| Scipio interim cum his copiis quas paulo ante | 24.1.1 |
| demonstravimus, Uticae grandi praesidio relicto pro- | |
| fectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi pau- | |
| cos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni | |
| et Petrei copiis <se> coniungit, atque unis castris fac- | 5 |
| tis iii milia passuum longe considunt. equitatus in- | 2.1 |
| terim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque | |
| eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum | |
| progressi essent, excipere. ita omnes adversarios intra | |
| munitiones continere. quare Caesariani gravi annona | 3.1 |
| sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia ne- | |
| que ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque | |
| per anni tempus in mari classes sine periculo vagari | |
| poterant. neque amplius milia passuum vi terrae Afri- | 5 |
| cae quoque versus tenebant pabulique inopia preme- | |
| bantur. qua necessitate coacti veterani milites equites- | 4.1 |
| que qui multa terra marique bella confecissent et peri- | |
| culis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore | |
| collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurienti- | |
| bus data vitam eorum producebant. | 5 |