| DE CONDICTIONE OB TURPEM UEL INIUSTAM CAUSAM | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Omne quod datur aut ob rem datur aut | 12.5.1.pr.1 |
| ob causam, et ob rem aut turpem aut honestam; turpem autem, aut ut dantis sit turpi- | |
| tudo, non accipientis, aut ut accipientis dumtaxat, non etiam dantis, aut utriusque. Ob | 1.1 |
| rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res, propter quam datum est, secuta non | |
| est. Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiamsi res secuta sit, repeti potest: | 2.1 |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. ut puta dedi tibi ne sacrilegium | 2.pr.1 |
| facias, ne furtum, ne hominem occidas. in qua specie Iulianus scribit, si tibi dedero, ne | |
| hominem occidas, condici posse: Item si tibi dedero, ut rem mihi reddas depositam apud | 1.1 |
| te uel ut instrumentum mihi redderes. Sed si dedi, ut secundum me in bona causa iudex | 2.1 |
| pronuntiaret, est quidem relatum condictioni locum esse: sed hic quoque crimen contrahit | |
| (iudicem enim corrumpere uidetur) et non ita pridem imperator noster consti- | |
| tuit litem eum perdere. | |
| Paulus libro decimo ad Sabinum. Ubi autem et dantis et accipientis turpi- | 3.pr.1 |
| tudo uersatur, non posse repeti dicimus: ueluti si pecunia detur, ut male iudicetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad edictum. Idem si ob stuprum datum sit, | 4.pr.1 |
| uel si quis in adulterio deprehensus redemerit se: cessat enim repetitio, idque Sabinus et | |
| Pegasus responderunt. Item si dederit fur, ne proderetur, quoniam utriusque turpitudo | 1.1 |
| uersatur, cessat repetitio. Quotiens autem solius accipientis turpitudo uersatur, Celsus ait | 2.1 |
| repeti posse: ueluti si tibi dedero, ne mihi iniuriam facias. Sed quod meretrici datur, re- | 3.1 |
| peti non potest, ut Labeo et Marcellus scribunt, sed noua ratione, non ea, quod utriusque | |
| turpitudo uersatur, sed solius dantis: illam enim turpiter facete, quod sit meretrix, non | |
| turpiter accipere, cum sit meretrix. Si tibi indicium dedero, ut fugitiuum meum indices | 4.1 |
| uel furem rerum mearum, non poterit repeti quod datum est: nec enim turpiter accepisti. | |
| quod si a fugitiuo meo acceperis ne eum indicares, condicere tibi hoc quasi furi possim: | |
| sed si ipse fur indicium a me accepit uel furis uel fugitiui socius, puto condictionem lo- | |
| cum habere. | 5 |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. Si a seruo meo pecuniam quis ac- | 5.pr.1 |
| cepisset, ne furtum ab eo factum indicaret, siue indicasset siue non, repetitionem fore eius | |
| pecuniae Proculus respondit. | |
| Ulpianus libro octauo decimo ad Sabinum. Perpetuo Sabinus probauit ue- | 6.pr.1 |
| terum opinionem existimantium id, quod ex iniusta causa apud aliquem sit, posse condici: | |
| in qua sententia etiam Celsus est. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Ex ea stipulatione, quae | 7.pr.1 |
| per uim extorta esset, si exacta esset pecunia, repetitionem esse constat. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Si ob turpem causam promiseris Titio, | 8.pr.1 |
| quamuis, si petat, exceptione doli mali uel in factum summouere eum possis, tamen si sol- | |
| ueris, non posse te repetere, quoniam sublata proxima causa stipulationis, quae propter | |
| exceptionem inanis esset, pristina causa, id est turpitudo, superesset: porro autem si et | |
| dantis et accipientis turpis causa sit, possessorem potiorem esse et ideo repetitionem ces- | 5 |
| sare, tametsi ex stipulatione solutum est. | |
| Idem libro quinto ad Plautium. Si uestimenta utenda tibi commodauero, de- | 9.pr.1 |
| inde pretium, ut reciperem, dedissem, condict<io>ne me recte acturum responsum est: quam- | |
| uis enim propter rem datum sit et causa secuta sit, tamen turpiter datum est. Si rem | 1.1 |
| locatam tibi uel uenditam a te uel mandatam ut redderes, pecuniam acceperis, habebo | |
| tecum ex locato uel uendito uel mandati actionem: quod si, ut id, quod ex testamento | |
| uel ex stipulatu debebas, redderes mihi, pecuniam tibi dederim, condictio dumtaxat pecu- | |
| niae datae eo nomine erit. idque et Pomponius scribit. | 5 |