel non habuerunt effectum, secuta per errorem solutione condictioni | |
| locus erit. | |
| Idem libro sexto quaestionum. Si urbana praedia locauerit praedo, quod | 55.pr.1 |
| mercedis nomine ceperit, ab eo qui soluit non repetetur, sed domino erit obligatus. idemque | |
| iuris erit in uecturis nauium, quas ipse locauerit aut exercuerit, item mercedibus seruorum, | |
| quorum operae per ipsum fuerint locatae. nam si seruus non locatus mercedem ut domino | |
| praedoni rettulit, non fiet accipientis pecunia. quod si uecturas nauium, quas dominus | 5 |
| locauerat, item pensiones insularum acceperit, ob indebitum ei tenebitur, qui non est libe- | |
| ratus soluendo. quod ergo dici solet praedoni fructus posse condici, tunc locum habet, | |
| cum domini fructus fuerunt. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Sufficit ad causam indebiti incertum esse, | 56.pr.1 |
| temporaria sit an perpetua exceptionis defensio. nam si qui, ne conueniatur, donec Titius | |
| consul fiat, paciscatur, quia potest Titio decedente perpetua fieri exceptio, quae ad tempus | |
| est Titio consulatum ineunte, summa ratione dicetur, quod interim soluitur, repeti: ut enim | |
| pactum, quod in tempus certum collatum est, non magis inducit condictionem, quam si | 5 |
| ex die debitor soluit, ita prorsum defensio iuris, quae causam incertam habet, condictionis | |
| instar optinet. | |
| Idem libro tertio responsorum. Cum indebitum impuberis nomine tutor nu- | 57.pr.1 |
| merauit, impuberis condictio est. Creditor, ut procuratori suo debitum redderetur, man- | 1.1 |
| dauit: maiore pecunia soluta procurator indebiti causa conuenietur: quod si nominatim, ut | |
| maior pecunia solueretur, delegauit, indebiti cum eo <qui> delegauit erit actio, quae non ui- | |
| detur <per>empta, si frustra cum procuratore lis fuerit instituta. | |
| Idem libro nono responsorum. Seruo manumisso fideicommissum ita reliquit, | 58.pr.1 |
| si ad libertatem ex testamento peruenerit: post acceptam sine iudice pecuniam ingenuus | |
| pronuntiatus est: indebiti fideicommissi repetitio erit. | |
| Idem libro secundo definitionum. Si fideiussor iure liberatus soluerit errore | 59.pr.1 |
| pecuniam, repetenti non oberit: si uero reus promittendi per errorem et ipse postea pecu- | |
| niam soluerit, non repetet, cum prior solutio, quae fuit irrita, naturale uinculum non dissol- | |
| uit, nec ciuile, si reus promittendi tenebatur. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Iulianus uerum debitorem post litem con- | 60.pr.1 |
| testatam manente adhuc iudicio negabat soluentem repetere posse, quia nec absolutus nec | |
| condemnatus repetere posset: licet enim absolutus sit, natura tamen debitor permanet: | |
| similemque esse ei dicit, qui ita promisit, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit, quia | |
| ex una causa alterius solutionis origo proficiscitur. Ubi autem quis quod pure debet | 1.1 |
| sub condicione nouandi animo promisit, plerique putant pendente nouatione solutum repe- | |
| tere posse, quia ex qua obligatione soluat, adhuc incertum sit: idemque esse etiam, si | |
| diuersas personas ponas eandem pecuniam pure et sub condicione nouandi animo promi- | |
| sisse. sed hoc dissimile est: in stipulatione enim pura et condicionali eundem debiturum | 5 |
| certum est. | |
| Scaeuola libro quinto responsorum. Tutores pupilli quibusdam creditoribus | 61.pr.1 |
| patris ex patrimonio paterno soluerunt, sed postea non sufficientibus bonis pupillum ab- | |
| stinuerunt: quaeritur, an quod amplius creditoribus per tutores pupilli solutum est uel | |
| totum quod acceperunt restituere debeant. respondi, si nihil dolo factum esset, tutori qui- | |
| dem uel pupillo non deberi, creditoribus autem aliis in id, quod amplius sui debiti solutum | 5 |
| est, teneri. | |
| Maecianus libro quarto fideicommissorum. Fideicommissum in stipulatione | 62.pr.1 |
| deductum tametsi non debitum fuisset, quia tamen a sciente fidei explendae causa pro- | |
| missum esset, debetur. | |
| Gaius libro singulari de casibus. Neratius casum refert, ut quis id quod | 63.pr.1 |
| soluerit repetere non possit, quasi debitum dederit, nec tamen liberetur: uelut si is, qui | |
| cum certum hominem deberet, statuliberum dederit: nam ideo eum non liberari, quod | |
| non in plenum stipulatoris hominem fecerit, nec tamen repetere eum posse, quod debitum | |
| dederit. | 5 |
| Tryphoninus libro septimo disputationum. Si quod dominus seruo debuit, | 64.pr.1 |
| manumisso soluit, quamuis existimans ei aliqua teneri actione, tamen repetere non poterit, | |
| quia naturale adgnouit debitum: ut enim libertas naturali iure continetur et dominatio ex | |
