| LIBER SECUNDUS | |
| Μετάβασις. Hoc duobus modis fieri solet. Ex quibus unum ge- | 2.1.1 |
| nus est eius modi, cum ab ea sententia, quam proposuimus, convertimus | |
| ad aliquam personam aut rem [aut fortunam] et tamquam praesentem ap- | |
| pellamus, ita uti fecit Myron. 'Haec mulier nuper fuit locuples, | |
| potens, in amore atque deliciis necessariorum; ornatus eius | 5 |
| opibus abundabat; magnus ancillarum [quae sequebantur] | |
| comitatus; * * * appellabatur. Nunc contra subito et gravi casu | |
| adflicta vix mediocris ancillulae dignitatem retinet. O for- | |
| tuna, quam vehementer te rerum varietas oblectat, et quam | |
| magno odio est tibi beatae vitae perpetuus et constans fru- | 10 |
| ctus!' Alterum genus est, cum ab alia re ad id quod demonstrare in- | |
| stituimus orationem atque actionem nostram revocamus. Demosthenis: | |
| 'Sed nimirum inopinans incidi in causam temporis huius alie- | |
| nam, de qua posterius [huic] dicendum. Quapropter ad il- | |
| lud quod paullo prius agendum revertor.' | 15 |
| Ἀλλοίωσις. In hoc schemate divisio et separatio est personarum | 2.1 |
| aut rerum, et demonstratio quantum intersit. Hegesiae: 'Diversa studia | |
| adulescentium animum adverteramus, tametsi fratres erant, | |
| uno atque eodem sanguine orti. Alter in studio laudis ver- | |
| sabatur et industriae <ac> virtutis viam gloriosam, sed laborio- | 5 |
| sam sequebatur: alter in augenda pecunia occupatus et ha- | |
| bendi cupiditate depravatus summas divitias summam virtu- | |
| tem existimabat. Hic nimirum magis erat laboriosus, qui | |
| laborem condendi, non utendi causa suscipiebat.' Item Hyperi- | |
| dis: 'Non enim simile est vivere in aequa civitate, ubi ius le- | 10 |
| gibus valeat, et devenire sub unius [tyranni] imperium, ubi | |
| singularis libido dominetur. Sed necesse est aut legibus | |
| fretum meminisse libertatis, aut unius potestati traditum | |
| quotidianam commentari servitutem.' | |
| Δικαιολογία. Hoc fieri solet, cum aequitatem causae quam ma- | 3.1 |
| xime brevi sententia complectimur. Id est huius modi: 'Quod si me re- | |
| prehendis, cum homo adulescens lapsus sim, vehementer erras, | |
| qui quod †naturae valeat id in uno arbitraris vindicandum, | |
| acerbusque <et> iniquus es, qui quod aequaliter omnibus putes | 5 |
| ignoscendum, uni imputas.' Item Lysiae: 'Nam ego huic, iudices, | |
| quicquid ad superius tempus attinet, nihil succenseo; nihil | |
| enim deliquisse cognovi. Sed in hoc novissimo facto cum | |
| plenum malitiae perfidiaeque invenirem, merito reprehen- | |
| dere atque odisse coepi. Quaeritis fortasse, quid acciderit | 10 |
| causae, quam ob rem eundem et laudem et vituperem? Quod | |
| idem commutata voluntate non est, qui fuerat, neque idem | |
| nunc de se audire debet, quod prius consuerat, cum sine noxa | |
| se gerebat. Non arbitratus es igitur, rursus eum reversurum | |
| officio atque amicum tibi futurum? Quo modo? quem sciam, | 15 |
| tantum facinus in me admisisse, ut in reliquum tempus neque | |
| beneficio locum neque benivolentiae spem relinqueret?' | |
| Πρόληψις. Hoc est, cum id, quod in adversarii causa aut in iu- | 4.1 |
| dicis opinione esse aut fore arbitramur contrarium nobis, praeoccupamus | |
| dicere et cum ratione dissolvere. Demosthenis: 'Atqui ego illum, iu- | |
| dices, arbitror Lycurgum laudatorem producturum, scilicet | |
| qui sit testis eius pudori ac probitati. Sed ego Lycurgum | 5 |
| vobis praesentibus hoc unum interrogabo, velitne se similem | |
