| Per id tempus C. Sallustius Crispus quem pau- | 34.1.1 |
| cis ante diebus missum a Caesare cum classe demon- | |
| stravimus, Cercinam pervenit. cuius adventu C. Deci- | 2.1 |
| mius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae | |
| praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium | |
| nactus conscendit ac se fugae commendat. Sallustius | 3.1 |
| interim praetor a Cercinitanis receptus magno nu- | |
| mero frumenti invento naves onerarias quarum ibi satis | |
| magna copia fuit, complet atque in castra ad Cae- | |
| sarem mittit. Allienus interim pro consule Lilybaeo | 4.1 |
| in navis onerarias imponit legionem xiii et xiv et equi- | |
| tes Gallos dccc, funditorum sagittariorumque ∞ ac | |
| secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. | |
| quae naves ventum secundum nactae quarto die in por- | 5.1 |
| tum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, inco- | |
| lumes pervenerunt. ita Caesar duplici laetitia ac vo- | 6.1 |
| luptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, | |
| tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem | |
| deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iu- | |
| bet ex languore nauseaque reficere, dimissos in ca- | 5 |
| stella munitionesque disponit. |