| SCHEMATA LEXEOS | |
| LIBER PRIMUS | |
| Προσαπόδοσις. Hoc schema duobus modis fieri et tractari pot- | 1.1.1 |
| est. Nam sententiis duabus aut pluribus propositis sua cuique ratio vel | |
| posterius reddetur vel statim sub unaquaque sententia subiungetur. Qui- | |
| bus posterius ratio subinfertur, huius modi sunt. Demosthenis: 'Non enim | |
| pari ratione Philippus atque nos adversis rebus medetur, | 5 |
| sed ille usque eo nititur, quoad restituat atque exsuperet: | |
| nos contra statim vinci meditamur. Ille enim pro laude | |
| sicut pro patria proeliatur: nobis autem, si nihil accidit | |
| mali, satis ac nimium boni videtur.' Cum singulis sententiis sta- | |
| tim ratio subiungitur, hoc exemplo. Demetrii Phalerei: 'Nam quod be- | 10 |
| neficium tempore et cupienti datur, gratum est; utilitas | |
| enim ac voluntas accipiendi honorem dantis facit ampliorem. | |
| At quod sero et non desideranti datur, ingratum est; amisso | |
| enim tempore utilitatis cadit accipiendi cupiditas.' | |
| Συναθροισμός. Hoc et singulis verbis et plurium verborum con- | 2.1 |
| iunctione fieri potest. Singulis verbis hoc modo. Cleocharis: 'Sed cum | |
| ad supplicium sumendum se confirmaret, multa simul eum | |
| revocabant: officia, consuetudo, tempus, existimatio, peri- | |
| culum, religio, quae singula proprias ei cogitationes ad re- | 5 |
| morandum subiciebant.' Item Democharis: 'Nam quis haec simul | |
| universa perpeti possit, timorem, morbum, senectutem, con- | |
| tumeliam, inopiam, vim? quarum quaevis una res per se sa- | |
| tis est gravis ad deficiendum.' Sed in coniunctione plurium verbo- | |
| rum huius modi est. Lycurgi: 'Nemo enim nocens sine summo mae- | 10 |
| rore est, iudices, sed multa simul eum perturbant: quod ad- | |
| est, sollicitudinis plenum, quod futurum est, formidolosum, | |
| lex paratum supplicium ostentans, vitia ex vitiis coacta, oc- | |
| casionem arguendi maleficii captans inimicus: quae coti- | |
| diano vehementer eius animum excruciant.' | 15 |
| Παρονομασία. Hoc aut addenda aut demenda aut mutanda aut | 3.1 |
| porrigenda aut contrahenda litera aut syllaba fieri consuevit. Id est huius | |
| modi: 'Non enim decet hominem genere nobilem <ingenio mo- | |
| bilem> videri. Nam cum omnibus hominibus, tum maxime ma- | |
| ximo cuique inconstantia turpitudini est.' Item. 'At huius | 5 |
| sceleratissimi opera, qui fuit lucus religiosissimus, nunc | |
| erit locus desertissimus: nimirum quoniam traditam sibi | |
| publicorum custodiam sacrorum non honori, sed oneri esse | |
| existimavit.' | |
| Παραδιαστολή. Hoc schema plures <res> aut duas, quae videntur | 4.1 |
| unam vim habere, disiungit et quantum distent docet, suam cuique pro- | |
| priam sententiam subiungendo. Hyperidis: 'Nam cum ceterorum opi- | |
| nionem fallere conaris, tu tete frustraris. Non enim probas | |
| te pro astuto sapientem [intellegi], pro confidente fortem, | 5 |
| pro inliberali diligentem rei familiaris, pro malivolo seve- | |
| rum. Nullum est enim vitium, quo virtutis laude gloriari | |
| possis.' Hoc idem schema solet illustrius fieri, cum ratio proposito sub- | |
| iungitur. Id est huius modi: 'Quapropter noli te saepius parcum | |
| appellare, cum sis avarus. Nam qui parcus est, utitur eo | 10 |
| quod satis est: tu contra propter avaritiam, quo plus habes, | |
| magis eges. Ita non tam diligentiae fructus quam inopiae | |
| miseria sequitur.' | |
| Ανάκλασις. Hoc schema fieri solet, cum id quod ab altero dictum | 5.1 |
| est, non in eam mentem quae intellegitur, sed in aliam aut contrariam | |
