| Dum haec ad Ruspinam geruntur, M. Cato qui | 36.1.1 |
| Uticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum Afrorum, | |
| servorum denique et cuiusquemodi generis hominum | |
| qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere at- | |
| que sub manum Scipioni in castra submittere non in- | 5 |
| termittit. legati interim ex oppido Thysdrae, in quod | 2.1 |
| tritici modium milia ccc comportata fuerant a nego- | |
| tiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, | |
| quantaque copia frumenti aput se sit docent, simul- | |
| que orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et | 5 |
| frumentum et copiae suae conserventur. quibus Caesar | 3.1 |
| in praesentia gratias egit praesidiumque brevi tem- | |
| pore se missurum dixit cohortatusque ad suos cives | |
| iubet proficisci. P. Sittius interim cum copiis Numi- | 4.1 |
| diae fines ingressus castellum in montis loco munito | |
| locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumen- | |
| tum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse | |
| comportaverat, vi expugnando est potitus. | 5 |