| Itaque ibi relicto P. Saserna fratre eius quem | 10.1.1 |
| Lepti proximo oppido reliquerat, cum legione iubet | |
| comportari ligna in oppidum quam plurima. ipse cum | |
| cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe | |
| cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Rus- | 5 |
| pina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab op- | |
| pido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum | |
| cum ea copia conscendit. omnibus in exercitu insciis | 2.1 |
| et requirentibus imperatoris consilium, magno metu | |
| ac tristimonia sollicitabantur. parva enim cum copia | 3.1 |
| et ea tironum neque omni exposita in Africa contra | |
| magnas copias et insidiosae nationis equitatumque in- | |
| numerabilem se expositos videbant neque quicquam | |
| solacium in praesentia neque auxilium in suorum con- | 5 |
| silio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris | |
| vultu vigore mirabilique hilaritate; animum enim al- | |
| tum et erectum prae se gerebat. huic adquiescebant ho- | 4.1 |
| mines et in eius scientia et consilio omnia sibi pro- | |
| clivia omnes fore sperabant. |