| Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco | 32.1.1 |
| commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, | |
| paulatim reducit suas copias in castra et contione ad- | |
| vocata de terrore suo desperationeque exercitus Cae- | |
| saris facit verba et cohortatus suos victoriam pro- | 5 |
| priam se eis brevi daturum pollicetur. Caesar iubet | 2.1 |
| milites rursus ad opus redire et per causam muniti- | |
| onum tirones in labore defatigare non intermittit. in- | 3.1 |
| terim Numidae Gaetuli<que> diffugere cotidie ex ca- | |
| stris Scipionis et partim in regnum se conferre, par- | |
| tim quod ipsi maioresque eorum beneficio C. Mari usi | |
| fuissent Caesaremque eius adfinem esse audiebant, in | 5 |
| eius castra perfugere catervatim non intermittunt. | |
| quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus | 4.1 |
| [Gaetulos] et litteris ad suos cives datis cohortatus uti | |
| manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis ad- | |
| versariisque dicto audientes essent, mittit. |