| Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascen- | 38.1.1 |
| dit atque in unumquemque collem turrem castellaque | |
| facere coepit atque ea minus semihora effecit, et post- | 2.1 |
| quam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae | |
| proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse | |
| praesidium stationemque Numidarum, paulisper com- | |
| moratus perspectaque natura loci equitatu in statione | 5 |
| disposito legionibus opus adtribuit brachiumque me- | |
| dio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum | |
| unde egressus erat, iubet derigi ac muniri. quod post- | 3.1 |
| quam Scipio Labienusque animadverterant, equitatu | |
| omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis | |
| munitionibus circiter passus ∞ progrediuntur pede- | |
| stremque copiam in secunda acie minus passus cccc | 5 |
| a suis castris constituunt. |