| esse illius factis et moribus? Quod si negarit, satis factum | |
| vobis esse de veritate nostra debebit.' Lysiae: 'Hac oratione | |
| saepius apud me utebatur et orabat ut suarum aerumnarum | |
| misererer, inopiae subvenirem. Quid multa? commotus hu- | 10 |
| manitus precibus deprecanti quod petebat dedi, solus soli, | |
| quo minus nota calamitas hominis esset. Sed ne inparatus | |
| venisse videatur, iam se negabit accepisse, et flens vobis sup- | |
| plicabit ut se a calumniatoribus eripiatis. Vos autem cum | |
| <sic> se agentem videritis, facitote ut et illius et mei memi- | 15 |
| neritis.' | |
| Ὁρισμός. Hoc fit, cum definimus aliquam rem nostrae causae | 5.1 |
| ad utilitatem, neque tamen contra communem opinionem. Id est huius | |
| modi: 'Nam virtutis labor vera voluptatis exercitatio est.' Sed | |
| fieri solet hoc schema nonnumquam ratione supposita, et tum denique | |
| magis illustratur, ita ut fecit * * * 'Dives avarus in villa aedem deie- | 5 |
| cit Fortunae. Crimen arguitur temeritate illius, quae tam | |
| locupletis copias dederit ei, qui odisset uti.' | |
| Προσωποποιία. Hoc fit, cum personas in rebus constituimus, | 6.1 |
| quae sine personis sunt, aut eorum hominum, qui fuerunt, tamquam vivo- | |
| rum et praesentium actionem sermonemve deformamus. Id est huius modi: | |
| Nam crudelitatis mater avaritiast, pater furor: | |
| Haec facinori iuncta odium parit; inde exitium nascitur. | 5 |
| Hoc genere usi sunt poetae, qui fabulas scripserunt, in prologis. Nam | |
| humana figura produxerunt personas, quae in veritate artis et voluntatis | |
| sunt, non personae. Alterum genus est, ita ut fecit Hyperides, cum de | |
| adulescente impudico diceret: 'Quid si tandem iudice <natura> hanc | |
| causam ageremus, quae ita divisit <virilem et> muliebrem per- | 10 |
| sonam, ut suum cuique opus atque officium distribueret, <et> ego | |
| hunc ostenderem muliebri ritu esse suo corpore abusum: nonne | |
| vehementissime admiraretur, si quisquam non gratissimum | |
| munus arbitraretur virum se natum, sed depravato naturae | |
| beneficio in mulierem convertere properasse?' Item Charisii: | 15 |
| 'Existimate, quaeso, rem publicam hic adesse et pro vestra | |
| libertate supplicem vobis accidere, simul liberos vestros, | |
| matres familias amplexam tenere, parentes vestros aetate | |
| confectos ad se applicare, redigere vos in memoriam, qualem | |
| se a maioribus acceperitis, obsecrare <pro> sacris ac delubris | 20 |
| deorum immortalium, pro parentum monumentis, pro vobis | |
| ipsis et salute vestra: haec si praesens agat, ut dixi, res | |
| publica, quid animi estis habituri, quaero.' | |
| Χαρακτηρισμός. Quem ad modum pictor coloribus figuras de- | 7.1 |
| scribit, sic orator hoc schemate aut vitia aut virtutes eorum, de quibus | |
| loquitur, deformat. Lyconis: 'Quid in hoc arbitrer bonae spei re- | |
| liquum residere, qui omne vitae tempus una ac despicatis- | |
| sima consuetudine producit? Nam simul atque ex prioris | 5 |
| diei nimia cibi ac vini satietate, vix, meridiano tempore, | |
| plenus crapulaest experrectus, primum oculis mero madidis, | |
| humore obcaecatis, visco gravidis, lucem constanter intueri | |
| non potest; deinde confectis viribus, utpote cuius venae non | |
| sanguine sed vino sunt repletae, se ipse erigere non valet; | 10 |
| tandem duobus innixus, languidus, qui cubando sit defatiga- | |
| tus, tunicatus, sine pallio, soleatus, praeligato palliolo fri- | |
