| Turmae interim equitum quae pro vallo in sta- | 29.1.1 |
| tionibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie | |
| minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt. | |
| nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum | |
| Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. | 5 |
| Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppi- | 2.1 |
| dum cui praeerat Saserna cum cohortibus vi, oppu- | |
| gnare ac vi inrumpere conabatur. quod ab defen- | |
| soribus propter egregiam munitionem oppidi et mul- | |
| titudinem tormentorum facile et sine periculo defen- | 5 |
| debatur. quod ubi saepius eius equitatus facere non | 3.1 |
| intermittebat, [et] cum forte ante portam turma densa | |
| adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum de- | |
| curione percusso et ad ecum adfixo, reliqui perterriti | |
| fuga se in castra recipiunt. quo facto postea sunt de- | 5 |
| territi oppidum temptare. |