| Caesar interim castra munire diligentius, prae- | 20.1.1 |
| sidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido | |
| Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum | |
| eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque | |
| sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque | 5 |
| ex navibus in castra comportare, remigum partem ex | |
| classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare | |
| et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua | |
| adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos | |
| interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus | 10 |
| Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra com- | |
| pluribus frequentabat suas copias—audiebat enim | 2.1 |
| Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium | |
| factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno | |
| et Petreio coniungere; cuius copiae legionum viii et | |
| equitum iii milium esse nuntiabantur—officinas fer- | 3.1 |
| rarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura | |
| curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in | |
| Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiem- | |
| que congererent ad arietes, cuius inopia in Africa | 5 |
| esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur. etiam | 4.1 |
| animum advertebat frumento se in Africa nisi impor- | |
| taticio uti non posse: priore anno enim propter adver- | |
| sariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites | |
| essent facti, messem non esse factam; praeterea ex | 5 |
| omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida | |
| et bene munita comportasse omnemque regionem Afri- | |
| cae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae | |
| ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac | |
| deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse | 10 |
| commigrare, agros desertos ac vastatos esse. |