LIBER SECUNDUS
  Μετάβασις. Hoc duobus modis fieri solet. Ex quibus unum ge- 2.1.1
nus est eius modi, cum ab ea sententia, quam proposuimus, convertimus
ad aliquam personam aut rem [aut fortunam] et tamquam praesentem ap-
pellamus, ita uti fecit Myron. 'Haec mulier nuper fuit locuples,
potens, in amore atque deliciis necessariorum; ornatus eius 5
opibus abundabat; magnus ancillarum [quae sequebantur]
comitatus; * * * appellabatur. Nunc contra subito et gravi casu
adflicta vix mediocris ancillulae dignitatem retinet. O for-
tuna, quam vehementer te rerum varietas oblectat, et quam
magno odio est tibi beatae vitae perpetuus et constans fru- 10
ctus!' Alterum genus est, cum ab alia re ad id quod demonstrare in-
stituimus orationem atque actionem nostram revocamus. Demosthenis:
'Sed nimirum inopinans incidi in causam temporis huius alie-
nam, de qua posterius [huic] dicendum. Quapropter ad il-
lud quod paullo prius agendum revertor.' 15
  Ἀλλοίωσις. In hoc schemate divisio et separatio est personarum 2.1
aut rerum, et demonstratio quantum intersit. Hegesiae: 'Diversa studia
adulescentium animum adverteramus, tametsi fratres erant,
uno atque eodem sanguine orti. Alter in studio laudis ver-
sabatur et industriae <ac> virtutis viam gloriosam, sed laborio- 5
sam sequebatur: alter in augenda pecunia occupatus et ha-
bendi cupiditate depravatus summas divitias summam virtu-
tem existimabat. Hic nimirum magis erat laboriosus, qui
laborem condendi, non utendi causa suscipiebat.' Item Hyperi-
dis: 'Non enim simile est vivere in aequa civitate, ubi ius le- 10
gibus valeat, et devenire sub unius [tyranni] imperium, ubi
singularis libido dominetur. Sed necesse est aut legibus
fretum meminisse libertatis, aut unius potestati traditum
quotidianam commentari servitutem.'
  Δικαιολογία. Hoc fieri solet, cum aequitatem causae quam ma- 3.1
xime brevi sententia complectimur. Id est huius modi: 'Quod si me re-
prehendis, cum homo adulescens lapsus sim, vehementer erras,
qui quod †naturae valeat id in uno arbitraris vindicandum,
acerbusque <et> iniquus es, qui quod aequaliter omnibus putes 5
ignoscendum, uni imputas.' Item Lysiae: 'Nam ego huic, iudices,
quicquid ad superius tempus attinet, nihil succenseo; nihil
enim deliquisse cognovi. Sed in hoc novissimo facto cum
plenum malitiae perfidiaeque invenirem, merito reprehen-
dere atque odisse coepi. Quaeritis fortasse, quid acciderit 10
causae, quam ob rem eundem et laudem et vituperem? Quod
idem commutata voluntate non est, qui fuerat, neque idem
nunc de se audire debet, quod prius consuerat, cum sine noxa
se gerebat. Non arbitratus es igitur, rursus eum reversurum
officio atque amicum tibi futurum? Quo modo? quem sciam, 15
tantum facinus in me admisisse, ut in reliquum tempus neque
beneficio locum neque benivolentiae spem relinqueret?'
  Πρόληψις. Hoc est, cum id, quod in adversarii causa aut in iu- 4.1
dicis opinione esse aut fore arbitramur contrarium nobis, praeoccupamus
dicere et cum ratione dissolvere. Demosthenis: 'Atqui ego illum, iu-
dices, arbitror Lycurgum laudatorem producturum, scilicet
qui sit testis eius pudori ac probitati. Sed ego Lycurgum 5
vobis praesentibus hoc unum interrogabo, velitne se similem
esse illius factis et moribus? Quod si negarit, satis factum
vobis esse de veritate nostra debebit.' Lysiae: 'Hac oratione
saepius apud me utebatur et orabat ut suarum aerumnarum
misererer, inopiae subvenirem. Quid multa? commotus hu- 10
manitus precibus deprecanti quod petebat dedi, solus soli,
quo minus nota calamitas hominis esset. Sed ne inparatus
venisse videatur, iam se negabit accepisse, et flens vobis sup-
plicabit ut se a calumniatoribus eripiatis. Vos autem cum
<sic> se agentem videritis, facitote ut et illius et mei memi- 15
neritis.'
  Ὁρισμός. Hoc fit, cum definimus aliquam rem nostrae causae 5.1
ad utilitatem, neque tamen contra communem opinionem. Id est huius
modi: 'Nam virtutis labor vera voluptatis exercitatio est.' Sed
fieri solet hoc schema nonnumquam ratione supposita, et tum denique
magis illustratur, ita ut fecit * * * 'Dives avarus in villa aedem deie- 5
cit Fortunae. Crimen arguitur temeritate illius, quae tam
locupletis copias dederit ei, qui odisset uti.'
