| Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris | 25.1.1 |
| difficultatibus copiarumque paucitate non est visum | |
| dari spatium convalescendi augendarumque eius | |
| opum. itaque comparatis equitum magnis peditum- | |
| que copiis subsidio sociis egressus e regno ire con- | 5 |
| tendit. P. Sittius interim et rex Bocchus coniunctis | 2.1 |
| suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius | |
| regnum copias suas admovere, Cirtamque oppidum | |
| opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pu- | |
| gnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. | 5 |
| quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent | 3.1 |
| idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudias- | |
| sent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. | |
| inde progressus agros oppidaque vexare non destitit. | |
| quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab | 4.1 |
| Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium | |
| satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum | |
| alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expul- | |
| sus forsitan utraque re expelleretur. itaque rursus | 5.1 |
| recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi | |
| suisque rebus timens elephantisque xxx relictis suis | |
| finibus oppidisque suppetias profectus est. |