| Caesar postquam legionibus veteranis duabus | 37.1.1 |
| equitatu levique armatura copias suas ex secundo com- | |
| meatu auxerat, naves exoneratas statim iubet Lily- | |
| baeum ad reliquum exercitum transportandum pro- | |
| ficisci; ipse vi Kal. Febr. circiter vigilia prima im- | 5 |
| perat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi | |
| praesto essent. itaque omnibus insciis neque suspican- | 2.1 |
| tibus vigilia tertia iubet omnes legiones extra castra | |
| educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam ver- | |
| sus, in quo ipse praesidium habuit et quod primum | |
| ad amicitiam eius accessit. inde parvulam proclivita- | 3.1 |
| tem degressus sinistra parte campi propter mare le- | |
| giones ducit. hic campus mirabili planitie patet milia | 4.1 |
| passuum xv; quem iugum cingens a mari ortum ne- | |
| que ita praealtum velut theatri efficit speciem. in hoc | 5.1 |
| iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae | |
| turres speculaeque singulae perveteres erant conloca- | |
| tae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit | |
| Scipionis. | 5 |