| Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo | 11.1.1 |
| albente cum proficisci conaretur, subito navium pars | |
| de qua timebat, ex errore eodem conferebatur. hac re | 2.1 |
| cognita Caesar celeriter de navibus imperat omnes | |
| egredi atque in litore armatos reliquos advenientes mi- | |
| lites expectare. itaque sine mora navibus eis in portum | 3.1 |
| receptis et advectis militum equitumque copiis rursus | |
| ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitu- | |
| tis ipse cum cohortibus expeditis xxx frumentatum | |
| est profectus. ex eo est cognitum Caesaris consilium, | 4.1 |
| illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, | |
| subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu impru- | |
| dentes suae naves in classem adversariorum inciderent, | |
| neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis re- | 5 |
| licti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum pau- | |
| citatum et hostium multitudinem metu deficerent. |