| accipitur. Huius modi est vulgare illud Proculeianum. Proculeius cum | |
| filium suum moneret et hortaretur, audacter ex bonis ipsius sumptum fa- | |
| ceret, quas in res vellet atque opus esset, nec tum denique speraret liber- | 5 |
| tatem licentiamque utendi futuram, cum pater decessisset, cui vivo patre | |
| promisce omnia licerent, filius respondit, non esse se opus saepe eadem | |
| oratione moneri, nec se patris mortem expectare. Cui Proculeius pater | |
| subiecit, 'immo oro' inquit 'meam mortem exspectes, nec properes moliri | |
| ut velocius moriar'. | 10 |
| Ἀντιμεταβολή. * * * respondisse dicitur: 'Si aut qui sapiunt | 6.1 |
| imperare, aut qui imperant sapere discant.' Item Theophrastus | |
| dicitur dixisse: 'prudentis esse officium, amicitiam probatam ap- | |
| petere, non, appetitam probare.' Item Aristoteles dicitur dixisse: | |
| 'eius esse vitam beatissimam, cuius et fortunae sapientia et | 5 |
| sapientiae fortuna suppeditet.' | |
| Ἐπιβολή. Hoc schema dupliciter fieri consuevit, cum pluribus et | 7.1 |
| diversis sententiis aut unum et idem verbum singulis praeponitur, aut varie- | |
| tas verborum, quae tamen eandem vim inter se habent. Ab uno verbo | |
| saepius quae proficiscuntur, sunt huius modi. Lycurgi: 'Nam cum iu- | |
| ventus concitata temere arma caperet et quietos Thessalos | 5 |
| manu lacessere conaretur, ego senatum coegi auctoritate | |
| sua comprimere adulescentium violentiam, ego quaestoribus | |
| interminatus sum ne sumptum stipendio praeberent, ego ar- | |
| mamentario patefacto restiti atque efferri arma prohibui. | |
| Itaque unius opera mea non concitatum bellum non necessa- | 10 |
| rium scitis.' Item Hegesiae: 'Miseremini mei, iudices, quem con- | |
| iurata tanta vis inimicorum oppugnat: miseremini solitudi- | |
| nis, cui ne in summo quidem tempore [periculi] liberos ad- | |
| hibere ad communem calamitatem deprecandam licitum est: | |
| miseremini senectutis, quae me etiam sine ceteris malis gra- | 15 |
| viter defatigat.' Varietas verborum, quae eandem vim habet, huius | |
| modi est. Demosthenis: 'Dolui, Athenienses, ubi illum clandesti- | |
| num hostem impune intra murum vidi vagari: aegre tuli, | |
| quod omnium vestri facilitatem unius fallacia tentatam in- | |
| tellexi: commovit me, quod in accipienda iniuria plerosque | 20 |
| laetitiam ostentantes cognovi.' | |
| Ἐπιφορά. Inter hoc schema et superius hoc interest, quod in su- | 8.1 |
| periore unum verbum pluribus sententiis anteponitur, in hoc autem omnium | |
| sententiarum unum atque idem novissimum verbum. Sosicratis: 'Non | |
| enim alius quis est, cuius opera in has difficultates incide- | |
| rimus, sed initio ad bellum suscipiendum nos primum impu- | 5 |
| lit Philippus, deinde in ipso belli labore ac periculo dese- | |
| ruit nos Philippus, novissime nunc calamitati nostrae pro- | |
| inde atque culpae succensuit idem Philippus.' | |
| Κοινότης. Hoc duorum superiorum schematum coniunctionem ha- | 9.1 |
| bet, quod et ab uno verbo omnes sententiae incipiunt et in uno novissimo | |
| acquiescunt. Stratoclis: 'Quaeritis novam rationem administran- | |
| dae rei publicae. At reperire <ea> meliorem, quam a maioribus | |
| accepistis, non potestis. Quaeritis maximis sumptibus fa- | 5 |
| ciendis, quo modo ne tributa conferatis. At consiliis con- | |
| sumptas aerarii opes, quas cupitis augere, * * * non potestis. | |
| Quaeritis, quem ad modum scelere contaminatis hominibus | |
| parcatis. At ignoscendo nocentibus innocentium salutem | |
| custodire non potestis.' | 10 |
