| Quibus rebus Scipio quique cum eo essent co- | 35.1.1 |
| mites mirari et requirere: C. Caesarem qui ultro con- | |
| suesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito com- | |
| mutatum non sine magno consilio suspicabantur. ita- | 2.1 |
| que ex eius patientia in magnum timorem coniecti | |
| ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus ami- | |
| cissimos, magnis praemiis pollicitationibusque pro- | |
| positis pro perfugis speculandi gratia in castra Cae- | 5 |
| saris mittunt. qui simul ad eum sunt deducti, peti- | 3.1 |
| erunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui. po- | 4.1 |
| testate facta 'saepenumero' inquiunt 'imperator, com- | |
| plures Gaetuli qui sumus clientes C. Marii et prope- | |
| modum omnes cives Romani, qui sunt in legione iv | |
| et vi, ad te voluimus in tuaque praesidia confugere. | 5 |
| sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo | |
| minus faceremus impediebamur. nunc data facultate | |
| pro speculatoribus missi ab Scipione ad te cupidis- | |
| sime venimus ut perspiceremus, numquae fossae aut | |
| insidiae elephantis ante castra portasque valli factae | 10 |
| essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias | |
| comparationemque pugnae cognosceremus atque eis | |
| renuntiaremus.' qui conlaudati a Caesare stipendioque | 5.1 |
| donati ad reliquos perfugas deducuntur. quorum ora- | 6.1 |
| tionem celeriter veritas comprobavit: namque postero | |
| die ex legionibus his quas Gaetuli nominarunt, mi- | |
| lites legionarii complures ab Scipione in castra Cae- | |
| saris perfugerunt. | 5 |