  Προσωποποιία. Hoc fit, cum personas in rebus constituimus, 6.1
quae sine personis sunt, aut eorum hominum, qui fuerunt, tamquam vivo-
rum et praesentium actionem sermonemve deformamus. Id est huius modi:
    Nam crudelitatis mater avaritiast, pater furor:
    Haec facinori iuncta odium parit; inde exitium nascitur. 5
Hoc genere usi sunt poetae, qui fabulas scripserunt, in prologis. Nam
humana figura produxerunt personas, quae in veritate artis et voluntatis
sunt, non personae. Alterum genus est, ita ut fecit Hyperides, cum de
adulescente impudico diceret: 'Quid si tandem iudice <natura> hanc
causam ageremus, quae ita divisit <virilem et> muliebrem per- 10
sonam, ut suum cuique opus atque officium distribueret, <et> ego
hunc ostenderem muliebri ritu esse suo corpore abusum: nonne
vehementissime admiraretur, si quisquam non gratissimum
munus arbitraretur virum se natum, sed depravato naturae
beneficio in mulierem convertere properasse?' Item Charisii: 15
'Existimate, quaeso, rem publicam hic adesse et pro vestra
libertate supplicem vobis accidere, simul liberos vestros,
matres familias amplexam tenere, parentes vestros aetate
confectos ad se applicare, redigere vos in memoriam, qualem
se a maioribus acceperitis, obsecrare <pro> sacris ac delubris 20
deorum immortalium, pro parentum monumentis, pro vobis
ipsis et salute vestra: haec si praesens agat, ut dixi, res
publica, quid animi estis habituri, quaero.'
  Χαρακτηρισμός. Quem ad modum pictor coloribus figuras de- 7.1
scribit, sic orator hoc schemate aut vitia aut virtutes eorum, de quibus
loquitur, deformat. Lyconis: 'Quid in hoc arbitrer bonae spei re-
liquum residere, qui omne vitae tempus una ac despicatis-
sima consuetudine producit? Nam simul atque ex prioris 5
diei nimia cibi ac vini satietate, vix, meridiano tempore,
plenus crapulaest experrectus, primum oculis mero madidis,
humore obcaecatis, visco gravidis, lucem constanter intueri
non potest; deinde confectis viribus, utpote cuius venae non
sanguine sed vino sunt repletae, se ipse erigere non valet; 10
tandem duobus innixus, languidus, qui cubando sit defatiga-
tus, tunicatus, sine pallio, soleatus, praeligato palliolo fri-
gus a capite defendens, flexa cervice, summissis genibus,
colore exsangui, protinus ex cubiculari lectulo excitatus in
triclinium trahitur. Ibi praesto sunt quotidiani pauci eodem 15
studio excitati convivae. Hic vero princeps paulum illud,
reliquum quod habet mentis ac sensus, poculis extrudere [ex
ea] festinat; bibendo provocat, lacessit, <si,> sicut in proelio,
hostium quam plurimos superarit atque adflixerit, amplissi-
mam sibi victoriam partam existimans. Interea procedit si- 20
mul et illudendo tempus et potando; oculi vinum lacriman-
tes caligant, ebriosum ipsi vix ebrii cognoscunt. Alius sine
causa iurgio proximum lacessit; alius somno deditus vi cogi-
tur vigilare, alius rixari parat; alium turbas vitantem ac do-
mum reverti cupientem retinet ianitor, pulsat, exire prohi- 25
bet, domini interdictum demonstrans. Interea alium contu-
meliose extra ianuam eiectum vacillantem puer sustentat ac
ducit pallium per lutum trahentem. Novissime solus in tri-
clinio relictus non prius poculum ex manibus emittit, quam
somnus oppressit bibentem, ac dissolutis artubus ipsum po- 30
culum suapte natura dormienti excidit.'
  Βραχυλογία. Hoc fieri solet, cum orator brevitate sententiae 8.1
praecedit auditoris exspectationem. Lysiae: 'Quaeres a me, quo iure
obtinere possim? Quo iure? Mihi Polyaenus reliquit, prae-
tor dedit possessionem; leges me defendunt: ad te non perti-
nent; hi veritatem sequantur.' Item eiusdem: 'Sed vos aequum 5
est voluntatem dispicere. Nam consilio valuit, fortuna la-
psus est: homo fuit; fatetur: concedendum non omnia posse
<hominem;> hoc enim deorum est proprium.'