| Πολύπτωτον. Hoc schema solet complures sententias, alio at- | 10.1 |
| que alio modo ut pronuntientur, efferre. Cleocharis: 'Nam vehemen- | |
| ter admiror, Lacedaemonii, si praeter hunc quemquam ex- | |
| istimatis esse, cui ob hos casus iure succensere debeatis. | |
| Hic est enim, qui vobis exploratam spem victoriae est polli- | 5 |
| citus. Hunc vos non solum in consilio dando ceteris ante- | |
| posuistis, sed etiam in conficiendo negotio principem prae- | |
| fecistis. Huic omnium vestrum fortunas universi commisi- | |
| stis. Ab hoc igitur uno pristinae pollicitationis rerumque | |
| gestarum <rationem> reposcere debetis.' Item Charisii: 'Pater hic | 10 |
| tuus nunc denique est, ut egestatem tuam debere alere vi- | |
| deatur? Patrem nunc appellas, quem prius egentem auxilio | |
| tuo ut alienum deseruisti? Patris tui filius es ad potiundas | |
| opes, cuius ad senectutem violandam crudelissimus hostis | |
| fuisti? Nimirum nullo consilio filios procreamus; nam ma- | 15 |
| iorem partem ex illis doloris et contumeliae capimus.' | |
| Ἐπανάληψις. Hoc schema fieri solet, cum id quod dictum se- | 11.1 |
| mel est, quo gravius sit, iteratur. Id interdum fit uno verbo, interdum | |
| plurium verborum coniunctione. Verbum sic iteratur. Pytheae: 'Quid | |
| contra tot res tamque evidentes dicere potes, Demosthenes? | |
| Cognitum enim est, <te> rem publicam venalem habuisse, co- | 5 |
| gnitum est.' Item Hegesiae: 'Sed instigabat multitudinis ani- | |
| mum ad bellum inferendum concitatus iracundia furor: furor, | |
| inquam, non ratio, sine qua nihil umquam populus ex sen- | |
| tentia gessit.' Sed plurium verborum iteratio est huius modi: 'At ego | |
| in his aerumnis amicis sum spoliatus omnibus; <amicis, in- | 10 |
| quam, spoliatus sum omnibus,> iudices; qui non quod me odis- | |
| sent, sed quod inimicorum factionem pertimuissent, me in | |
| malis deseruerunt.' | |
| Διαφορά. Hoc schema <est>, cum verbum iteratum aliam senten- | 12.1 |
| tiam significat, ac significavit primo dictum. Id est huius modi: 'Hunc tu, | |
| frater eiusdem sanguinis particeps, in hac fortuna deserere | |
| potuisti, cuius aerumnae quemvis etiam extrarium hominem, | |
| modo hominem, commovere possent?' Item in Enni versu: | 5 |
| Mulierem: quid potius dicam aut verius quam mulierem? | |
| Ἐπιπλοκή. In hoc ex prima sententia secunda oritur, ex se- | 13.1 |
| cunda tertia, atque ita deinceps complures. Nam quem ad modum cate- | |
| nam multi inter se circuli coniuncti vinciunt, sic huius schematis utilitatem | |
| complures sententiae inter se conexae continent. Lysiae: 'Constat igi- | |
| tur, iudices, Simonem domo sua, ab suis diis penatibus vi | 5 |
| cum summa iniuria esse exturbatum. Nam Chaeremenes cum | |
| hominibus armatis ad eum venit. Cum venisset, sine ulla re- | |
| ligione domum eius expugnavit: expugnata vi domo familiam | |
| abstraxit: abstractam tormentis omnibus excruciavit: crucia- | |
| tam vinxit: vinctam in publicum proiecit, credo, ne suum ma- | 10 |
| leficium tacitum lateret, sed cum praetereuntes prostratam | |
| familiam viderent, et ab his rem gestam audirent, simul et | |
| oculis et auribus scelus illius usurparent.' Item Lycurgi: 'Haut | |
| mihi mirum videtur, quod tam excelsum boni gradum homo | |
| summi laboris escenderit. Nam cui praesto est strenua vo- | 15 |
| luntas, industrius sit necesse est: industriam vero scientia | |
| consequitur: ex scientia copia et facultas ingenii nascitur, | |
| ex qua facultate verae et stabilis felicitas laudis oritur. Ne- | |
