| Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus | 28.1.1 |
| administrantur, C. Vergilius praetorius qui Thapsi | |
| oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset | |
| naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum | |
| atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus | 5 |
| navem quam ibi habuit actuariam complet militibus | |
| et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac | |
| singulas naves Caesarianas consectari coepit. et cum | 2.1 |
| plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessis- | |
| set nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in | |
| navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, | |
| tribuni legionis v quorum patrem Caesar in senatum | 5 |
| legerat, et cum his T. Salienus centurio legionis eius- | |
| dem qui M. Messalam legatum obsederat Messanae | |
| [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque | |
| pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et | |
| custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. hic | 3.1 |
| propter conscientiam peccatorum suorum persuasit | |
| adulescentibus, ne repugnarent seseque Vergilio trade- | |
| rent. itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodi- | |
| bus traditi et post diem tertium sunt interfecti. qui | 4.1 |
| cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius | |
| a centurionibus uti se priorem quam fratrem interfice- | |
| rent, idque ab eis facile impetrasse, atque ita esse | |
| interfectos. | 5 |