  Συνοικείωσις. Hoc schema docet diversas res coniungere et 9.1
communi opinioni cum ratione adversari, et habet magnam vim vel ex
laude vitium vel ex vitio laudem exprimendi. Hyperidis: 'Nam hominis
avari atque asoti unum atque idem vitium est. Uterque enim
nescit uti, atque utrique pecunia dedecori est. Quare merito 5
utrique pari poena adficiuntur, quos pariter non decet ha-
bere.' Item Lysiae: 'Quapropter prodigam in multos largitionem
abstinentiae testimonium ne credideris; multo enim confiden-
tius hoc genus hominum furatur. Nam quo magis eget ad
sumptum ambitionis, audacius facit rapinam, ut hinc ipsi 10
ambitioni copia suppeditare possit.' Item Demosthenes, cum ei
quidam obiecisset, matre Scytha natum, respondit: 'Non miraris igitur,
quod Scytha matre et barbara natus tam bonus et clemens
evaserit?' Item eiusdem: 'At ego hunc propterea malum esse ex-
istimo, quia nimium se gerit severum. Namque ex homini- 15
bus humanitatem ac misericordiam tollere maximum signum
malitiae videtur. Ego contra deos precor, ne umquam huius
modi civem habeamus, qui ad supplicium sumendum in omnes
partes sit inexorabilis.'
  Ἀπορία. Hoc schema efficitur, cum quaerimus, quid aut quem 10.1
ad modum pro rei dignitate dicamus, nec reperire nos ostendimus. Ly-
siae: 'Nec iam rationem invenimus, qua flecti posse speremus.
Ita nos omnibus modis tentatos acerba ac nimia tua facultas
adfligit.' Item Hegesiae: 'Non haec est, ut vulgari verbo appella- 5
tur, calamitas. Quid igitur? Quod proprium <nomen> impo-
nam, nescio, nisi illud unum, tantam esse aerumnae magni-
tudinem, ut omnem fortunae superbissimam crudelitatem in-
gens miseria superarit.'
  Παρασιώπησις. Hoc est, cum aliquid nos reticere dicimus, et 11.1
tamen tacitum intellegitur. Et hoc utendum est, cum aut notam rem esse
auditoribus arbitramur, aut suspicionem excitare maiorem reticendo possu-
mus. Lycurgi: 'In praesentia, iudices, iniussu populi quae im-
probissime gesserit, reticebo: de falsis eius literis, quas ad 5
senatum miserit, nihil dicam: quae illi saepe interminati si-
tis, omittam. Nam et haec vobis nota sunt, et quae novissime
multo indigniora commisit, quam primum cognoscenda.' Hy-
peridis: 'Cogis me iniuriae tuae causam proferre? Nihil agis;
non dicam: sed ipsum tempus eam patefaciet.' 10
  Παρόμοιον. Hoc schema et homoeoteleuton et homoeoptoton 12.1
fere non multum inter se distant. Tamen quid intersit, et ex unius cu-
iusque supposita sententia cognoscere poteris, et multo diligentius ex Graeco
Gorgiae libro, ubi pluribus unius cuiusque ratio redditur. Sed hoc paro-
moeon verborum efficit similitudinem, ita uti hoc est: 'Nam disputandi 5
aut suadendi est aliud idoneum tempus: cum quidem adversa-
rius armatus praesto est, resistendum est huic non verbis,
sed armis.'
  Ὁμοιόπτωτον. Hoc in duobus verbis eundem habet casum aut 13.1
eandem novissimam syllabam. Id est huius modi: 'In rebus adversis
cui praesto est consilium, non potest deesse auxilium.' Item
Sosicratis: 'Nam qui secundis rebus libenter adsentantur, idem,
simul ac se fortuna contristaverit, primi insidiantur.' 5
  Ὁμοιοτέλευτον. Hoc minus evidens est quam superius, et mi- 14.1
norem affert auribus iucunditatem. Nam neque tam paria duo verba sunt,
neque eundem habent casum et sonum vocis, quam Graeci prosodiam ap-
pellant. Id est huius modi: 'Nam res publica nostra ad hunc sta-
tum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severi- 5
tate legum.'
  Ἰσόκωλον. Hoc aut duabus aut pluribus sententiis brevibus et 15.1
inter se paribus exigitur, ita uti hoc est: 'Nequaquam mihi dives est,
quamvis multa possideat, qui neque finem habet cupiendi ne-
que modum statuit utendi. Nam et multum desiderare egen-
tis est signum, et nihil parcere egestatis est initium.' <Item:> 5
'Seorsum est beneficium dare libenter, iniuriam facere nolle.
Nam dando beneficium extemplo benivolentiam <adiungimus>,
non faciendo iniuriam dumtaxat odium vitamus.'