| que enim temere diligens studium virtutis fructus fortunae | |
| fallit.' | 20 |
| Πολυσύνδετον. Hoc schema efficitur, cum sententiae multorum | 14.1 |
| articulorum convenienti copia continentur. Pytheae: 'Ille hunc pone | |
| constrictum trahebat, hic autem vociferabatur. Concursus | |
| vero non mediocris, cum tantum non omnes opitulari vellent, | |
| sed nemo auderet. Neque ibi magistratus aderat nec cir- | 5 |
| cumspicientes, quo potissimum confugeremus, reperiebamus, | |
| sed uno tempore nos et praesens et futurum malum pertur- | |
| babat. Nam praesens tempus acerbitatis erat plenum, reli- | |
| quum vero timoris.' Item Dinarchi: 'Partim nostri silebant, par- | |
| tim autem ingentem clamorem excitabant. At hi socii, prae- | 10 |
| clara nostra auxilia, neutrum poterant; neque enim constanti | |
| silentio neque forti clamore strenui quid agere conabantur. | |
| Huc accedebat ignavus turbae strepitus, qui nihil eorum men- | |
| tes ad virtutem erigebat.' | |
| Διάλυσις. Hoc schema contrarium est superiori. Nam demptis | 15.1 |
| omnibus articulis sententiae divisae pronuntiantur. Daphnidis: 'Quid au- | |
| tem me convenit facere, Byzantii? Subire publicae causae | |
| iudicium, magno nomini adversariorum fortiter resistere, | |
| non vereri periculum, diligenter †posteritatis crescere, non | 5 |
| minas extimescere, constanter in causa pro vobis perseve- | |
| rare. Omnia feci, vestrum commune commodum spectans. | |
| Tamen non desunt, qui ex tantis meis officiis aliquid velint | |
| vituperare.' Item Lysiae: 'Omnibus in rebus suam confidentiam | |
| ostentabat. Debitum petebamus: non dissolvebat. Minabamur: | 10 |
| contemnebat. Lex nihil valebat, magistratus neglegebat. Ve- | |
| nit hoc tandem nobis novissime tempus ulciscendi.' | |
| Μετάνοια. Hoc schema fieri solet, cum ipse se, qui loquitur, | 16.1 |
| reprehendit, et id quod prius dixit, posteriori sententia commutat, ita uti | |
| facit Demosthenes: 'Nunc, quoniam de me, ut volui, cognostis, iu- | |
| dicium per ipsius vitam constituam tandem opus est. Paren- | |
| tes appellat, quos scitis non ignotos fuisse, sed huius modi, | 5 |
| ut omnes eos exsecrarentur. Sed hic bonus vir grandis natu | |
| atque sero, sero loquor? immo vero nuper atque his paucis | |
| diebus simul et Atheniensis et eloquens est factus.' Item: 'At | |
| hic omnium sceleratissimus, novo more atque exemplo alieni | |
| facinoris vindex, ipse confidentissime non criminibus, sed | 10 |
| armis reum lacessere conatus, conatus? nimium remisse lo- | |
| quor. Nam qui tantam caedem perfecerit, huius modi ince- | |
| ptum dumtaxat arguere, paene maleficii largitionem est facere.' | |
| Παρένθεσις. Cum in continenti sententia aliquid interponitur, | 17.1 |
| quod neque eius sit sententiae neque omnino alienum ab ea sententia, tum | |
| denique hoc schema efficitur, sed periculose ponitur; nam aut mire in- | |
| eptum aut vehementer iucundum auribus accidere consuevit. Demosthe- | |
| nis: 'Nos scilicet omnes, ut fit fere, repentino nuntio pertur- | 5 |
| bati obstupuimus. Adimantus autem solus—nam est homo | |
| cum vehemens in re publica, tum oris satis liberi—ma- | |
| gno clamore efflagitabat, ut senatus haberetur et, prout | |
| tempus postulabat, celeriter quod opus esset constitueretur.' | |
| Eiusdem: '<Vix hostem> audieram appropinquare, cum statim | 10 |
| magistratum certiorem feci—vos, dii immortales, quorum | |
| in templo gestum, testificor—: illi neglexerunt et rem tan- | |
| tam differre maluerunt, cum interea subito portas hostis | |
| obsedit.' | |
