| Scipio interim elephantos hoc modo condoce fa- | 27.1.1 |
| cere instituit. duas instruxit acies, unam funditorum | |
| contra elephantos quae quasi adversariorum locum | |
| obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos | |
| minutos mitteret; deinde in ordine elephantos consti- | 5 |
| tuit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab | |
| adversariis lapides mitti coepissent et elephanti per- | |
| territi se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapi- | |
| dibus missis eos converterent adversus hostem. quod | 2.1 |
| aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multo- | |
| rum annorum doctrina usuque vetusto vix edocti ta- | |
| men communi periculo in aciem producuntur. |