  Ἀντίθετον. Hoc pluribus modis fieri solet et habet in omni 16.1
genere orationis summam utilitatem. Quare separatim demonstrandum est
de uno quoque genere eius. Unum est, cum contrariae res inter se con-
feruntur. Charisii: 'Alter eorum erat in dando benignus, alter
[erat] in accipiendo astutus. Hunc omnes conquirebant * * * 5
ne ab eo viderentur. Huius enim pudor erat omnibus iucun-
dus, illius autem impudentia ipsi suavis, ceteris amara.' Hoc
idem fieri potest in una persona, ita uti fecit Dinarchus, cum ipse de se
diceret: 'Olim in adulescentia sedulo omnem gloriam sectabar:
at nunc in senectute summum me ambitionum invasit odium. 10
Tunc facile multis opitulabar: nunc iam me ipsum tueri vix
possum. Tunc mihi beatissimus videbar, si quam plurimis
benigne fecissem: nunc contra vereor ne quid mihi desit ad
necessarium aetatis meae cultum. Tunc ego ipse pro re pu-
blica fortiter arma capiebam: nunc praeterquam laudare eos 15
qui rem publicam armati defendunt nihil valeo.' Est autem <aliud>
genus huius, quod in eadem sententia priori verbo contrarium quod est in-
fert et coniungi solet. Isidori: 'Non ille stultitia aut furore impul-
sus tam graves labores frustra subibat, sed ex acerbitate
laboris iucundos voluptatis fructus sibi parabat.' Aliud est, 20
item quod superiori infertur, sed consequenter, ita uti fecit Demetrius
Phalereus: 'Nobis primis dii immortales fruges dederunt: nos,
quod soli accepimus, per omnes terras distribuimus. Nobis
maiores nostri rem publicam <liberam> reliquerunt: nos etiam
socios nostros de servitute eripuimus. Itaque et amplissimus 25
nobis honos ab omnibus habetur, et propter huius honoris
dignitatem superbiae nostrae nemo vestigium experitur.'
  Ἐπιτροπή. Hoc fieri solet, cum alicui rei vehementer confidi- 17.1
mus et <de> nostro iure iudicibus largimur, ut, quem ad modum videatur
illis, constituant, atque †eo pareamus. Hyperidis: 'Sed ego iam, iudi-
ces, summum ac legitimum, quod exposui, meae causae ius
omitto: vobis, quod aequissimum videatur, ut constituatis 5
permitto. Non enim vereor, quin, etiam si sit novum vobis
instituendum, libenter id quod postulo propter utilitatem
communis consuetudinis sequamini.'
  Παρρησία. Fere contrarium est hoc superiori. Nam in hoc 18.1
vehementer cum iudice agendum est, et vitium aut erratum eius audacter
coram eo reprehendendum. Sed diligenter hoc utendum et raro, ac simu-
landum est invitos necessario dicere, ne magis confidentia quam dolore ex-
citati videamur, atque ita non fides, sed odium iudicum consequatur. De- 5
mosthenis: 'Sed ego liberam vocem veritatis apud vos omittam?
Non, inquam, nec reticebo, quod salus communis dici flagi-
tat. Vestra opera, Athenienses, in tanto res publica periculo
est. Vos enim defendere defecistis, temere omnibus cre-
dendo, et quorum ignavissima sunt consilia, eorum sententias 10
utilissimas existimando.' Item Lycurgi: 'Sed vos, iudices, vos
haec facere debetis. Nam cum in sententiis ferundis nocen-
tibus remisse parcitis, vos inpiorum studium ad peccandum
excitatis.'
  Αἰτιολογία. Hoc schema efficitur ratione brevi et sententiosa, 19.1
ita ut, quod dubium est visum, ad certam fidem adduci videatur. <Isocra-
tis.> 'Quod vobis, Athenienses, in suadendo adsentiuntur, vos
fallere possunt. Nam dictum ad voluntatem auditoris obscu-
rat quaestionem utilitatis. Sed ab iis, qui suadent, quod vo- 5
bis iniucundum est, decipi non potestis. Non enim senten-
tias vestras valent commutare, nisi vobis evidens bonum sui
consilii patefecerint.' Item eiusdem: 'Etsi acerbum vobis quod
dicturus sum videbitur, tamen aequo animo audiendum est.
Nam fere verum consilium, quod initio auditu grave est, in 10
posterum cognita utilitate fit iucundum.'
  Τάξις. Hoc fit, cum una quaeque res novissimorum verborum 20.1
sententia clare distinguitur. Stratoclis: 'Nam vehementer eorum vi-
tiis invehi non licebat, reticere omnino non expediebat, su-
spiciose loqui potissimum placebat.' Dinarchi: 'Itaque ut fami-
liares videbantur, hos necessitudine opitulandi adstrinxit, 5
hosque ignotos iusta benivolentiae causa inlexit.'