| Μερισμός. Hoc schema singulas res separatim disponendo et | 18.1 |
| suum cuique proprium tribuendo magnam efficere utilitatem et inlustrem | |
| consuevit. Lycurgi: 'Cuius omnes corporis partes ad nequitiam | |
| sunt appositissimae: oculi ad petulantem lasciviam, manus ad | |
| rapinam, venter ad aviditatem, membra, quae non possumus | 5 |
| honeste appellare, ad omne genus corruptelae, pedes ad fu- | |
| gam, prorsus ut aut ex hoc vitia aut ipse ex vitiis ortus vi- | |
| deatur.' Item Aristotelis: 'Alexandro enim Macedoni neque in de- | |
| liberando consilium neque in proeliando virtus neque in | |
| beneficio benignitas deerat, sed dumtaxat in supplicio crude- | 10 |
| litas. Nam cum aliqua res dubia accidisset, apparebat sa- | |
| pientissimus: cum autem confligendum esset cum hostibus, | |
| fortissimus: cum vero praemium dignis tribuendum, libera- | |
| lissimus: at cum animadvertendum, clementissimus.' | |
| Παρομολογία. Hoc fit, cum aliquot res adversario concedimus, | 19.1 |
| deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam | |
| omnia quae posuimus infirmet. Hyperidis: 'Sume hoc ab iudicibus | |
| nostra voluntate, neminem illi propiorem cognatum quam te | |
| fuisse: concedimus officia tua in illum nonnulla exstitisse: | 5 |
| stipendia vos una fecisse aliquamdiu nemo negat. Sed quid | |
| contra testamentum dicis, in quo scriptus hic est?' Item eius- | |
| dem: 'Quid a me saepius his verbis de meo officio requiris? | |
| Scripsisti ut servis libertas daretur? Scripsi ne liberi ser- | |
| vitutem experirentur. Scripsisti ut exules restituerentur? | 10 |
| Scripsi ut ne quis exilio adficeretur. Leges igitur, quae pro- | |
| hibebant haec, nonne neglegebas? Non poteram <aliter>, pro- | |
| pterea quod literis earum arma Macedonum opposita obficie- | |
| bant.' | |
| Ἀναγκαῖον. Hoc schema tunc prodest atque omnis eius utilitas | 20.1 |
| in eo est, cum volumus ostendere necessitudinem aut naturae aut temporis | |
| aut alicuius personae, quem ad modum fecit Myron: 'Amicus meus fuit | |
| Chremonides et opinione omnium magis familiaris, et pro sa- | |
| lute eius quaecumque potui feci. Sed posteaquam maior vis | 5 |
| legis nostrum auxilium ab illius periculo removit, calamita- | |
| tis ac luctus eius particeps eram. Nam opitulandi facultas | |
| omnis erepta iam fuerat.' Item Democharis: 'Nihil enim valebat | |
| assidua pro fratre ac misericors deprecatio, cum iudicaret | |
| tyrannus, cuius crudelitas omnem naturae necessitudinem ex- | 10 |
| stinguebat.' | |
| Ἠθοποιία. Lysiae: 'Rure rediens, iudices, homo maior | 21.1 |
| natu, magno calore, vix sufferens viae molestiam, tamen his | |
| verbis egomet me consolor: Fer fortiter demum laborem: iam | |
| brevi domum venies exspectatus; excipiet te defatigatum di- | |
| ligens atque amans uxor; ea sedulo ac blande praeministrando | 5 |
| detrahet languorem, et simul seniles nutriendo recuperabit | |
| vires. Haec me in itinere cogitatio prope confectum confir- | |
| mabat. Postea vero, cum domum veni, nihil earum rerum in- | |
| veni, sed potius bellum intestinum ab uxore contra me com- | |
| paratum.' Item Demosthenis: 'At, me dius Fidius, iudices, ego sic | 10 |
| arbitrabar: filium ad parentem dissoluto vultu venturum, la- | |
| crimis patrium sinum oppleturum, supplicem precario obse- | |
| craturum, blanditia sua quod petisset a patris mollitie impe- | |
| traturum. Sed hic longe aliter: hic incredibili confidentia | |
| armatus ad patrem advolavit sicut hostis, atque initium ser- | 15 |
| monis cum iurgio sumpsit.' |