| Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui | 31.1.1 |
| extra munitiones processerant [quique] pabulandi li- | |
| gnandique aut etiam muniendi gratia quique vallum | |
| petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra | |
| munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut | 5 |
| terrore se recipere atque in opere consistere. equi- | 2.1 |
| tibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut us- | |
| que eo locum optinerent in quo paulo ante constitis- | |
| sent, donec ab hoste telum missum ad se perveniret. | |
| quodsi propius accederetur, quam honestissime se | 5 |
| intra munitiones reciperent. alii quoque equitatui edi- | 3.1 |
| cit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto | |
| esset. atque haec non ipse per se coram, cum de vallo | 4.1 |
| prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi | |
| in praetorio sedens per speculatores et nuntios impe- | |
| rabat quae fieri volebat. animadvertebat enim quam- | 5.1 |
| quam magnis essent copiis adversarii freti, tamen | |
| saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam | |
| vitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta | |
| suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi | 5 |
| victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent. prae- | 6.1 |
| terea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eo- | |
| rum exercitus minuebat audaciam. tum egregiae mu- | 7.1 |
| nitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et | |
| extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti | |
| vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant: | |
| scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae | 5 |
| ad defendendum solent parari, magnam copiam habe- | |
| bat. atque haec propter exercitus sui praesentis pau- | 8.1 |
| citatem et tirocinium praeparaverat, non hostium vi | |
| et metu commotus patientem se timidumque hostium | |
| opinioni praebebat. neque idcirco copias quamquam | 9.1 |
| erant paucae tironumque, non educebat in aciem quod | |
| victoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur | |
| cuiusmodi victoria esset futura; turpe enim sibi exi- | |
| stimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devic- | 5 |
| tis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis | |
| adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam | |
| adeptum existimari victoriam. itaque constituerat glo- | 10.1 |
| riam exsultationemque eorum pati, donec sibi vetera- | |
| narum legionum pars aliqua in secundo commeatu | |
| occurrisset. |