| Interim ea re gesta et proelio dirempto ex ad- | 19.1.1 |
| versariis perfugae plures ex omni genere hominum | |
| * * * * , et praeterea intercepti hostium complures equi- | |
| tes peditesque. ex quibus cognitum est consilium ho- | 2.1 |
| stium, eos hac mente et conatu venisse, ut novo atque | |
| inusitato genere proelii tirones legionarii paucique per- | |
| turbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi op- | |
| primerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tan- | 3.1 |
| tam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris | |
| subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa victoria | |
| defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe | |
| qui †in illorum sibi confideret, primum quod audierat | 5 |
| Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam | |
| velle transire; deinde quod triennio in Africa suos mili- | |
| tes consuetudine retentos fideles sibi iam effecisset, | |
| maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum | |
| levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pom- | 10 |
| peiano Labienus quos secum a †Brundisio transportave- | |
| rat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis | |
| libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti | |
| frenato condocefecerat, praeterea regia auxilia; ele- | |
| phantes cxx equitatusque innumerabilis, deinde legiones | 15 |
| conscriptae <iiii> et cuiusquemodi generis amplius xii | |
| milibus. hac spe atque ea audacia inflammatus Labie- | 4.1 |
| nus cum equitibus Gallis Germanisque mdc, Numi- | |
| darum sine frenis viii milibus, praeterea Petreiano | |
| auxilio adhibito equitibus mdc, peditum ac levis arma- | |
| turae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippo- | 5 |
| toxotisque compluribus: his copiis prid. Non. Ian., post | |
| diem vi quam Africam <Caesar> attigit, in campis pla- | |
| nissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad | |
| solis occasum est decertatum. in eo proelio Petreius | |
| graviter ictus ex acie recessit. | 10 |