| Caesar in opere milites adhortari neque adver- | 39.1.1 |
| sariorum copiis moveri. iam cum non amplius pas- | 2.1 |
| sus md inter hostium aciem suasque munitiones esse | |
| animadvertisset intellexissetque ad impediendos mili- | |
| tes suos et ab opere depellendos hostem propius ac- | |
| cedere et necesse haberet legiones a munitionibus de- | 5 |
| ducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum | |
| collem propere accurrerent praesidiumque inde de- | |
| turbarent locumque caperent, eodemque iubet levis | |
| armaturae paucos consequi subsidio. qui missi cele- | 3.1 |
| riter Numidas adorti partim vivos capiunt, nonnullos | |
| equites fugientes convulneraverunt locumque sunt po- | |
| titi. postquam id Labienus animadvertit, quo celerius | 4.1 |
| iis auxilium ferret, ex acie instructa equitatus sui prope | |
| totum dextrum cornu avertit atque suis fugientibus | |
| suppetias ire contendit. quod ubi Caesar conspexit, | 5.1 |
| Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, | |
| equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes | |
| immisit. |