| gus a capite defendens, flexa cervice, summissis genibus, | |
| colore exsangui, protinus ex cubiculari lectulo excitatus in | |
| triclinium trahitur. Ibi praesto sunt quotidiani pauci eodem | 15 |
| studio excitati convivae. Hic vero princeps paulum illud, | |
| reliquum quod habet mentis ac sensus, poculis extrudere [ex | |
| ea] festinat; bibendo provocat, lacessit, <si,> sicut in proelio, | |
| hostium quam plurimos superarit atque adflixerit, amplissi- | |
| mam sibi victoriam partam existimans. Interea procedit si- | 20 |
| mul et illudendo tempus et potando; oculi vinum lacriman- | |
| tes caligant, ebriosum ipsi vix ebrii cognoscunt. Alius sine | |
| causa iurgio proximum lacessit; alius somno deditus vi cogi- | |
| tur vigilare, alius rixari parat; alium turbas vitantem ac do- | |
| mum reverti cupientem retinet ianitor, pulsat, exire prohi- | 25 |
| bet, domini interdictum demonstrans. Interea alium contu- | |
| meliose extra ianuam eiectum vacillantem puer sustentat ac | |
| ducit pallium per lutum trahentem. Novissime solus in tri- | |
| clinio relictus non prius poculum ex manibus emittit, quam | |
| somnus oppressit bibentem, ac dissolutis artubus ipsum po- | 30 |
| culum suapte natura dormienti excidit.' | |
| Βραχυλογία. Hoc fieri solet, cum orator brevitate sententiae | 8.1 |
| praecedit auditoris exspectationem. Lysiae: 'Quaeres a me, quo iure | |
| obtinere possim? Quo iure? Mihi Polyaenus reliquit, prae- | |
| tor dedit possessionem; leges me defendunt: ad te non perti- | |
| nent; hi veritatem sequantur.' Item eiusdem: 'Sed vos aequum | 5 |
| est voluntatem dispicere. Nam consilio valuit, fortuna la- | |
| psus est: homo fuit; fatetur: concedendum non omnia posse | |
| <hominem;> hoc enim deorum est proprium.' | |
| Συνοικείωσις. Hoc schema docet diversas res coniungere et | 9.1 |
| communi opinioni cum ratione adversari, et habet magnam vim vel ex | |
| laude vitium vel ex vitio laudem exprimendi. Hyperidis: 'Nam hominis | |
| avari atque asoti unum atque idem vitium est. Uterque enim | |
| nescit uti, atque utrique pecunia dedecori est. Quare merito | 5 |
| utrique pari poena adficiuntur, quos pariter non decet ha- | |
| bere.' Item Lysiae: 'Quapropter prodigam in multos largitionem | |
| abstinentiae testimonium ne credideris; multo enim confiden- | |
| tius hoc genus hominum furatur. Nam quo magis eget ad | |
| sumptum ambitionis, audacius facit rapinam, ut hinc ipsi | 10 |
| ambitioni copia suppeditare possit.' Item Demosthenes, cum ei | |
| quidam obiecisset, matre Scytha natum, respondit: 'Non miraris igitur, | |
| quod Scytha matre et barbara natus tam bonus et clemens | |
| evaserit?' Item eiusdem: 'At ego hunc propterea malum esse ex- | |
| istimo, quia nimium se gerit severum. Namque ex homini- | 15 |
| bus humanitatem ac misericordiam tollere maximum signum | |
| malitiae videtur. Ego contra deos precor, ne umquam huius | |
| modi civem habeamus, qui ad supplicium sumendum in omnes | |
| partes sit inexorabilis.' | |
| Ἀπορία. Hoc schema efficitur, cum quaerimus, quid aut quem | 10.1 |
| ad modum pro rei dignitate dicamus, nec reperire nos ostendimus. Ly- | |
| siae: 'Nec iam rationem invenimus, qua flecti posse speremus. | |
| Ita nos omnibus modis tentatos acerba ac nimia tua facultas | |
| adfligit.' Item Hegesiae: 'Non haec est, ut vulgari verbo appella- | 5 |
| tur, calamitas. Quid igitur? Quod proprium <nomen> impo- | |
| nam, nescio, nisi illud unum, tantam esse aerumnae magni- | |