| gentium iure introducta est, ita debiti uel non debiti ratio in condictione naturaliter in- | |
| tellegenda est. | 5 |
| Paulus libro septimo decimo ad Plautium. In summa, ut generaliter de re- | 65.pr.1 |
| petitione tractemus, sciendum est dari aut ob transactionem aut ob causam aut propter | |
| condicionem aut ob rem aut indebitum: in quibus omnibus quaeritur de repetitione. Et | 1.1 |
| quidem quod transactionis nomine datur, licet res nulla media fuerit, non repetitur: nam | |
| si lis fuit, hoc ipsum, quod a lite disceditur, causa uidetur esse. sin autem euidens ca- | |
| lumnia detegitur et transactio imperfecta est, repetitio dabitur. Id quoque, quod ob cau- | 2.1 |
| sam datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putaui, licet non sit factum, quia donari | |
| uolui, quamuis falso mihi persuaserim, repeti non posse. Sed agere per condictionem | 3.1 |
| propter condi<c>ionem legati uel hereditatis, siue non sit mihi legatum siue ademptum lega- | |
| tum, possum, ut repetam quod dedi, quoniam non contrahendi animo dederim, quia causa, | |
| propter quam dedi, non est secuta. idem et si hereditatem adire nolui uel non potui. | |
| non idem potest dici, si seruus meus sub condicione heres institutus sit et ego dedero, | 5 |
| deinde manumissus adierit: nam hoc casu secuta res est. Quod ob rem datur, ex bono | 4.1 |
| et aequo habet repetitionem: ueluti si dem tibi, ut aliquid facias, nec feceris. Ei, qui in- | 5.1 |
| debitum repetit, et fructus et partus restitui debet deducta impensa. In frumento indebito | 6.1 |
| soluto et bonitas est et, si consumpsit frumentum, pretium repetet. Sic habitatione data | 7.1 |
| pecuniam condicam, non quidem quanti locar<i> potuit, sed quanti tu conducturus fuisses. | |
| Si seruum indebitum tibi dedi eumque manumisisti, si sciens hoc fecisti, teneberis ad pre- | 8.1 |
| tium eius, si nesciens, non teneberis, sed propter operas eius liberti et ut hereditatem eius | |
| restituas. Indebitum est non tantum, quod <om>nino non debetur, sed et quod alii debetur, | 9.1 |
| si alii soluatur, aut si id quod alius debebat alius quasi ipsi debeat soluat. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Haec condictio ex bono et aequo | 66.pr.1 |
| introducta, quod alterius apud alterum sine causa deprehenditur, reuocare consueuit. | |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Stichus testamento eius, quem dominum | 67.pr.1 |
| suum arbitrabatur, libertate accepta, si decem annis ex die mortis annuos decem heredibus | |
| praestitisset, per octo annos praefinitam quantitatem ut iussus erat dedit, postmodum se | |
| ingenuum comperit nec reliquorum annorum dedit et pronuntiatus est ingenuus: quaesitum | |
| est, an pecuniam, quam heredibus dedit, ut indebitam datam repetere et qua actione possit. | 5 |
| respondit, si eam pecuniam dedit, quae neque ex operis suis neque ex re eius, cui bona | |
| fide seruiebat, quaesita sit, posse repeti. Tutor creditori pupilli sui plus quam debebatur | 1.1 |
| exsoluit et tutelae iudicio pupillo non imputauit: quaero an repetitionem aduersus credi- | |
| torem haberet. respondit habere. Titius cum multos creditores haberet, in quibus et | 2.1 |
| Seium, bona sua priuatim facta uenditione Maeuio concessit, ut satis creditoribus faceret: | |
| sed Maeuius soluit pecuniam Seio tamquam debitam, quae iam a Titio fuerat soluta: quae- | |
| situm est, cum postea repperiantur apochae apud Titium debitorem partim solutae pecuniae, | |
| cui magis repetitio pecuniae indebitae solutae competit, Titio debitori an Maeuio, qui in | 5 |
| rem suam procurator factus est. respondit secundum ea quae proponerentur ei, qui postea | |
| soluisset. Idem quaesiit, an pactum, quod in pariationibus adscribi solet in hunc modum | 3.1 |
| 'ex hoc contractu nullam inter se controuersiam amplius esse' impediat repetitionem. | |
| respondit nihil proponi, cur impediret. Lucius Titius Gaio Seio minori annis uiginti quinque | 4.1 |
| pecuniam certam credidit et ab eo aliquantum usurarum nomine accepit, et Gaii Seii | |
| minoris heres aduersus Publium Maeuium a praeside prouinciae in integrum restitutus est, | |
| ne debitum hereditarium solueret, et nec quicquam de usuris eiusdem sortis, qua<s> Seius | |
| minor annis uiginti quinque exsolueret, repetendis tractatum apud praesidem aut ab eo | 5 |
| est pronuntiatum: quaero, an usuras, quas Gaius Seius minor annis uiginti quinque quoad | |
| uiueret creditori exsolueret, heres eius repetere possit. respondit secundum ea quae pro- | |
| ponerentur condici id, quod usurarum nomine defunctus soluisset, non posse. item quaero, | |
| si existimes repeti non posse, an ex alio debito heres retinere eas possit. respondit ne | |
| hoc quidem. | 10 |