| Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio | 26.1.1 |
| in provincia esset neque quisquam crederet ipsum, | |
| sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, | |
| conscriptis litteris circum provinciam omnes civitates | |
| facit de suo adventu certiores. interim nobiles homi- | 2.1 |
| nes ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris | |
| devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbi- | |
| tateque commemorare coeperunt. quorum lacrimis | 3.1 |
| querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset | |
| stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque | |
| accitis bellum cum suis adversariis gerere, * * * * in- | |
| stituit litterisque celeriter in Siciliam ad Allienum et | 5 |
| Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum | |
| missis <imperavit> ut sine mora ac nulla excusatione | |
| hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi | |
| transportaretur: Africam provinciam perire funditus- | |
| que everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis | 10 |
| foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, | |
| ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum sce- | |
| lere insidiisque reliquum futurum. atque ipse erat in | 4.1 |
| tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam | |
| misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exer- | |
| citumque morari diceret, dies noctesque oculos men- | |
| temque ad mare depositos derectosque haberet. nec | 5.1 |
| mirum: animum advertebat enim villas exuri, agros | |
| vastari, pecus diripi, <homines> trucidari, oppida ca- | |
| stellaque dirui deserique, principesque civitatum aut | |
| interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum | 5 |
| nomine in servitutem abripi; his se miseris suamque | |
| fidem implorantibus auxilio propter copiarum pauci- | |
| tatem esse non posse. milites interim in opere exer- | 6.1 |
| cere atque castra munire, turres castella facere moles- | |
| que iacere in mare non intermittere. |