| tudinem, ut omnem fortunae superbissimam crudelitatem in- | |
| gens miseria superarit.' | |
| Παρασιώπησις. Hoc est, cum aliquid nos reticere dicimus, et | 11.1 |
| tamen tacitum intellegitur. Et hoc utendum est, cum aut notam rem esse | |
| auditoribus arbitramur, aut suspicionem excitare maiorem reticendo possu- | |
| mus. Lycurgi: 'In praesentia, iudices, iniussu populi quae im- | |
| probissime gesserit, reticebo: de falsis eius literis, quas ad | 5 |
| senatum miserit, nihil dicam: quae illi saepe interminati si- | |
| tis, omittam. Nam et haec vobis nota sunt, et quae novissime | |
| multo indigniora commisit, quam primum cognoscenda.' Hy- | |
| peridis: 'Cogis me iniuriae tuae causam proferre? Nihil agis; | |
| non dicam: sed ipsum tempus eam patefaciet.' | 10 |
| Παρόμοιον. Hoc schema et homoeoteleuton et homoeoptoton | 12.1 |
| fere non multum inter se distant. Tamen quid intersit, et ex unius cu- | |
| iusque supposita sententia cognoscere poteris, et multo diligentius ex Graeco | |
| Gorgiae libro, ubi pluribus unius cuiusque ratio redditur. Sed hoc paro- | |
| moeon verborum efficit similitudinem, ita uti hoc est: 'Nam disputandi | 5 |
| aut suadendi est aliud idoneum tempus: cum quidem adversa- | |
| rius armatus praesto est, resistendum est huic non verbis, | |
| sed armis.' | |
| Ὁμοιόπτωτον. Hoc in duobus verbis eundem habet casum aut | 13.1 |
| eandem novissimam syllabam. Id est huius modi: 'In rebus adversis | |
| cui praesto est consilium, non potest deesse auxilium.' Item | |
| Sosicratis: 'Nam qui secundis rebus libenter adsentantur, idem, | |
| simul ac se fortuna contristaverit, primi insidiantur.' | 5 |
| Ὁμοιοτέλευτον. Hoc minus evidens est quam superius, et mi- | 14.1 |
| norem affert auribus iucunditatem. Nam neque tam paria duo verba sunt, | |
| neque eundem habent casum et sonum vocis, quam Graeci prosodiam ap- | |
| pellant. Id est huius modi: 'Nam res publica nostra ad hunc sta- | |
| tum gloriae pervenit non multitudine hominum, sed severi- | 5 |
| tate legum.' | |
| Ἰσόκωλον. Hoc aut duabus aut pluribus sententiis brevibus et | 15.1 |
| inter se paribus exigitur, ita uti hoc est: 'Nequaquam mihi dives est, | |
| quamvis multa possideat, qui neque finem habet cupiendi ne- | |
| que modum statuit utendi. Nam et multum desiderare egen- | |
| tis est signum, et nihil parcere egestatis est initium.' <Item:> | 5 |
| 'Seorsum est beneficium dare libenter, iniuriam facere nolle. | |
| Nam dando beneficium extemplo benivolentiam <adiungimus>, | |
| non faciendo iniuriam dumtaxat odium vitamus.' | |
| Ἀντίθετον. Hoc pluribus modis fieri solet et habet in omni | 16.1 |
| genere orationis summam utilitatem. Quare separatim demonstrandum est | |
| de uno quoque genere eius. Unum est, cum contrariae res inter se con- | |
| feruntur. Charisii: 'Alter eorum erat in dando benignus, alter | |
| [erat] in accipiendo astutus. Hunc omnes conquirebant * * * | 5 |
| ne ab eo viderentur. Huius enim pudor erat omnibus iucun- | |
| dus, illius autem impudentia ipsi suavis, ceteris amara.' Hoc | |
| idem fieri potest in una persona, ita uti fecit Dinarchus, cum ipse de se | |
| diceret: 'Olim in adulescentia sedulo omnem gloriam sectabar: | |
| at nunc in senectute summum me ambitionum invasit odium. | 10 |
| Tunc facile multis opitulabar: nunc iam me ipsum tueri vix | |
| possum. Tunc mihi beatissimus videbar, si quam plurimis | |
| benigne fecissem: nunc contra vereor ne quid mihi desit ad | |
| necessarium aetatis meae cultum. Tunc ego ipse pro re pu- | |
