| Erat in eo campo ubi ea res gerebatur, villa per- | 40.1.1 |
| magna turribus iiii exstructa. quae Labieni prospec- | |
| tum impediebat ne posset animum advertere ab equi- | |
| tatu Caesaris se intercludi. itaque non prius vidit tur- | 2.1 |
| mas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. ex qua | |
| re subito in terrorem converso equitatu Numidarum | |
| recta in castra fugere contendit. Galli Germanique | 3.1 |
| qui restiterant, ex superiore loco et post tergum cir- | |
| cumventi fortiterque resistentes conciduntur universi. | |
| quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant in- | 4.1 |
| structae animum adverterunt, metu ac terrore obcae- | |
| catae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. | |
| postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque | 5.1 |
| exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Cae- | |
| sar cani iussisset equitatumque omnem intra suas mu- | |
| nitiones recepisset, campo purgato animadvertit miri- | |
| fica corpora Gallorum Germanorumque qui partim | 5 |
| eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio | |
| pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, non- | |
| nulli qui ex Curionis proelio capti conservatique pa- | |
| rem gratiam in fide praebenda praestare voluerant. | |
| horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa | 6.1 |
| toto campo ac prostrata diverse iacebant. |