| blica fortiter arma capiebam: nunc praeterquam laudare eos | 15 |
| qui rem publicam armati defendunt nihil valeo.' Est autem <aliud> | |
| genus huius, quod in eadem sententia priori verbo contrarium quod est in- | |
| fert et coniungi solet. Isidori: 'Non ille stultitia aut furore impul- | |
| sus tam graves labores frustra subibat, sed ex acerbitate | |
| laboris iucundos voluptatis fructus sibi parabat.' Aliud est, | 20 |
| item quod superiori infertur, sed consequenter, ita uti fecit Demetrius | |
| Phalereus: 'Nobis primis dii immortales fruges dederunt: nos, | |
| quod soli accepimus, per omnes terras distribuimus. Nobis | |
| maiores nostri rem publicam <liberam> reliquerunt: nos etiam | |
| socios nostros de servitute eripuimus. Itaque et amplissimus | 25 |
| nobis honos ab omnibus habetur, et propter huius honoris | |
| dignitatem superbiae nostrae nemo vestigium experitur.' | |
| Ἐπιτροπή. Hoc fieri solet, cum alicui rei vehementer confidi- | 17.1 |
| mus et <de> nostro iure iudicibus largimur, ut, quem ad modum videatur | |
| illis, constituant, atque †eo pareamus. Hyperidis: 'Sed ego iam, iudi- | |
| ces, summum ac legitimum, quod exposui, meae causae ius | |
| omitto: vobis, quod aequissimum videatur, ut constituatis | 5 |
| permitto. Non enim vereor, quin, etiam si sit novum vobis | |
| instituendum, libenter id quod postulo propter utilitatem | |
| communis consuetudinis sequamini.' | |
| Παρρησία. Fere contrarium est hoc superiori. Nam in hoc | 18.1 |
| vehementer cum iudice agendum est, et vitium aut erratum eius audacter | |
| coram eo reprehendendum. Sed diligenter hoc utendum et raro, ac simu- | |
| landum est invitos necessario dicere, ne magis confidentia quam dolore ex- | |
| citati videamur, atque ita non fides, sed odium iudicum consequatur. De- | 5 |
| mosthenis: 'Sed ego liberam vocem veritatis apud vos omittam? | |
| Non, inquam, nec reticebo, quod salus communis dici flagi- | |
| tat. Vestra opera, Athenienses, in tanto res publica periculo | |
| est. Vos enim defendere defecistis, temere omnibus cre- | |
| dendo, et quorum ignavissima sunt consilia, eorum sententias | 10 |
| utilissimas existimando.' Item Lycurgi: 'Sed vos, iudices, vos | |
| haec facere debetis. Nam cum in sententiis ferundis nocen- | |
| tibus remisse parcitis, vos inpiorum studium ad peccandum | |
| excitatis.' | |
| Αἰτιολογία. Hoc schema efficitur ratione brevi et sententiosa, | 19.1 |
| ita ut, quod dubium est visum, ad certam fidem adduci videatur. <Isocra- | |
| tis.> 'Quod vobis, Athenienses, in suadendo adsentiuntur, vos | |
| fallere possunt. Nam dictum ad voluntatem auditoris obscu- | |
| rat quaestionem utilitatis. Sed ab iis, qui suadent, quod vo- | 5 |
| bis iniucundum est, decipi non potestis. Non enim senten- | |
| tias vestras valent commutare, nisi vobis evidens bonum sui | |
| consilii patefecerint.' Item eiusdem: 'Etsi acerbum vobis quod | |
| dicturus sum videbitur, tamen aequo animo audiendum est. | |
| Nam fere verum consilium, quod initio auditu grave est, in | 10 |
| posterum cognita utilitate fit iucundum.' | |
| Τάξις. Hoc fit, cum una quaeque res novissimorum verborum | 20.1 |
| sententia clare distinguitur. Stratoclis: 'Nam vehementer eorum vi- | |
| tiis invehi non licebat, reticere omnino non expediebat, su- | |
| spiciose loqui potissimum placebat.' Dinarchi: 'Itaque ut fami- | |
| liares videbantur, hos necessitudine opitulandi adstrinxit, | 5 |
| hosque ignotos iusta benivolentiae causa inlexit.' |